II
1. inter Platonis et Ciceronis libros quos de re publica uterque constituit,
Eustachi fili, vitae mihi dulcedo pariter et gloria,
hoc interesse prima fronte perspeximus,
quod ille rem publicam ordinavit, hic retulit;
alter, qualis esse deberet, alter, qualis esset a maioribus instituta
disseruit.
2. in hoc tamen vel maxime operis similitudinem servavit imitatio
quod, cum Plato in voluminis conclusione a quodam vitae reddito quam
reliquisse videbatur
indicari faciat qui sit exutarum corporibus status animarum,
adiecta quadam sphaerarum vel siderum non otiosa descriptione,
rerum facies non dissimilia significans a Tulliano Scipione per quietem
sibi ingesta narratur.
3. sed quid vel illi commento tali vel huic tali somnio in his potissimum
libris opus fuerit,
in quibus de rerum publicarum statu loquebantur
quove attinuerit inter gubernandarum urbium constituta circulos orbes
globosque describere,
de stellarum motu de caeli conversione tractare quaesitu dignum
et mihi visum est et aliis fortasse videatur,
ne viros sapientia praecellentes nihilque in inuestigatione veri nisi
divinum sentire solitos
aliquid castigato operi adiecisse superfluum suspicemur.
de hoc ergo prius pauca dicenda sunt,
ut liquido mens operis de quo loquimur innotescat.
4. rerum omnium Plato et actuum naturam penitus inspiciens
advertit in omni sermone de rei publicae institutione proposito infundendum
animis iustitiae amorem,
sine qua non solum res publica sed nec exiguus hominum coetus nec domus
quidem parva constabit.
5. ad hunc porro iustitiae affectum pectoribus inoculandum
nihil aeque patrocinaturum vidit quam si fructus eius non videretur
cum vita hominis terminari.
hunc vero superstitem durare post hominem
qui poterat ostendi nisi prius de animae immortalitate constaret?
fide autem facta perpetuitatis animarum consequens esse animadvertit,
ut certa illis loca nexu corporis absolutis pro contemplatu probi improbive
meriti deputata sint.
6. sic in Phaedone inexpugnabilium luce rationum anima
in veram dignitatem propriae immortalitatis adserta sequitur distinctio
locorum
quae hanc vitam relinquentibus ea lege debentur
quam sibi quisque vivendo sanxerit.
sic in Gorgia post peractam pro iustitia disputationem de habitu post
corpus animarum morali gravitate Socraticae dulcedinis admonemur.
7. idem igitur observanter secutus est in illis praecipue voluminibus
quibus statum rei publicae formandum recepit.
nam postquam principatum iustitiae dedit docuitque animam post animal
non perire,
per illam demum fabulam — sic enim quidam vocant —
quo anima post corpus evadat vel unde ad corpus veniat in fine operis
adservit,
ut iustitiae vel cultae praemium vel spretae poenam animis quippe immortalibus
subiturisque iudicium servari doceret.
8. hunc ordinem Tullius non minore iudicio reservans quam ingenio repertus
est:
postquam in omni rei publicae otio ac negotio palmam iustitiae disputando
dedit,
sacras immortalium animarum sedes et caelestium arcana regionum in
ipso consummati operis fastigio locavit indicans,
quo his perveniendum vel potius revertendum sit qui rem publicam cum
prudentia iustitia fortitudine ac moderatione tractaverint.
9. sed ille Platonicus secretorum relator Er quidam nomine fuit,
natione Pamphylus,
miles officio qui cum vulneribus in proelio acceptis vitam effudisse
visus duodecimo demum die inter ceteros una peremptos ultimo esset honorandus
igne,
subito seu recepta anima seu retenta quicquid emensis inter utramque
vitam diebus egerat videratve tamquam publicum professus indicium humano
generi enuntiavit.
hanc fabulam Cicero licet ab indoctis quasi ipse veri conscius doleat
irrisam,
exemplum tamen stolidae reprehensionis vitans excitari narraturum quam
reviviscere maluit.
II
1. ac priusquam somnii verba consulamus,
enodandum nobis est,
a quo genere hominum Tullius memoret vel irrisam Platonis fabulam vel
ne sibi idem eveniat non vereri.
nec enim his verbis vult inperitum vulgus intellegi sed genus hominum
veri ignarum sub peritiae ostentatione quippe,
quos et legisse talia et ad reprehendendum animatos constaret.
2. dicemus igitur et quos in tantum philosophum referat quandam censurae
exercuisse levitatem quisve eorum etiam scriptam reliquerit accusationem
et postremo,
quid pro ea dumtaxat parte quae huic operi necessaria est responderi
conveniat obiectis.
quibus,
quod factu facile est,
enervatis iam quicquid vel contra Ciceronis opinionem etiam in Scipionis
somnium seu iaculatus est umquam morsus liuoris seu forte iaculabitur dissolutum
erit.
3. Epicureorum tota factio aequo semper errore a vero devia et illa semper
aestimans ridenda quae nesciat,
sacrum volumen et augustissima irrisit naturae seria.
Colotes vero,
inter Epicuri auditores loquacitate notabilior,
etiam in librum retulit quae de hoc amarius cavillatus est.
sed cetera quae iniuria notavit si quidem ad somnium,
de quo hic procedit sermo non attinent hoc loco nobis omittenda sunt,
illam calumniam persequemur quae nisi supplodetur manebit Ciceroni
cum Platone communis.
4. ait a philosopho fabulam non oportuisse confingi,
quoniam nullum figmenti genus veri professoribus conveniret.
'cur enim' inquit 'si rerum caelestium notionem,
si abitum nos animarum docere volvisti,
non simplici et absoluta hoc insinuatione curatum est sed quaesita
persona casusque excogitata novitas et composita aduocati scaena figmenti
ipsam quaerendi veri ianuam mendacio polluerunt?
5. haec quoniam,
dum de Platonico Ere iactantur,
etiam quietem Africani nostri somniantis accusant -- utraque enim sub
adposito argumento electa persona est quae accommoda enuntiandis haberetur
-- resistamus urgenti et frustra argvens refellatur,
ut una calumnia dissoluta utriusque factum incolumem,
ut fas est,
retineat dignitatem.
6. nec omnibus fabulis philosophia repugnat nec omnibus adquiescit et,
ut facile secerni possit quae ex his a se abdicet ac velut profana
ab ipso vestibulo sacrae disputationis excludat quae vero etiam saepe ac
libenter admittat,
divisionum gradibus explicandum est.
7. fabulae quarum nomen indicat falsi professionem,
aut tantum conciliandae auribus voluptatis aut adhortationis,
quoque in bonam frugem gratia repertae sunt.
8. auditum mulcent velut comoediae quales Menander eiusve imitatores agendas
dederunt,
vel argumenta fictis casibus amatorum referta quibus vel multum se
Arbiter exercuit vel Apuleium non numquam lusisse miramur.
hoc totum fabularum genus,
quod solas aurium delicias profitetur e sacrario suo in nutricum cunas
sapientiae tractatus eliminat.
9. ex his autem quae ad quandam virtutum speciem intellectum legentis
hortantur fit secunda discretio.
in quibusdam enim et argumentum ex ficto locatur et per mendacia ipse
relationis ordo contexitur,
ut sunt illae Aesopi fabulae elegantia fictionis illustres,
at in aliis argumentum quidem fundatur veri soliditate sed haec ipsa
veritas per quaedam composita et ficta profertur et hoc iam vocatur narratio
fabulosa,
non fabula,
ut sunt cerimoniarum sacra,
ut Hesiodi et Orphei quae de deorum progenie actuve narrantur,
ut mystica Pythagoreorum sensa referuntur.
10. ergo ex hac secunda divisione quam diximus a philosophiae libris prior
species quae concepta de falso per falsum narratur,
aliena est.
sequens in aliam rursum discretionem scissa dividitur:
nam cum veritas argumento subest solaque fit narratio fabulosa,
non unus repperitur modus per figmentum vera referendi.
11. aut enim contextio narrationis per turpia et indigna numinibus ac monstro
similia componitur,
ut di adulteri,
Saturnus pudenda Caeli patris abscindens et ipse rursus a filio regno
potito in vincla coniectus,
quod genus totum philosophi nescire malunt — aut sacrarum rerum notio
sub pio figmentorum velamine honestis et tecta rebus et vestita nominibus
enuntiatur et hoc est solum figmenti genus,
quod cautio de divinis rebus philosophantis admittit.
12. cum igitur nullam disputationi pariat iniuriam vel Er index vel somnians
Africanus sed rerum sacrarum enuntiatio integra sui dignitate his sit tecta
nominibus,
accusator tandem edoctus a fabulis fabulosa secernere conquiescat.
13. sciendum est tamen non in omnem disputationem philosophos admittere
fabulosa vel licita.
sed his uti solent cum vel de anima vel de aeriis aetheriisve potestatibus
vel de ceteris dis locuntur.
14. ceterum cum ad summum et principem omnium deum qui apud Graecos t'agathon
qui prôton aition nuncupatur,
tractatus se audet attollere,
vel ad mentem quem Graeci noun appelant,
originales rerum species quae ideai dictae sunt,
continentem,
ex summo natam et profectam deo:
cum de his inquam locuntur summo deo et mente,
nihil fabulosum penitus attingunt sed siquid de his adsignare conantur
quae non sermonem tandum modo sed cogitationem quoque humanam superant,
ad similitudines et exempla confuginnt.
15. sic Plato cum de t'agathô loqui esset animatus,
dicere,
quid sit non ausus est,
hoc solum de eo sciens,
quod sciri quale sit ab homine non possit,
solum vero ei simillimum de visibilibus solem repperit et per eius
similitudinem viam sermoni suo attollendi se ad non conprehendenda patefecit.
16. ideo et nullum ei simulacrum,
cum dis aliis constituerentur,
finxit antiquitas quia summus deus nataque ex eo mens sicut ultra animam
ita supra naturam sunt,
quo nihil fas est de fabulis pervenire.
17. de dis autem,
ut dixi ceteris et de anima non frustra se nec,
ut oblectent ad fabulosa conuertunt sed quia sciunt inimicam esse naturae
apertam nudamque expositionem sui quae sicut vulgaribus hominum sensibus
intellectum sui vario rerum tegmine operimentoque subtraxit,
ita a prudentibus arcana sua voluit per fabulosa tractari.
18. sic ipsa mysteria figurarum cuniculis operiuntur ne vel haec adeptis
nudam rerum talium se natura praebeat sed summatibus tantum viris sapientia
interprete veri arcani consciis contenti sint reliqui ad venerationem figuris
defendentibus a vilitate secretum.
19. Numenio denique inter philosophos occultorum curiosiori offensam numinum,
quod Eleusinia sacra interpretando vulgaverit,
somnia prodiderunt viso sibi ipsas Eleusinias deas habitu meretricio
ante apertum lupanar videre prostantes,
admirantique et causas non convenientis numinibus turpitudinis consulenti
respondisse iratas ab ipso se de adyto pudicitiae suae vi abstractas et
passim adeuntibus prostitutas.
20. adeo semper ita se et sciri et coli numina maluerunt qualiter in vulgus
antiquitas fabulata est quae et imagines et simulacra formarum talium porsus
alienis et aetates tam incrementi quam diminutionis ignaris et amictus
ornatusque varios corpus non habentibus adsignavit.
21. secundum haec Pythagoras ipse atque Empedocles Parmenides quoque et
Heraclitus de dis fabulati sunt nec secus Timaeus qui progenies eorum sicut
traditum fuerat exsecutus est.
III
1. his praelibatis antequam ipsa somnii verba tractemus,
prius quot somniandi modos observatio deprehenderit,
cum licentiam figurarum quae passim quiescentibus ingeruntur,
sub definitionem ac regulam vetustas mitteret,
edisseramus,
ut cui eorum generi somnium,
quo de agimus adplicandum sit innotescat.
2. omnium quae videre sibi dormientes videntur quinque sunt principales
et diversitates et nomina.
aut enim est oneiros secundum Graecos,
quod Latini somnium vocant,
aut est horama,
quod visio recte appellatur,
aut est chrêmatismos
quod oraculum nuncupatur,
aut est enhupnion
quod insomnium dicitur,
aut est phantasma
quod Cicero quotiens opus hoc nomine fuit visum vocavit.
3. ultima ex his duo cum videntur,
cura interpretationis indigna sunt quia nihil divinationis adportant,
enhupnion dico et phantasma.
4. est enim enhupnion quotiens cura oppressi animi corporisve sive fortunae
qualis vigilantem fatigaverat talem se ingerit dormienti:
animi si amator deliciis suis aut frventem se videat aut carentem,
si metvens quis imminentem sibi vel insidiis vel potestate personam
aut incurrisse hanc ex imagine cogitationum svarum aut effugisse videatur:
corporis si temeto ingurgitatus aut distentus cibo vel abundantia praefocari
se aestimet vel gravantibus exonerari,
aut contra si esuriens cibum aut potum sitiens desiderare quaerere
vel etiam invenisse videatur:
fortunae cum se quis aestimat vel potentia vel magistratu aut augeri
pro desiderio aut exvi pro timore.
5. haec et his similia quoniam ex habitu mentis quietem sicut praevenerant
ita et turbaverant dormientis,
una cum somno auolant et pariter evanescunt.
hinc et insomnio nomen est non quia per somnum videtur — hoc enim est
huic generi commune cum ceteris — sed quia in ipso somnio tantum modo esse
creditur dum videtur,
post somnium nullam sui utilitatem vel significationem relinquit.
6. falsa esse insomnia nec Maro tacuit
sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes,
caelum hic viuorum regionem vocans quia sicut di nobis ita nos defunctis
superi habemur.
amorem quoque describens,
cuius curam semper secuntur insomnia,
ait:
... haerent infixi pectore vultus
verbaque nec placidam membris dat cura quietem,
et post haec:
Anna soror quae me suspensam insomnia terrent?
7. phantasma vero hoc est visum cum inter vigiliam et adultam quietem in
quadam,
ut aiunt,
prima somni nebula adhuc se vigilare aestimans qui dormire vix coepit,
aspicere videtur irrventes in se vel passim vagantes formas a natura
seu magnitudine seu specie discrepantes variasque tempestates rerum vel
laetas vel turbulentas.
in hoc genere est epialtê:s quem publica persuasio quiescentes opinatur
inuadere et pondere suo pressos ac sentientes gravare.
8. his duobus modis ad nullam noscendi futuri opem receptis,
tribus ceteris in ingenium divinationis instruimur.
et est oraculum quidem cum in somnis parens vel alia sancta gravisve
persona seu sacerdos vel etiam deus aperte eventurum,
quid aut non eventurum,
faciendum vitandumve denuntiat.
9. visio est autem cum id quis videt,
quod eodem modo quo apparverat eveniet.
amicum peregre commorantem quem non cogitabat visus sibi est reversum
videre et procedenti obvius quem viderat venit in amplexus,
depositum in quiete suscepit et matutinus ei precator occurrit mandans
pecuniae tutelam et fidae custodiae celanda committens.
10. somnium proprie vocatur,
quod tegit figuris et velat ambagibus non nisi interpretatione intellegendam
significationem rei quae demonstratur,
quod quale sit non a nobis exponendum est cum hoc unus quisque ex usu,
quid sit agnoscat.
huius quinque sunt species.
aut enim proprium aut alienum aut commune aut publicum aut generale
est.
11. proprium est cum se quis facientem patientemve aliquid somniat,
alienum cum alium,
commune cum se una cum alio,
publicum est cum civitati forove vel theatro seu quibuslibet publicis
moenibus actibusve triste vel laetum,
quid aestimat accidisse,
generale est cum circa solis orbem lunaremve globum seu alia sidera
vel caelum omnesve terras aliquid somniat innovatum.
12. hoc ergo,
quod Scipio vidisse se retulit et tria illa quae sola probabilia sunt
genera principalitatis amplectitur et omnes ipsius somnii species attingit.
est enim oraculum quia Paulus et Africanus uterque parens,
sancti grauesque ambo nec alieni a sacerdotio,
quid illi eventurum esset denuntiaverunt;
est visio quia loca ipsa in quibus post corpus vel qualis futurus esset
aspexit;
est somnium quia rerum quae illi narratae sunt altitudo tecta profunditate
prudentiae non potest nobis nisi scientia interpretationis aperiri.
13. ad ipsius quoque somnii species omnes refertur.
est proprium quia ad supera ipse perductus est et de se futura cognovit,
est alienum,
quod quem statum aliorum animae sortitae sint deprehendit,
commune,
quod eadem loca tam sibi quam ceteris eiusdem meriti didicit praeparari,
publicum,
quod victoriam patriae et Carthaginis interitum et Capitolinum triumphum
ac sollicitudinem futurae seditionis agnovit,
generale,
quod caelum caelique circulos conversionisque concentum viuo adhuc
homini nova et incognita stellarum etiam ac luminum motus terraeque omnis
situm suspiciendo vel despiciendo concepit.
14. nec dici potest non aptum fuisse Scipionis personae somnium,
quod et generale esset et publicum quia necdum illi contigisset amplissimus
magistratus,
immo cum adhuc,
ut ipse dicit paene miles haberetur.
aiunt enim non habenda pro veris de statu civitatis somnia nisi quae
rector eius magistratusve vidisset aut quae de plebe non unus sed multi
similia somniassent.
15. ideo apud Homerum cum in concilio Graecorum Agamemnon somnium,
quod de instrvendo proelio viderat publicaret,
Nestor qui non minus ipse prudentia quam omnis iuventa viribus iuvit
exercitum,
concilians fidem relatis de statu inquit publico credendum regio somnio,
quod si alter vidisset repudiaremus,
ut futile.
16. sed non ab re erat,
ut Scipio etsi necdum adeptus tunc fuerat consulatum nec erat rector
exercitus,
arthaginis somniaret interitum cuius erat auctor futurus audiretque
victoriam beneficio suo publicam,
videret etiam secreta naturae vir non minus philosophia quam virtute
praecellens.
17. his adsertis quia superius falsitatis insomniorum Vergilium testem
citantes eius versus fecimus mentionem eruti de geminarum somnii descriptione
portarum,
siquis forte quaerere velit cur porta ex ebore falsis et e cornu veris
sit deputata,
instruetur auctore Porphyrio qui in commentariis suis haec in eundem
locum dicit ab Homero sub eadem divisione descriptum:
latet inquit omne verum.
hoc tamen anima cum ab officiis corporis somno eius paululum libera
est interdum aspicit,
non numquam tendit aciem nec tamen pervenit et cum aspicit tamen non
libero et directo lumine videt sed interiecto velamine,
quod nexus naturae caligantis obducit.
19. et hoc in natura esse idem Vergilius asserit dicens
aspice,
namque omnem quae nunc obducta tventi
mortales hebetat visus tibi et humida circum
caligat nubem eripiam. ... (Aen.2,604)
20. hoc velamen cum in quiete ad verum usque aciem animae introspicientis
admittit,
de cornu creditur,
cuius ista natura est,
ut tenuatum visui pervium sit,
cum autem a vero hebetat ac repellit optutum,
ebur putatur cuius corpus ita densatum est,
ut ad quamvis extremitatem tenuitatis erasum nullo visu ad ulteriora
tendente penetretur.
IV
1. tractatis generibus et modis ad quos somnium Scipionis refertur,
nunc ipsam eiusdem somnii mentem ipsumque propositum quem Graeci skopon
vocant,
antequam verba inspiciantur,
temptemus aperire et eo pertinere propositum praesentis operis asseramus,
sicut iam in principio huius sermonis adstruximus,
ut animas bene de re publica meritorum post corpora caelo reddi et
illic frvi beatitatis perpetuitate nos doceat.
2. nam Scipionem ipsum haec occasio ad narrandum somnium prouocavit,
quod longo tempore se testatus est silentio condidisse.
cum enim Laelius quereretur nullas Nasicae statuas in publico in interfecti
tyranni remunerationem locatas,
respondit Scipio post alia in haec verba sed quamquam sapientibus conscientia
ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium,
tamen illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec triumphos
arescentibus laureis sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera
desiderat.
quae tamen ista sunt?
inquit Laelius.
3. tum Scipio patimini me inquit quoniam tertium diem iam feriati sumus
et cetera quibus ad narrationem somnii venit docens illa esse stabiliora
et viridiora praemiorum genera quae ipse vidisset in caelo bonis rerum
publicarum servata rectoribus sicut his verbis eius ostenditur
4. sed quo
sis,
Africane,
alacrior ad tutandam rem publicam sic habeto:
omnibus qui patriam conservarint adiuverintauxerint,
certum esse in caelo definitum locum ubi beati aeuo sempiterno frvantur
et paulo post hunc certum locum qui sit designans ait sed sic Scipio,
ut auus hic tuus,
ut ego qui te genui,
iustitiam cole et pietatem quae cum magna in parentibus et propinquis
tum in patria maxima est.
ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam vixere et
corpore laxati illum incolunt locum quem vides significans galaxiam.
5. sciendum est enim,
quod locus in quo sibi videtur esse Scipio per quietem,
lacteus circulus est qui galaxias vocatur,
si quidem his verbis in principio utitur ostendebat autem Carthaginem
de excelso et pleno stellarum illustri et claro quodam loco et paulo post
apertius dicit erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus
elucens quem vos,
ut a Grais accepistis orbem lacteum nuncupatis.
ex quo omnia mihi contemplanti praeclara et mirabilia videbantur.
et de hoc quidem galaxiai cum de circulis loquemur plenius disseremus.
V
1. sed iam quoniam inter libros quos de re publica Cicero quosque prius
Plato scripserat quae differentia quae similitudo habeatur expressimus
et cur operi suo vel Plato Eris indicium vel Cicero somnium Scipionis adsciverit
quidve sit ab Epicureis obiectum Platoni vel quem ad modum debilis calumnia
refellatur et quibus tractatibus philosophi admisceant vel a quibus penitus
excludant fabulosa retulimus adiecimusque post haec necessario genera omnium
imaginum quae falso quaeque vero videntur in somnis,
ipsasque distinximus species somniorum ad quas Africani somnium constaret
referri,
et si Scipioni convenerit talia somniare,
et de geminis somnii portis quae fuerit a veteribus expressa sententia,
super his omnibus ipsius somnii de quo loquimur mentem propositumque
signavimus et partem caeli evidenter expressimus in qua sibi Scipio per
quietem haec vel vidisse visus est vel audisse quae retulit:
nunc iam discutienda nobis sunt ipsius somnii verba,
non omnia sed,
ut quaeque videbuntur digna quaesitu.
2. ac prima nobis tractandam se ingerit pars illa de numeris in qua sic
ait nam cum aetas tua septenos octies solis anfractus reditusque conuerterit
duoque hi numeri quorum uterque plenus,
alter altera de causa habetur,
circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint,
in te unum atque in tuum nomen se tota conuertet civitas:
te senatus,
te omnes boni,
te socii,
te Latini intuebuntur,
tu eris unus in quo nitatur civitatis salus,
ac ne multa,
dictator rem publicam constituas oportet si impias propinquorum manus
effugeris.
3. plenitudinem hic non frustra numeris adsignat,
plenitudo enim proprie nisi divinis rebus supernisque non convenit.
neque enim corpus proprie plenum dixeris,
quod cum sui sit inpatiens efflvendo,
aliena est appetens hauriendo.
quae si metallicis corporibus non usu veniunt,
non tamen plena illa sed vasta dicenda sunt.
4. haec est igitur communis numerorum omnium plenitudo,
quod cogitationi a nobis ad superos meanti occurrit prima perfectio
incorporalitatis in numeris,
inter ipsos tamen proprie pleni vocantur secundum hos modos qui praesenti
tractatui necessarii sunt qui aut vim obtinent vinculorum aut corpora rursus
efficiuntur aut corpus efficiunt sed corpus,
quod intellegendo,
non sentiendo concipias.
totum hoc,
ut obscuritatis deprecetur offensam,
paulo altius repetita rerum luce pandendum est.
5. omnia corpora superficie finiuntur et in ipsam eorum pars ultima terminatur.
hi autem termini cum sint semper circa corpora quorum termini sunt,
incorporei tamen intelleguntur.
nam quo usque corpus esse dicetur necdum terminus intellegitur,
cogitatio quae conceperit terminum corpus reliquit.
6. ergo primus a corporibus ad incorporea transitus offendit corporum
terminos et haec est prima incorporea natura post corpora,
sed non pure nec ad integrum carens corpore,
nam licet extra corpus natura eius sit,
tamen non nisi circa corpus apparet.
cum totum denique corpus nominas,
etiam superficies hoc vocabulo continetur:
de corporibus eam tamen etsi non res sed intellectus sequestrat.
7. haec superficies sicut est corporum terminus ita lineis terminatur
quas suo nomine grammas Graecia nominavit:
punctis lineae finiuntur.
et haec sunt corpora quae mathematica vocantur,
de quibus sollerti industria geometriae disputatur.
8. ergo haec superficies cum ex aliqua parte corporis cogitatur,
pro forma subiecti corporis accipit numerum linearum.
nam seu trium,
ut trigonum,
seu quattuor,
ut quadratum,
seu plurium sit angulorum,
totidem lineis sese ad extrema tangentibus planities eius includitur.
9. hoc loco admonendi sumus,
quod omne corpus longitudinis latitudinis et altitudinis dimensionibus
constat.
ex his tribus in lineae ductu una dimensio est — longitudo est enim
sine latitudine — planities vero quam Graeci ?????????? vocant,
longo latoque distenditur,
alto caret et haec planities quantis lineis contineatur expressimus,
soliditas autem corporum constat cum his duabus additur altitudo;
fit enim tribus dimensionibus impletis corpus solidum,
quod stereon vocant qualis est tessera quae kubos vocatur.
10. si vero non unius partis sed totius velis corporis superficiem cogitare,
quod proponamus esse quadratum,
ut de uno,
quod exemplo sufficiet disputemus,
iam non quattuor sed octo anguli colliguntur.
quod animadvertis si super unum quadratum quale prius diximus alterum
tale altius impositum mente conspicias,
ut altitudo quae illi plano deerat adiciatur fiatque tribus dimensionibus
impletis corpus solidum,
quod stereon vocant ad imitationem tesserae quae kubos vocatur.
11. ex his apparet octonarium numerum solidum corpus et esse et haberi
si quidem unum apud geometras puncti locum obtinet,
duo lineae ductum faciunt quae duobus punctis,
ut supra diximus coercetur quattuor vero puncta adversum se in duobus
ordinibus bina per ordinem posita exprimunt quadri speciem,
a singulis punctis in adversum punctum eiecta linea.
haec quattuor,
ut diximus duplicata et octo facta duo quadra similia describunt quae
sibi superposita additaqne altitudine formam cubi,
quod est solidum corpus efficiunt.
12. ex his apparet antiquiorem esse numerum superficie et lineis ex quibus
illam constare memoravimus formisque omnibus.
a lineis enim ascenditur ad numerum tamquam ad priorem,
ut intellegatur ex diversis numeris linearum quae formae geometricae
describantur.
13. ipsam vero superficiem cum lineis suis primam post corpora diximus
incorpoream esse naturam nec tamen sequestrandam propter perpetuam cum
corporibus societatem.
ergo,
quod ab hac rursus recedit,
iam pure incorporeum est,
numeros autem hac superiores praecedens sermo patefecit,
prima est igitur perfectio incorporalitatis in numeris et haec est,
ut diximus numerorum omnium plenitudo.
14. seorsum illa,
ut supra admonuimus plenitudo est eorum qui aut corpus efficiant aut
vim obtineant vinculorum licet alias quoque causas quibus pleni numeri
efficiantur esse non ambigam.
15. qualiter autem octonarius numeris solidum corpus efficiat ante latis
probatum est.
ergo singulariter quoque plenus iure dicetur propter corporeae soliditatis
effectum,
sed et ad ipsam caeli harmoniam id est concinentiam hunc numerum magis
aptum esse non dubium est cum sphaerae ipsae octo sint quae moventur,
de quibus secuturus sermo procedet.
16. omnes quoque partes,
de quibus constat hic numerus,
tales sunt,
ut ex earum compage plenitudo nascatur.
est enim aut de his quae neque generantur neque generant de monade
et septem quae qualia sint suo loco plenius explicabitur,
aut de duplicato eo qui et generatur et generat id est quattuor — nam
hic numerus quattuor et nascitur de duobus et octo generat — aut conponitur
de tribus et quinque quorum alter primus omnium numerorum impar apparvit
quinarii autem potentiam sequens tractatus attinget.
17. Pythagorici vero hunc numerum Iustitiam vocaverunt quia primus omnium
ita solvitur in numeros pariter pares hoc est in bis quaterna,
ut nihilo minus in numeros aeque pariter pares divisio quoque ipsa
solvatur id est in bis bina.
eadem quoque qualitate contexitur id est bis bina bis.
18. cum ergo et contextio ipsius pari aequalitate procedat et resolutio
aequaliter redeat usque ad monadem quae divisionem arithmetica ratione
non recipit,
merito propter aequalem divisionem Iustitiae nomen accepit,
et quia ex supra dictis omnibus apparet quanta et partium suarum et
seorsum sua plenitudine nitatur iure plenus vocatur.
VI
1. superest,
ut septenarium quoque numerum plenum iure vocitandum ratio in medio
constituta persuadeat.
ac primum hoc transire sine admiratione non possumus,
quod duo numeri qui in se multiplicati vitale spatium viri fortis includerent
ex pari et impari constiterunt.
hoc enim vere perfectum est,
quod ex horum numerorum permixtione generatur.
nam impar numerus mas et par femina vocatur,
item arithmetici imparem patris et parem matris appellatione venerantur.
2. hinc et Timaeus Platonis fabricatorem mundanae animae deum partes eius
ex pari et impari id est duplari et triplari numero intertexvisse memoravit
ita,
ut a duplari usque ad octo,
a triplari usque ad viginti septem staret alternatio mutuandi.
3. hi enim primi cubi utrimque nascuntur si quidem a paribus bis bina
quae sunt quattuor superficiem faciunt,
bis bina bis quae sunt octo corpus solidum fingunt,
a dispari vero ter terna quae sunt novem superficiem reddunt et ter
terna ter id est ter novena quae sunt viginti septem primum aeque cubum
alterius partis efficiunt.
unde intellegi datur hos duos numeros,
octo dico et septem qui ad multiplicationem annorum perfecti in re
publica viri convenerunt,
solos idoneos ad efficiendam mundi animam iudicatos quia nihil post
auctorem potest esse perfectius.
4. hoc quoque notandum est,
quod superius adserentes communem numerorum omnium dignitatem antiquiores
eos superficie et lineis eius omnibusque corporibus ostendimus,
procedens autem tractatus invenit numeros et ante animam mundi fuisse
quibus illam contextam augustissima Timaei ratio naturae ipsius conscia
testis expressit.
5. hinc est,
quod pronuntiare non dubitavere sapientes animam esse numerum se moventem.
nunc videamus cur septenarius numerus suo seorsum merito plenus habeatur.
cuius,
ut expressius plenitudo noscatur primum merita partium de quibus constat,
tum demum,
quid ipse possit inuestigemus.
6. constat septenarius numerus vel ex uno et sex vel ex duobus et quinque
vel ex tribus et quattuor.
singularum compagum membra tractemus,
ex quibus fatebimur nullum alium numerum tam varia esse maiestate fecundum.
ex uno et sex compago prima conponitur.
7. unum autem,
quod monas id est unitas dicitur et mas idem et femina est,
par idem atque impar,
ipse non numerus sed fons et origo numerorum.
8. haec monas initium finisque omnium neque ipsa principii aut finis sciens
ad summum refertur deum eiusque intellectum a sequentium numero rerum et
potestatum sequestrat,
nec in inferiore post deum gradu frustra eam desideraveris.
haec illa est mens ex summo enata deo quae vices temporum nesciens
in uno semper,
quod adest consistit aeuo,
cumque utpote una non sit ipsa numerabilis,
innumeras tamen generum species et de se creat et intra se continet.
9. inde quoque aciem paululum cogitationis inclinans hanc monadem repperies
ad animam referri.
anima enim aliena a siluestris contagione materiae tantum se auctori
suo ac sibi debens simplicem sortita naturam cum se animandae inmensitati
universitatis infundat,
nullum init tamen cum sua unitate diuortium.
vides,
ut haec monas orta a prima rerum causa usque ad animam ubique integra
et semper individva continuationem potestatis obtineat.
haec de monade castigatius quam se copia suggerebat.
10. nec te remordeat,
quod cum omni numero praeesse videatur,
in coniunctione praecipve septenarii praedicetur:
nulli enim aptius iungitur monas incorrupta quam virgini.
11. huic autem numero id est septenario adeo opinio virginitatis inolevit,
ut Pallas quoque vocitetur.
nam virgo creditur quia nullum ex se parit numerum duplicatus qui intra
denarium coartetur quem primum limitem constat esse numerorum:
Pallas ideo quia ex solius monadis fetu et multiplicatione processit
sicut Minerva sola ex uno parente nata perhibetur.
12. senarius vero qui cum uno coniunctus septenarium facit,
variae ac multiplicis religionis et potentiae est.
primum,
quod solus ex omnibus numeris qui intra decem sunt de suis partibus
constat.
habet enim medietatem et tertiam partem et sextam partem et est medietas
tria,
tertia pars duo,
sexta pars unum quae omnia simul sex faciunt.
13. habet et alia suae venerationis indicia sed ne longior faciat sermo
fastidium,
unum ex omnibus eius officium persequemur,
quod ideo praetulimus quia hoc commemorato non senarii tantum sed et
septenarii pariter dignitas adstruetur.
14. humano partui frequentiorem usum novem mensium certo numerorum modulamine
natura constituit sed ratio sub adsciti senarii numeri multiplicatione
procedens etiam septem menses conpulit usurpari.
15. quam breviter absoluteque dicemus.
duos esse primos omnium numerorum cubos id est a pari octo ab impari
viginti septem et esse imparem marem,
parem feminam superius expressimus.
horum uterque si per senarium numerum multiplicitur efficiunt dierum
numerum qui septem mensibus explicantur.
16. coeant enim numeri,
mas ille qui memoratur et femina,
octo scilicet et viginti septem,
pariunt ex se quinque et triginta:
haec sexies multiplicata creant decem et ducentos qui numerus dierum
mensem septimum claudit.
ita est ergo natura fecundus hic numerus,
ut primam humani partus perfectionem quasi arbiter quidam maturitatis
absolvat.
17. discretio vero sexus futuri sicut Hippocrates refert sic in utero dinoscitur.
aut enim septuagesimo aut nonagesimo die conceptus movetur.
dies ergo motus quicumque fuerit de duobus ter multiplicatus aut septimum
aut nonum explicat mensem.
18. haec de prima septenarii copulatione libata sint.
secunda de duobus et quinque est.
ex his dyas quia post monada prima est,
primus est numerus.
haec ab illa omnipotentia solitaria in corporis intellegibilis lineam
prima defluxit,
ideo et ad vagas stellarum et luminum sphaeras refertur quia hae quoque
ab illa quae ??????? dicitur in numerum scissae et in varii motus contrarietatem
retortae sunt.
hic ergo numerus cum quinario aptissime iungitur cum hic ad errantes,
ut diximus,
ad caeli zonas ille referatur sed ille ratione scissionis,
hic numero.
19. illa vero quinario numero proprietas excepta potentiae ultra ceteras
eminentis evenit,
quod solus omnia quaeque sunt quaeque videntur esse conplexus est.
esse autem dicimus intellegibilia,
videri esse corporalia omnia seu divinum corpus habeant seu caducum.
hic ergo numerus simul omnia et supera et subiecta designat.
20. aut enim deus summus est aut mens ex eo nata in qua rerum species continentur
aut mundi anima quae animarum omnium fons est aut caelestia sunt usque
ad nos aut terrena natura est,
et sic quinarius rerum omnium numerus impletur.
21. de secunda septenarii numeri coniunctione dicta haec pro affectatae
brevitatis necessitate sufficiunt,
tertia est de tribus et quattuor quae quantum valeat reuolvamus.
22. geometrici corporis ab impari prima planities in tribus lineis constat,
his enim trigonalis forma concluditur,
a pari vero prima in quattuor invenitur.
23. item scimus secundum Platonem id est secundum ipsius veritatis arcanum
illa forti inter se vinculo conligari quibus interiecta medietas praestat
vinculi firmitatem.
cum vero medietas ipsa geminatur,
ea quae extima sunt non tenaciter tantum sed etiam insolubiliter vinciuntur.
primo ergo ternario contigit numero,
ut inter duo summa medium quo vinciretur acciperet quaternarius vero
dvas medietates primus omnium nactus est.
24. quas ab hoc numero deus mundanae molis artifex conditorque mutuatus
insolubili inter se vinculo elementa devinxit,
sicut in Timaeo Platonis adsertum est non aliter tam controversa sibi
ac repugnantia et naturae communionem abnventia permisceri terram dico
et ignem potuisse et per tam iugabilem conpetentiam foederari nisi duobus
mediis aeris et aquae nexibus vincirentur.
25. ita enim elementa inter se diversissima opifex tamen deus ordinis oportunitate
conexvit,
ut facile iungerentur.
nam cum binae essent in singulis qualitates,
talem uni cuique de dvabus alteram dedit,
ut in eo cui adhaereret cognatam sibi et similem repperiret.
26. terra est sicca et frigida,
aqua vero frigida et humecta est.
haec duo elementa licet sibi per siccum humectumque contraria sint,
per frigidum tamen commune iunguntur.
aer humectus et calidus est et cum aquae frigidae contrarius sit calore,
conciliatione tamen socii copulatur humoris.
super hunc ignis cum sit calidus et siccus,
humorem quidem aeris respvit siccitate sed conectitur per societatem
caloris.
27. et ita fit,
ut singula quaeque elementorum duo sibi hinc inde vicina singulis qualitatibus
velut quibusdam amplectantur ulnis,
aqua terram frigore,
aerem sibi nectit humore;
aer aquae humecto simili et igni calore sociatur;
ignis aeri miscetur,
ut calido,
terrae iungitur siccitate;
terra ignem sicco patitur,
aquam frigore non respvit.
28. haec tamen varietas vinculorum,
si elementa duo forent,
nihil inter ipsa firmitatis habvisset;
si tria,
minus quidem valido aliquo tamen nexu vincienda nodaret,
inter quattuor vero insolubilis conligatio est cum dvae summitates
dvabus interiectionibus vinciuntur,
quod erit manifestius si in medio posuerimus ipsam continentiam sensus
de Timaeo Platonis excerptam.
29. divini decoris inquit ratio postulabat talem fieri mundum qui et visum
pateretur et tactum.
constabat autem neque videri aliquid posse sine ignis beneficio neque
tangi sine solido et solidum nihil esse sine terra.
30. unde omne mundi corpus de igne et terra instituere fabricator incipiens
vidit duo convenire sine medio colligante non posse et hoc esse optimum
vinculum,
quod et se pariter et a se liganda devinciat,
unam vero interiectionem tunc solum posse sufficere cum superficies
sine altitudine vincienda est,
at ubi artanda vinculis est alta dimensio,
nodum nisi gemina interiectione non conecti.
31. inde aerem et aquam inter ignem terramque contexvit et ita per omnia
una et sibi conveniens iugabilis competentia cucurrit elementorum diversitatem
ipsa differentiarum aequalitate consocians.
32. nam quantum interest inter aquam et aerem causa densitatis et ponderis,
tantundem inter aerem et ignem est,
et rursus,
quod interest inter aerem et aquam causa levitatis et raritatis hoc
interest inter aquam et terram,
item,
quod interest inter terram et aquam causa densitatis et ponderis hoc
interest inter aquam et aerem et,
quod inter aquam et aerem,
hoc inter aerem et ignem,
et contra,
quod interest inter ignem et aerem tenuitatis levitatisque causa hoc
inter aerem et aquam est et,
quod est inter aerem et aquam hoc inter aquam intellegitur et terram.
33. nec solum sibi vicina et cohaerentia comparantur sed eadem alternis
saltibus custoditur aequalitas,
nam,
quod est terra ad aerem,
hoc est aqua ad ignem et quotiens verteris,
eandem repperies iugabilem competentiam:
ita ex ipso quo inter se sunt aequabiliter diversa sociantur.
34. haec eo dicta sunt,
ut aperta ratione constaret neque planitiem sine tribus neque soliditatem
sine quattuor posse vinciri.
ergo septenarius numerus geminam vim optinet vinciendi quia ambae partes
eius vincula prima sortitae sunt,
ternarius cum una medietate quaternarius cum dvabus.
hinc in alio loco eiusdem somnii Cicero de septenario dicit qui numerus
rerum omnium fere nodus est.
35. item omnia corpora aut mathematica sunt alumna geometriae aut talia
quae visum tactumve patiantur.
horum priora tribus incrementorum gradibus constant.
aut enim linea eicitur ex puncto aut ex linea superficies aut ex planitie
soliditas.
altera vero corpora quattuor elementorum conlato tenore in robur substantie
corpulentae concordi concretione coalescunt.
36. nec non omnium corporum tres sunt dimensiones,
longitudo latitudo profunditas.
termini adnumerato effectu ultimo quattuor,
punctum linea superficies et ipsa soliditas.
item cum quattuor sint elementa ex quibus constant corpora:
terra aqua aer et ignis,
tribus sine dubio interstitiis separantur.
quorum unum est a terra usque ad aquam,
ab aqua usque ad aerem sequens,
tertium ab aere usque ad ignem.
37. et a terra quidem usque ad aquam spatium Necessitas a physicis dicitur
quia vincire et solidare creditur,
quod est in corporibus lutulentum,
unde Homericus censor cum Graecis inprecaretur vos omnes inquit in
terram et aquam resolvamini in id dicens,
quod est in natura humana turbidum quo facta est homini prima concretio.
38. illud vero,
quod est inter aquam et aerem Harmonia dicitur id est apta et consonans
convenientia quia hoc spatium est,
quod superioribus inferiora conciliat et facit dissona convenire.
39. inter aerem vero et ignem Oboedientia dicitur quia sicut lutulenta
et gravia superioribus necessitate iunguntur ita superiora lutulentis oboedientia
copulantur harmonia media coniunctionem utriusque praestante.
40. ex quattuor igitur elementis et tribus eorum interstitiis absolutionem
corporum constare manifestum est.
ergo hi duo numeri tria dico et quattuor tam multiplici inter se cognationis
necessitate sociati efficiendis utrisque corporibus consensu ministri foederis
obsecuntur.
41. nec solum explicandis corporibus hi duo numeri conlatiuvm praestant
fauorem sed quaternarium quidem Pythagorei quem tetrakton vocant adeo quasi
ad perfectionem animae pertinentem inter arcana venerantur,
ut ex eo et iuris iurandi religionem sibi fecerint
ou ma ton ameterai pxuchai paradonta tetraktun.
per qui nostrae animae numerum dedit ipse quaternum.
42. ternarius vero adsignat animam tribus suis partibus absolutam quarum
prima est ratio quam logistikon appellant,
secunda animositas quam thumikon vocant,
tertia cupiditas quae epithumikon nuncupatur.
43. item nullus sapientum animam ex symphoniis quoque musicis constitisse
dubitavit.
inter has non parvae potentiae est quae dicitur dia pasôn.
haec constat ex dvabus id est dia pessarôn et dia pente,
fit autem dia pente ex hemiolio et fit dia pasôn ex epitrito et
est primus hemiolius tria et primus epitritus quattuor.
quod quale sit suo loco planius exsequemur.
44. ergo ex his duobus numeris constat dia pessarôn et dia pente.
ex quibus dia pasôn symphonia generatur,
unde Vergilius nullius disciplinae expers plene et per omnia beatos
exprimere volens ait
... o terque quaterque beati.
45. haec de partibus septenarii numeri sectantes compendia diximus.
de ipso quoque pauca dicemus.
hic numerus heptas nunc vocatur antiquato usu primae litterae,
apud veteres enim septasvocitabatur,
quod Graeco nomine testabatur venerationem debitam numero.
nam primo omnium hoc numero anima mundana generata est sicut Timaeus
Platonis edocuit.
46. monade enim in vertice locata terni numeri ab eadem ex utraque parte
fluxerunt,
ab hac pares,
ab illa impares id est post monadem a parte altera duo inde quattuor
deinde octo,
ab altera vero parte tria deinde novem et inde viginti septem,
et ex his numeris facta contextio generationem animae imperio creatoris
effecit.
47. non parva ergo hinc potentia numeri huius ostenditur quia mundanae
animae origo septem finibus continetur,
septem quoque vagantium sphaerarum ordinem illi stelliferae et omnes
continenti subiecit artifex fabricatoris providentia quae et superioris
rapidis motibus obviarent et inferiora omnia gubernarent.
48. lunam quoque quasi ex illis septimam numerus septenarius movet cursumque
eius ipse dispensat.
quod cum multis modis probetur ab hoc incipiat ostendi.
49. luna octo et viginti prope diebus totius zodiaci ambitum conficit.
nam etsi per triginta dies ad solem a quo profecta est remeat,
solos tamen fere viginti octo in tota zodiaci circumitione consumit,
reliquis solem qui de loco in quo eum reliquit accesserat conprehendit.
50. sol enim unum de duodecim signis integro mense metitur.
ponamus ergo sole in prima parte arietis constituto ab ipsius,
ut ita dicam orbe emersisse lunam,
quod eam nasci vocamus:
haec post viginti septem dies et horas fere octo ad primam partem arietis
redit sed illic non invenit solem,
interea enim et ipse progressionis suae lege ulterius accessit et ideo
ipsa necdum putatur eo unde profecta fuerat revertisse quia oculi nostri
tunc nou a prima parte arietis sed a sole eam senserant processisse:
hunc ergo diebus reliquis id est duobus plus minusve consequitur et
tunc orbi eius denuo succedens ac denuo inde procedens rursus dicitur nasci.
51. inde fere numquam in eodem signo bis continuo nascitur nisi in geminis
ubi hoc non numquam evenit quia dies in eo sol duos supra triginta altitudine
signi morante consumit,
rarissimo in aliis si circa primam signi partem a sole procedat.
52. huius ergo viginti octo dierum numeri septenarius origo est.
nam si ab uno usque ad septem quantum singuli numeri exprimunt tantum
antecedentibus addendo procedas,
invenies viginti octo nata de septem.
53. hunc etiam numerum qui in quater septenos aequa sorte digeritur ad
totam zodiaci latitudinem emetiendam remetiendamque consumit.
nam septem diebus ad extremitate septemtrionalis orae oblique per latum
meando ad medietatem latitudinis pervenit qui locus appellatur eclipticus,
septem sequentibus a medio ad imum australe delabitur,
septem aliis rursus ad medium obliquata conscendit,
vltimis septem septentrionali redditur summitati.
ita isdem quater septenis diebus omnem zodiaci et longitudinem et latitudinem
circum perque discurrit.
54. similibus quoque dispensationibus hebdomadum luminis sui vices sempiterna
lege variando disponit.
primis enim septem usque ad medietatem velut divisi orbis excrescit
et dichotomos tunc vocatur,
secundis orbem totum renascentes ignes colligendo iam complet et plena
tunc dicitur,
tertiis dichotomos rursus efficitur cum ad medietatem decrescendo contrahitur
quartis ultima luminis sui diminutione tenuatur.
55. septem quoque permutationibus quas phaseis vocant toto mense distinguitur:
cum nascitur,
cum fit dichotomos
et cum fit amphikurtos
cum plena,
et rursus amphikurtos,
ac denuo dichotomos
et cum ad nos luminis universitate privatur.
56. amphikurtos est autem cum supra diametrum dichotomi antequam orbis conclusione
cingatur vel de orbe iam minvens inter medietatem ac plenitudinem insuper
mediam luminis curvat eminentiam.
57. sol quoque ipse de quo vitam omnia mutuantur septimo signo vices suas
variat.
nam a solstitio hiemali ad aestiuvm solstitium septimo pervenit signo
et a tropico verno usque ad auctumnale tropicum septimi signi peragratione
perducitur.
58. tres quoque conversiones lucis aetheriae per hunc numerum constat.
est autem prima maxima,
secunda media,
minima est tertia.
et maxima est anni secundum solem,
media mensis secundum lunam,
minima diei secundum ortum et occasum.
59. est vero una quaeque conversio quadripartita et ita constat septenarius
numeris id est ex tribus generibus conversionum et ex quattuor modis quibus
una quaeque conuertitur.
hi sunt autem quattuor modi:
fit enim prima humida deinde calida inde sicca et ad ultimum frigida.
60. et maxima conversio id est anni humida est verno tempore,
calida aestiuo,
sicca autumno,
frigida per hiemem.
media autem conversio mensis per lunam ita fit,
ut prima sit hebdomas humida quia nascens luna humorem adsolet concitare,
secunda calida adolescente in eadem luce de solis aspectu,
tertia sicca quasi plus ab ortu remota quarta frigida deficiente iam
lumine.
tertia vero conversio quae est diei secundum ortum et occasum ita disponitur,
quod humida sit usque ad primam de quattuor partibus partem diei,
calida usque ad secundam,
sicca usque ad tertiam quarta iam frigida.
61. oceanus quoque in incremento suo hunc numerum tenet.
nam primo nascentis lunae die fit copiosior solito,
minuitur paulisper secundo,
minoremque eum videt tertius quam secundus et ita decrescendo ad diem
septimum pervenit.
rursus octauus dies manet septimo par et nonus fit similis sexto,
decimus quinto et undecimus fit quarto par tertioque duodecimus et
tertius decimus similis fit secundo quartus decimus primo.
tertia vero hebdomas eadem facit quae prima quarta eadem quae secunda.
62. hic denique est numerus qui hominem concipi formari edi vivere ali
ac per omnes aetatum gradus tradi senectae atque omnino constare facit.
nam,
ut illud taceamus,
quod uterum nulla vi seminis occupatum hoc dierum numero natura constituit
velut decreto exonerandae mulieris vectigali mense redeunte purgari,
hoc tamen praetereundum non est quia semen,
quod post iactum sui intra horas septem non fuerit in effusionem relapsum
haesisse in vitam pronuntiatur.
63. verum semine semel intra formandi hominis monetam locato hoc primum
artifex natura molitur,
ut die septimo folliculum genuinum circumdet humori ex membrana tam
tenui qualis in ouo ab exteriore testa clauditur et intra se claudit liquorem.
64. hoc cum a physicis deprehensum sit,
Hippocrates quoque ipse qui tam fallere quam falli nescit experimenti
certus adservit,
referens in libro qui De natura pveri inscribitur tale seminis receptaculum
de utero eius eiectum quam septimo post conceptum die intellexerat.
mulierem enim semine non effuso ne gravida maneret,
orantem imperaverat saltibus concitari aitque septimo die saltum septimum
eiciendo cum tali folliculo qualem supra rettulimus suffecisse conceptui.
haec Hippocrates.
65. Straton Peripateticus et Diocles Carystius per septenos dies concepti
corporis fabricam hac observatione dispensant,
ut hebdomade secunda credant guttas sanguinis in superficie folliculi
de quo diximus apparere,
tertia demergi eas introrsum ad ipsum conceptionis humorem quarta humorem
ipsum coagulari,
ut quiddam velut inter carnem ac sanguinem liquida adhuc soliditate
conveniat quinta vero interdum fingi in ipsa substantia humoris humanam
figuram magnitudine quidem apis sed,
ut in illa brevitate membra omnia et designata totius corporis liniamenta
consistant.
66. ideo autem adiecimus interdum quia constat quotiens quinta hebdomade
fingitur designatio ista membrorum,
mense septimo maturari partum.
cum autem nono mense absolutio futura est,
si quidem femina fabricatur,
sexta hebdomade membra iam dividi:
67. si masculus septima.
post partum vero utrum victurum sit,
quod effusum est,
an in utero sic praemortuum,
ut tantum modo spirans nascatur,
septima hora discernit.
ultra hunc enim horarum numerum quae praemortua nascuntur aeris halitum
ferre non possunt:
quem quisquis ultra septem horas sustinuerit,
intellegitur ad vitam creatus,
nisi alter forte qualis perfectum potest,
casus eripiat.
68. item post dies septem iactat reliquias umbilici,
et post bis septem incipit ad lumen visus eius moveri
et post septies septem libere iam et pupulas et totam faciem vertit
ad motus singulos videndorum.
69. post septem vero menses dentes incipiunt mandibulis emergere,
et post bis septem sedet sine casus timore:
post ter septem sonus eius in verba prorumpit,
et post quater septem non solum stat firmiter sed et incedit:
post quinquies septem incipit lac nutricis horrescere,
nisi forte ad patientiam longioris usus continuata consuetudine protrahatur.
70. post annos septem dentes qui primi emerserant allis aptioribus ad cibum
solidum nascentibus cedunt,
eodemque anno (id est septimo) plene absolvitur integritas loquendi:
unde et septem vocales literae a natura dicuntur inventae,
licet Latinitas easdem modo longas modo breues pronuntiando quinque
pro septem tenere malverit,
apud quos tamen,
si sonos vocalium non apices numeraveris,
similiter septem sunt.
71. post annos autem bis septem ipsa aetatis necessitate pubescit.
tunc enim moveri incipit vis generationis in masculis et purgatio feminarum.
ideo et tutela pverili quasi virile iam robur absolvitur:
de qua tamen feminae propter votorum festinationem maturius biennio
legibus liberantur.
72. post ter septenos annos genas flore vestit iuventa,
idemque annus finem in longum crescendi facit:
et quarta annorum hedomas impleta in latum quoque crescere ultra iam
prohibet.
73. quinta omne virium quantae inesse uni cuique possunt,
conplet augmentum nulloque modo iam potest quisquam se fortior fieri.
inter pugiles denique haec consuetudo servatur,
ut quos iam coronavere victoriae nihil in se amplius in incremento
virium sperent qui vero expertes huius gloriae usque illo manserunt a professione
discedant.
74. sexies vero septeni anni servant vires ante collectas,
nec diminutionem nisi ex accidenti evenire patiuntur.
sed a sexta usque ad septimam septimanam fit quidem diminutio sed occulta
et quae detrimentum suum aperta defectione non prodat.
ideo non nullarum rerum publicarum hic mos est,
ut post sextam ad militiam nemo cogatur,
in pluribus datur remissio iusta post septimam.
75. notandum vero quod,
cum numerus septem se multiplicat,
facit aetatem quae proprie perfecta et habetur et dicitur,
adeo,
ut illius aetatis homo — utpote qui perfectionem et adtigerit iam et
necdum praeterieritet — consilio aptus sit nec ab exercitio virium alienus
habeatur.
76. cum vero decas qui et ipse perfectissimus numerus est perfecto numero
id est heptadi iungitur,
ut aut decies septeni aut septies deni conputentur anni,
haec a physicis creditur meta vivendi,
et hoc vitae humanae perfectum spatium terminatur.
quod siquis excesserit,
ab omni officio vacuus soli exercitio sapientiae vacat,
et omnem usum sui in suadendo habet,
aliorum munerum vacatione reverendus:
a septima enim usque ad decimam septimanam pro captu virium quae adhuc
singulis perseverant variantur officia.
77. idem numerus totius corporis membra disponit.
septem sunt enim intra hominem quae a Graecis nigra membra vocitantur,
lingua cor pulmo iecur lien,
renes duo,
et septem alia cum venis ac meatibus quae adiacent singulis ad cibum
et spiritum accipiendum reddendumque sunt deputata,
guttur stomachus aluus vesica et intestina principalia tria:
quorum unum dissiptum vocatur,
quod ventrem et cetera intestina secernit:
alterum medium,
quod Graeci mesenteron dicunt:
tertium,
quod veteres hiram vocarunt habeturque praecipuum intestinorum omnium,
et cibi retrimenta deducit.
78. de spiritu autem et cibo quibus accipiendis,
ut relatum est,
atque reddendis membra quae diximus cum meatibus sibi adiacentibns
obsecuntur,
hoc observatum est,
quod sine haustu spiritus ultra horas septem,
sine cibo ultra totidem dies vita non durat.
79. septem quoque sunt gradus in corpore qui dimensionem altitudinis ab
imo in superficiem conplent medulla os neruus vena arteria caro cutis.
haec de interioribus.
80. in aperto quoque septem sunt corporis partes,
caput pectus manus pedesque et pudendum.
item quae dividuntur non nisi septem conpagibus iuncta sunt:
ut in manibus est humerus brachium cubitus vola et digitorum nodi terni,
in pedibus vero femur genu tibia pes ipse,
sub quo vola est,
et digitorum similiter nodi terni.
81. et quia sensus eorumque ministeria natura in capite velut in arce constituit,
septem foraminibus sensuum celebrantur officia id est oris ac deinde
oculorum narium et aurium binis,
unde non inmerito hic numerus,
totius fabricae dispensator et dominus,
aegris quoque corporibus periculum sanitatemve denuntiat.
immo ideo et septem motibus omne corpus agitatur:
aut enim accessio est aut recessio aut in laevam dextramve deflexio
aut sursum quis seu deorsum movetur aut in orbem rotatur.
82. tot virtutibus insignitus septenarius quas vel de partibus suis mutuatur
vel totus exercet,
iure plenus et habetur et dicitur.
et absoluta,
ut arbitror,
ratione iam constitit cur diversis ex causis octo et septem pleni vocentur.
83. sensus autem hic est:
cum aetas tua quinquagesimum et sextum annum conpleverit quae summa
tibi fatalis erit,
spes quidem salutis publicae te videbit,
et pro remediis communis bonorum omnium status virtutibus tuis dictatura
debebitur,
sed si evaseris insidias propinquorum.
nam per septenos octies solis anfractus reditusque quinquaginta et
sex significat annos,
anfractum solis et reditum annum vocans:
anfractum propter zodiaci ambitum,
reditum quia eadem signa per annos singulos certa lege metitur.
VII
1. hic quidam mirantur,
quid sibi velit ista dubitatio,
si effugeris quasi potuerit divina anima et olim caelo reddita atque
hic maxime scientiam futuri professa nescire,
possitne nepos suus an non possit evadere:
sed non advertunt hanc habere legem omnia vel signa vel somnia,
ut de adversis oblique aut denuntient aut minentur aut moneant.
2. et ideo quaedam cavendo transimus,
alia exorando et litando vitantur:
alia sunt ineluctabilia quae nulla arte,
nullo avertuntur ingenio.
nam ubi admonitio est,
vigilantia cautionis evaditur:,
quod adportant minae,
litatio propitiationis avertit:
numquam denuntiata vanescunt.
3. hic subicies:
unde igitur ista discernimus,
ut possit cavendumne an exorandum an vero patiendum sit deprehendi?
sed praesentis operis fuerit insinuare qualis soleat in divinationibus
affectata confusio,
ut desinas de inserta velut dubitatione mirari:
ceterum in suo quoque opere artificis erit signa quaerere quibus ista
discernat,
si hoc vis divina non inpedit;
nam illud:
... prohibent nam cetera Parcae
scire, ...
4. Maronis est ex intima disciplinae profunditate sententia.
diuvlgatis etiam docemur exemplis quam paene semper,
cum praedicuntur futura,
ita dubiis obserantur,
ut tamen diligens — nisi divinitus,
ut diximus,
inpeditur — subesse repperiat apprehendendae vestigia veritatis,
ut ecce Homericum somnium a Iove,
ut dicitur,
missum ad conserendam futuro die cum hostibus manum sub aperta promissione
victoriae spem regis animavit:
ille,
velut divinum secutus oraculum commisso praelio amissis suorum plurimis
vix aegreque in castra remeavit.
5. num dicendum est deum mandasse mendacium?
non ita est,
sed quia illum casum Graecis fata decreverant,
latuit in verbis somnii,
quod animadversum vel ad vere vincendum vel ad cavendum saltem potuisset
instruere.
6. habuit enim praeceptio,
ut universus produceretur exercitus,
at ille sola pugnandi hortatione contentus non vidit,
quid de producenda universitate praeceptum sit,
praetermissoque Achille qui tunc recenti lacessitus iniuria ab armis
cum suo milite feriabatur,
rex progressus in proelium et casum qui debebatur excepit,
et absolvit somnium inuidia mentiendi non omnia de imperatis sequendo.
7. parem observantiae diligentiam Homericae per omnia perfectionis imitator
Maro in talibus quoque rebus obtinuit.
nam apud illum Aeneas ad regionem instrvendo regno fataliter eligendam
satis abundeque Delio instructus oraculo,
in errorem tamen unius verbi neglegentia relapsus est.
8. non quidem fuerat locorum quae petere deberet nomen insertum,
sed cum origo vetus parentum sequenda diceretur,
fuit in verbis,
quod inter Cretam et Italiam quae ipsius gentis auctores utraque produxerant,
magis ostenderet et,
quod aiunt,
digito demonstraret Italiam.
nam cum fuissent inde Teucer hinc Dardanus,
vox sacra sic adloquendo:
Dardanidae duri,
aperte consulentibus Italiam,
de qua Dardanus profectus esset,
obiecit appellando eos parentis illius nomine,
cuius erat origo rectius eligenda.
9. et hic certae quidem denuntiationis est,
quod de Scipionis fine praedicitur sed gratia conciliandae obscuritatis
inserta dubitatio dicto tamen,
quod initio somnii continetur absolvitur.
nam cum dicitur circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint,
vitari hunc finem non posse pronuntiat.
quod autem Scipioni reliquos vitae actus sine offensa dubitandi per
ordinem rettulit et de sola morte similis visus est ambigenti,
haec ratio est quod,
sive dum humano vel maerori parcitur vel timori,
seu quia utile est hoc maxime latere,
pronius cetera oraculis quam vitae finis exprimitur,
aut cum dicitur,
non sine aliqua obscuritate profertur.
VIII
1. his aliqua ex parte tractatis progrediamur ad reliqua sed quo sis Africane
alacrior ad tutandam rem publicam,
sic habeto.
omnibus qui patriam conservarint adiuverint auxerint,
certum esse in caelo definitum locum ubi beati aeuo sempiterno frvantur.
nihil est enim illi principi deo qui omnem mundum regit,
quod quidem in terris fiat,
acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati quae civitates
appellantur.
earum rectores et servatores hinc profecti huc revertuntur.
2. bene et oportune,
postquam de morte praedixit,
mox praemia bonis post obitum speranda subiecit:
quibus adeo a metu praedicti interitus cogitatio viventis erepta est,
ut ad moriendi desiderium ultro animaretur maiestate promissae beatitudinis
et caelestis habitaculi.
sed de beatitate quae debetur conservatoribus patriae pauca dicenda
sunt,
ut postea locum omnem quem hic tractandum recepimus,
resolvamus.
3. solae faciunt virtutes beatum,
nullaque alia quisquam via hoc nomen adipiscitur.
unde qui aestimant nullis nisi philosophantibus inesse virtutes nullos
praeter philosophos beatos esse pronuntiant.
agnitionem enim rerum divinarum sapientiam proprie vocantes eos tantum
modo dicunt esse sapientes qui superna et acie mentis requirunt et quaerendi
sagaci diligentia conprehendunt et quantum vivendi perspicuitas praestat,
imitantur:
et in hoc sola esse aiunt exercitia virtutum quarum sic officia dispensant.
4. prudentiae esse mundum istum et omnia quae in mundo insunt divinorum
contemplatione despicere omnemque animae cogitationem in sola divina dirigere:
temperantiae omnia relinquere,
in quantum natura patitur quae corporis usus requirit:
fortitudinis non terreri animam a corpore quodam modo ductu philosophiae
recedentem,
nec altitudinem perfectae ad superna ascensionis horrere:
iustitiae ad unam sibi huius propositi consentire viam unius cuiusque
virtutis obsequium.
atque ita fit,
ut secundum hoc tam rigidae definitionis abruptum rerum publicarum
rectores beati esse non possint.
5. sed Plotinus inter philosophiae professores cum Platone princeps Libro
de virtutibus gradus earum vera et naturali divisionis ratione conpositos
per ordinem digerit.
quattuor sunt inquit quaternarum genera virtutum.
ex his primae politicae vocantur,
secundae purgatoriae,
tertiae animi iam purgati quartae exemplares.
6. et sunt politicae hominis quia sociale animal est.
his boni viri rei publicae consulunt,
vrbes tventur:
his parentes venerantur,
liberos amant,
proximos diligunt:
his civium salutem gubernant:
his socios circumspecta providentia protegunt,
iusta liberalitate devinciunt:
hisque
... sui memores alios fecere merendo.
7. et est politici prudentiae ad rationis normam quae cogitat quaeque
agit universa dirigere ac nihil praeter rectum velle vel facere humanisque
actibus tamquam divinis arbitriis providere;
prudentiae insunt ratio intellectus circumspectio providentia docilitas
cautio:
fortitudinis animum supra periculi metum agere nihilque nisi turpia
timere,
tolerare fortiter vel adversa vel prospera:
fortitudo praestat magnanimitatem fiduciam securitatem magnificentiam
constantiam tolerantiam firmitatem:
temperantiae nihil adpetere paenitendum,
in nullo legem moderationis excedere,
sub iugum rationis cupiditatem domare;
temperantiam secuntur modestia verecundia abstinentia castitas honestas
moderatio parcitas sobrietas pudicitia:
iustitiae servare uni cuique,
quod suum est de iustitia veniunt innocentia amicitia concordia pietas
religio affectus humanitas.
8. his virtutibus vir bonus primum sui atque inde rei publicae rector
efficitur,
iuste ac provide gubernans humana,
non deserens.
secundae quas purgatorias vocant,
hominis sunt qui divini capax est,
solumque animum eius expediunt qui decrevit se a corporis contagione
purgare et quadam humanorum fuga solis se inserere divinis.
hae sunt otiosorum qui a rerum publicarum actibus se sequestrant.
harum,
quid singulae velint superius expressimus,
cum de virtutibus philosophantium diceremus quas solas quidem aestimaverunt
esse virtutes.
9. tertiae sunt purgati iam defaecatique animi et ab omni mundi huius
aspergine presse pureque detersi.
illic prudentiae est divina non quasi in electione praeferre sed sola
nosse,
et haec tamquam nihil sit aliud intueri:
temperantiae terrenas cupiditates non reprimere sed penitus oblivisci:
fortitudinis passiones ignorare,
non vincere,
ut nesciat irasci,
cupiat nihil:
iustitiae ita cum supera et divina mente sociari,
ut seruet perpetuum cum ea foedus imitando.
10. quartae sunt quae in ipsa divina mente consistunt quam diximus ????
vocari,
a quarum exemplo reliquae omnes per ordinem defluunt.
nam si rerum aliarum,
multo magis virtutum ideas esse in mente credendum est.
illic prudentia est mens ipsa divina,
temperantia,
quod in se perpetua intentione conversa est,
fortitudo,
quod semper idem est nec aliquando mutatur,
iustitia,
quod perenni lege a sempiterna operis sui continuatione non flectitur.
11. haec sunt quaternarum quattuor genera virtutum quae praeter cetera
maximam in passionibus habent differentiam sui.
passiones autem,
ut scimus vocantur,
quod homines
... metuunt cupiuntque, dolent gaudentque ...
has primae molliunt,
secundae auferunt,
tertiae obliviscuntur,
in quartis nefas est nominari.
12. si ergo hoc est officium et effectus virtutum,
beare,
constat autem et politicas esse virtutes:
igitur et politicis efficiuntur beati.
iure ergo Tullius de rerum publicarum rectoribus dixit:
ubi beati aeuo sempiterno frvantur:
qui,
ut ostenderet alios otiosis alios negotiosis virtutibus fieri beatos,
non dixit absolute nihil esse illi principi deo acceptius quam civitates,
sed adiecit,
quod quidem in terris fiat,
ut eos qui ab ipsis caelestibus incipiunt discerneret a rectoribus
civitatum quibus per terrenos actus iter paratur ad caelum.
13. illa autem definitione,
quid pressius potest esse,
quid cautius de nomine civitatum?
quam concilia inquit coetusque hominum iure sociati quae civitates
appellantur.
nam et servilis quondam et gladitoria manus concilia hominum et coetus
fuerunt sed non iure sociati.
illa autem sola iusta est multitudo,
cuius universitas in legum consentit obsequium.
IX
1. quod vero ait harum rectores et servatores hinc profecti huc revertuntur,
hoc modo accipiendum est.
animarum originem manare de caelo inter recte philosophantes indubitatae
constat esse sententiae:
et animae,
dum corpore utitur,
haec est perfecta sapientia ut,
unde orta sit,
de quo fonte venerit,
recognoscat.
2. hinc illud a quodam inter alia seu festiva seu mordacia serio tamen
usurpatum est
de caelo descendit gnôthi seauton.
nam et Delphici vox haec fertur oraculi.
consulenti ad beatitudinem quo itinere pervenerit:
si te inquit agnoveris.
sed et ipsius fronti templi haec inscripta sententia est.
3. homini autem,
ut diximus,
una est agnitio sui,
si originis natalisque principii exordia prima respexerit,
nec se quaesierit extra.
sic enim anima virtutes ipsas conscientia nobilitatis indvitur quibus
post corpus euecta eo unde descenderat reportatur quia nec corporea sordescit
vel oneratur eluvie quae puro ac levi fomite virtutum rigatur,
nec deservisse umquam caelum videtur,
quod respectu et cogitationibus possidebat.
4. hinc anima quam in se pronam corporis usus efficit atque in pecudem
quodam modo reformavit ex homine,
et absolutionem corporis perhorrescit et cum necesse est,
non nisi cum gemitu fugit indignata sub umbras.
5. sed nec post mortem facile corpus relinquit quia non funditus corporeae
excedunt pestes,
sed aut suum oberrat cadaver aut novi corporis ambit habitaculum,
non humani tantum modo,
sed ferini quoque electo genere moribus congruo quos in homine libenter
exercuit,
mauultque omnia perpeti,
ut caelum,
quod vel ignorando vel dissimulando vel potius prodendo deseruit,
evadat.
6. civitatum vero rectores ceterique sapientes caelum respectu,
vel cum adhuc corpore tenentur,
habitantes,
facile post corpus caelestem quam paene non reliquerant,
sedem reposcunt.
nec enim de nihilo aut de vana adulatione veniebat,
quod quosdam urbium conditores aut claros in re publica viros in numerum
deorum consecravit antiquitas,
sed Hesiodus quoque divinae subolis adsertor priscos reges cum dis
aliis enumerat,
hisque exemplo veteris potestatis etiam in caelo regendi res humanas
adsignat officium.
7. et ne cui fastidiosum sit si versus ipsos,
ut poeta Graecus protulit inseramus,
referemus eos,
ut ex verbis suis in Latina verba conversi sunt
Indigetes divi fato summi Iovis hi sunt:
quondam homines,
modo cum superis humana tventes,
largi ac munifici,
ius regum nunc quoque nacti.
8. hoc et Vergilius non ignorat qui,
licet argumento suo serviens heroas in inferos relegaverit,
non tamen eos abducit a caelo sed aethera his deputat largiorem et
nosse eos solem suum ac sua sidera profitetur,
ut geminae doctrinae observationes praestiterit et poeticae figmentum
et philosophiae veritatem.
9. et si secundum illum res quoque leviores quas vivi exercuerant,
etiam post corpus exercent
quae gratia currum
armorumque fuit vivis quae cura nitentis
pascere equos,
eadem sequitur tellure repostos,
multo magis rectores quondam urbium recepti in caelum curam regendorum
hominum non relinquunt.
10. hae autem animae in ultimam sphaeram recipi creduntur quae ???????
vocatur,
nec frustra hoc usurpatum est si quidem inde profectae sunt.
animis enim necdum desiderio corporis inretitis siderea pars mundi
praestat habitaculum et inde labuntur in corpora:
ideo his illo est reditio qui merentur.
rectissime ergo dictum est,
cum in ??????? quem ??????? continet,
sermo iste procedat hinc profecti huc revertuntur.
X
1. ad sequentia transeamus: hic ego etsi eram perterritus,
non tamen mortis metu quam insidiarum a meis quaesivi tamen viveretne
ipse et Paulus pater et alii quos nos extinctos esse arbitraremur.
2. vel fortuitis et inter fabulas elucent semina infixa virtutum quae
nunc videas licet,
ut e pectore Scipionis vel somniantis emineant.
in re enim una politicarum virtutum omnium pariter exercet officium.
3. quod non labitur animo praedicta morte perterritus,
fortitudo est.
quod suorum terretur insidiis magisque alienum facinus quam suum horrescit
exitium,
de pietate et nimio in suos amore procedit:
haec autem diximus ad iustitiam referri quae servat uni cuique,
quod suum est.
quod ea quae arbitratur non pro compertis habet sed spreta opinione
quae minus cautis animis pro vero inolescit quaerit discere certiora,
indubitata prudentia est.
4. quod cum perfecta beatitas et caelestis habitatio humanae naturae,
in qua se noverat esse,
promittitur,
audiendi tamen talia desiderium frenat temperat et sequestrat,
ut de vita avi et patris interroget,
quid nisi temperantia est?
ut iam tum liqueret Africanum per quietem ad ea loca quae sibi deberentur
abductum.
5. in hac autem interrogatione de animae inmortalitate tractatur.
ipsius enim consultationis hic sensus est:
nos,
inquit,
arbitramur animam cum fine morientis extingui nec ulterius esse post
hominem.
ait enim quos extinctos esse arbitraremur:,
quod autem extinguitur,
esse iam desinit.
ergo velim dicas inquit si et pater Paulus tecum et alii supersunt.
6. ad hanc interrogationem quae et de parentibus,
ut a pio filio,
et de ceteris,
ut a sapiente ac naturam ipsam discutiente processit,
quid ille respondit?
immo vero inquit hi viuvnt qui e corporum vinclis tamquam e carcere,
euolaverunt:
vestra vero quae dicitur esse vita mors est.
7. si ad inferos meare mors est et vita est esse cum superis,
facile discernis quae mors animae quae vita credenda sit,
si constiterit qui locus habendus sit inferorum,
ut anima dum ad hunc truditur mori,
cum ab hoc procul est,
vita frvi et vere superesse credatur.
8. et quia totum tractatum quem veterum sapientia de inuestigatione huius
quaestionis agitavit,
in hac latentem verborum paucitate repperies,
ex omnibus aliqua quibus nos de rei quam quaerimus absolutione sufficiet
admoneri amore brevitatis excerpsimus.
9. antequam studium philosophiae circa naturae inquisitionem ad tantum
vigoris adolesceret qui per diversas gentes auctores constitvendis sacris
caerimoniarum fuerunt,
aliud esse inferos negaverunt quam ipsa corpora quibus inclusae animae
carcerem foedum tenebris horridum sordibus et cruore patiuntur.
10. hoc animae sepulcrum,
hoc Ditis concava,
hoc inferos vocaverunt et omnia quae illic esse credidit fabulosa persuasio,
in nobismet ipsis et in ipsis humanis corporibus adsignare conati sunt:
oblivionis fluvium aliud non esse adserentes quam errorem animae obliviscentis
maiestatem vitae prioris qua antequam in corpus truderetur potita est,
solamque esse in corpore vitam putantis.
11. pari interpretatione Phlegethontem ardores irarum et cupiditatum putarunt,
Acherontem quicquid fecisse dixisseve usque ad tristitiam humanae varietatis
more nos paenitet,
Cocytum quicquid homines in luctum lacrimasque conpellit,
Stygem quicquid inter se humanos animos in gurgitem mergit odiorum.
12. ipsam quoque poenarum descriptionem de ipso usu conversationis humanae
sumptam crediderunt,
vulturem iecur inmortale tondentem nihil aliud intellegi volentes quam
tormenta conscientiae obnoxia flagitio viscera interiora rimantis,
et ipsa vitalia indefessa admissi sceleris admonitione laniantis,
semperque curas,
si requiescere forte temptaverint,
excitantis tamquam fibris renascentibus inhaerendo,
nec ulla sibi miseratione parcentis lege hac qua se iudice nemo nocens
absolvitur nec de se suam potest vitare sententiam.
13. illos aiunt epulis ante ora positis excruciari fame et inedia tabescere
quos magis magisque adquirendi desiderium cogit praesentem copiam non videre
et in afflventia inopes egestatis mala in ubertate patiuntur nescientes
parta respicere,
dum egent habendis:
14. illos radiis rotarum pendere districtos qui nihil consilio praevidentes,
nihil ratione moderantes,
nihil virtutibus explicantes,
seque et actus omnes suos fortunae permittentes,
casibus et fortuitis semper rotantur.
15. saxum ingens volvere inefficacibus laboriosisque conatibus vitam terentes,
atram silicem lapsuram semper et cadenti similem illorum capitibus
imminere qui ardvas potestates et infaustam ambiunt tyrannidem numquam
sine timore victuri,
et cogentes subiectum vulgus odisse dum metuat,
semper sibi videntur exitium,
quod merentur excipere.
16. nec frustra hoc theologi suspicati sunt.
nam et Dionysius aulae Siculae inclementissimus incubator familiari
quondam suo solam beatam existimanti vitam tyranni volens quam perpetuo
metu misera quamque inpendentium semper periculorum plena esset,
ostendere,
gladium vagina raptum et a capulo de filo tenui pendentem mucrone demisso
iussit familiaris illius capiti inter epulas imminere,
cumque ille et Siculas et tyrannicas copias praesentis mortis periculo
gravaretur,
'talis est' inquit Dionysius 'vita quam beatam putabas:
sic semper mortem nobis imminentem videmus.
aestima quando esse felix poterit qui timere non desinit.'
17. secundum haec igitur quae a theologis adseruntur,
si vere quisque suos patimur manes et inferos in his corporibus esse
credimus,
quid aliud intellegendum est quam mori animam cum ad corporis inferna
demergitur,
vivere autem cum ad supera post corpus evadit?
XI
1. dicendum est,
quid his postea veri sollicitior inquisitor philosophiae cultus adiecerit.
nam et qui primum Pythagoram et qui postea Platonem secuti sunt,
dvas esse mortes,
unam animae,
animalis alteram prodiderunt,
mori animal cum anima discedit e corpore,
ipsam vero animam mori adserentes cum a simplici et individuo fonte
naturae in membra corporea dissipatur.
2. et quia una ex his manifesta et omnibus nota est,
altera non nisi a sapientibus deprehensa,
ceteris eam vitam esse credentibus:
ideo hoc ignoratur a plurimis cur eundem mortis deum modo Ditem modo
inmitem vocemus cum per alteram id est animalis mortem absolvi animam et
ad veras naturae divitias atque ad propriam libertatem remitti faustum
nomen indicio sit,
per alteram vero quae vulgo vita existimatur animam de inmortalitatis
suae luce ad quasdam tenebras mortis inpelli vocabuli testemur horrore.
nam,
ut constet animal,
3. necesse est,
ut in corpore anima vinciatur:
ideo corpus demas hoc est vinculum nuncupatur,
et sôma quasi quoddam sêma id est animae sepulcrum:
unde Cicero pariter utrumque significans,
corpus esse vinculum,
corpus esse sepulcrum,
quod carcer est sepultorum ait qui e corporum vinclis tamquam e carcere
euolaverunt.
4. inferos autem Platonici non in corporibus esse id est non a corporibus
incipere dixerunt,
sed certam mundi istius partem Ditis sedem id est inferos vocaverunt:
de loci vero ipsius finibus inter se dissona publicarunt et in tres
sectasdivisa sententia est.
5. alii enim mundum in duo diviserunt quorum alterum facit alterum patitur:
et illud facere dixerunt,
quod cum sit inmutabile alteri causas et necessitatem permutationis
inponit:
hoc pati,
quod per mutationes variatur.
6. et inmutabilem quidem mundi partem a sphaera quae aplanês dicitur,
usque ad globi lunaris exordium,
mutabilem vero a luna ad terras usque dixerunt:
et vivere animas dum in inmutabili parte consistunt,
mori autem cum ad partem ceciderint permutationis capacem,
atque ideo inter lunam terrasque locum mortis et inferorum vocari:
ipsamque lunam vitae esse mortisque confinium,
et animas inde in terram flventes mori,
inde ad supera meantes in vitam reverti nec inmerito aestimatum est.
a luna enim deorsum natura incipit caducorum:
ab hac animae sub numerum dierum cadere et sub tempus incipiunt.
7. denique illam aetheriam terram physici vocaverunt et habitatores eius
lunares populos nuncuparunt,
quod ita esse plurimis argumentis quae nunc longum est enumerare,
docuerunt.
nec dubium est quin ipsa sit mortalium corporum et auctor et conditrix
adeo,
ut non nulla corpora sub luminis eius accessu patiantur augmenta et
hac decrescente minuantur.
sed ne de re manifesta fastidium prolixa adsertione generetur,
ad ea quae de inferorum loco alii definiunt transeamus.
8. maluerunt enim mundum alii in elementa ter quaterna dividere,
ut in primo numerentur ordine terra aqua aer ignis qui est pars liquidior
aeris vicina lunae:
supra haec rursum totidem numero sed naturae purioris elementa,
ut sit luna pro terra quam aetheriam terram a physicis diximus nominatam,
aqua sit sphaera Mercurii,
aer Veneris,
ignis in sole,
tertius vero elementorum ordo ita ad nos conversus habeatur,
ut terram ultimam faciat et ceteris in medium redactis in terras desinat
tam ima quam summa postremitas:
igitur sphaera Martia ignis habeatur,
aer Iovis,
Saturni aqua,
terra vero ???????,
in qua Elysios esse campos puris animis deputatos antiquitas nobis
intellegendum reliquit.
9. de his campis anima,
cum in corpus emittitur,
per tres elementorum ordines trina morte ad corpus usque descendit.
haec est inter Platonicos de morte animae,
cum in corpus truditur,
secunda sententia.
10. alii vero — nam tres esse inter eos sententiarum diversitates ante
signavimus — in duas quidem et ipsi partes sicut primi faciunt,
sed non isdem terminis dividunt mundum.
hi enim caelum,
quod aplanêssphaera vocitatur partem unam,
septem vero sphaeras quae vagae vocantur et,
quod inter illas ac terram est terramque ipsam alteram partem esse
volverunt.
11. secundum hos ergo quorum sectae amicior est ratio,
animae beatae ab omni cuiuscumque contagione corporis liberae caelum
possident quae vero appetentiam corporis et huius quam in terris vitam
vocamus ab illa specula altissima et perpetua luce despiciens desiderio
latenti cogitaverit,
pondere ipso terrenae cogitationis paulatim in inferiora delabitur.
12. nec subito a perfecta incorporalitate luteum corpus indvitur sed sensim
per tacita detrimenta et longiorem simplicis et absolutissimae puritatis
recessum in quaedam siderei corporis incrementa turgescit:
in singulis enim sphaeris quae caelo subiectae sunt aetheria obuolutione
vestitur,
ut per eas gradatim societati huius indumenti testei concilietur et
ideo totidem mortibus quot sphaeras transit ad hanc pervenit quae in terris
vita vocitatur.
XII
1. descensus vero ipsius quo anima de caelo in huius vitae inferna delabitur,
sic ordo digeritur.
zodiacum ita lacteus circulus obliquae circumflexionis occursu ambiendo
conplectitur,
ut eum qua duo tropica signa Capricornus et Cancer feruntur intersecet.
has solis portas physici vocaverunt quia in utraque obviante solstitio
ulterius solis inhibetur accessio et fit ei regressus ad zonae viam cuius
terminos numquam relinquit.
2. per has portas animae de caelo in terras meare et de terris in caelum
remeare creduntur.
ideo hominum una,
altera deorum vocatur:
hominum Cancer quia per hunc in inferiora descensus est,
Capricornus deorum quia per illum animae in propriae inmortalitatis
sedem et in deorum numerum revertuntur.
3. et hoc est,
quod Homeri divina prudentia in antri Ithacesii descriptione significat.
hinc et Pythagoras putat a lacteo circulo deorsum incipere Ditis imperium
quia animae inde lapsae videntur iam a superis recessisse.
ideo primam nascentibus offerri ait lactis alimoniam quia primus eis
motus a lacteo incipit in corpora terrena labentibus.
unde et Scipioni de animis beatorum ostenso lacteo dictum est hinc
profecti huc revertuntur.
4. ergo descensurae cum adhuc in Cancro sunt quoniam illic positae necdum
lacteum reliquerunt,
adhuc in numero sunt deorum.
cum vero ad Leonem labendo pervenerint,
illic condicionis futurae auspicantur exordium.
et quia in Leone sunt rudimenta nascendi et quaedam humanae naturae
tirocinia,
Aquarius autem adversus Leoni est et illo oriente mox occidit,
ideo cum sol Aquarium tenet,
Manibus parentatur,
utpote in signo,
quod humanae vitae contrarium vel adversum feratur.
5. illinc ergo id est a confinio quo se zodiacus lacteusque contingunt,
anima descendens a tereti quae sola forma divina est,
in conum deflvendo producitur sicut a puncto nascitur linea et in longum
ex individuo procedit:
ibique a puncto suo,
quod est monas,
venit in dyadem quae est prima protractio.
6. et haec est essentia quam individvam eandemque dividvam Plato in Timaeo
cum de mundanae animae fabrica loqueretur expressit.
animae enim sicut mundi ita et hominis unius modo divisionis repperientur
ignarae si divinae naturae simplicitas cogitetur,
modo capaces cum illa per mundi haec per hominis membra diffunditur.
7. anima ergo cum trahitur ad corpus,
in hac prima sui productione siluestrem tumultum id est '???? inflventem
sibi incipit experiri.
et hoc est,
quod Plato notavit in Phaedone animam in corpus trahi nova ebrietate
trepidantem,
volens nouum potum materialis alluvionis intellegi quo delibuta et
gravata deducitur.
8. arcani huius indicium est et Crater Liberi patris ille sidereus in
regione quae inter Cancrum est et Leonem locatus,
ebrietatem illic primum descensuris animis evenire silva inflvente
significans,
unde et comes ebrietatis oblivio illic animis incipit iam latenter
obrepere.
9. nam si animae memoriam rerum divinarum quarum in caelo erant consciae,
ad corpora usque deferrent,
nulla inter homines foret de divinitate dissensio sed oblivionem quidem
omnes descendendo hauriunt,
aliae vero magis,
minus aliae.
et ideo in terris verum cum non omnibus liqueat,
tamen opinantur omnes quia opinionis ortus est memoriae defectus.
10. hi tamen hoc magis inveniunt qui minus oblivionis hauserunt quia facile
reminiscuntur,
quod illic ante cognoverint.
hinc est,
quod quae apud Latinos lectio,
apud Graecos vocatur repetita cognitio quia cum vera discimus ea recognoscimus
quae naturaliter noveramus prius quam materialis influxio in corpus venientes
animas ebriaret.
11. haec est autem hyle quae omne corpus mundi,
quod ubicumque cernimus ideis inpressa formavit.
sed altissima et purissima pars eius qua vel sustentantur divina vel
constant,
nectar vocatur et creditur esse potus deorum,
inferior vero atque turbidior potus animarum.
et hoc est,
quod veteres Lethaeum fluvium vocaverunt.
12. ipsum autem Liberum patrem Orphaici ???? '?????? suspicantur intellegi
qui ab illo individuo natus in singulos ipse dividitur.
ideo in illorum sacris traditur Titanio furore in membra discerptus
et frustis sepultis rursus unus et integer emersisse quia ???? quem diximus
mentem vocari,
ex individuo praebendo se dividendum et rursus ex diviso ad individuum
revertendo et mundi inplet officia et naturae suae arcana non deserit.
13. hoc ergo primo pondere de zodiaco et lacteo ad subiectas usque sphaeras
anima delapsa dum et per illas labitur,
in singulis non solum,
ut iam diximus,
luminosi corporis amicitur accessu sed et singulos motus quos in exercitio
est habitura,
producit:
14. in Saturni ratiocinationem et intellegentiam,
quod logistikon et theôrêtikon vocant:
in Iovis vim agendi,
quod praktikon dicitur:
in Martis animositatis ardorem,
quod thumikon nuncupatur:
in solis sentiendi opinandique naturam,
quod aisthêtikon et phantastikon appellant:
desiderii vero motum,
quod epithumêtikon vocatur,
in Veneris:
pronuntiandi et interpretandi quae sentiat,
quod hermêneustikon dicitur in orbe Mercurii:
phutikon vero id est naturam plantandi et augendi corpora in ingressu
globi lunaris exercet.
15. et est haec sicut a divinis ultima ita in nostris terrenisque omnibus
prima:
corpus enim hoc sicut faex rerum divinarum est ita animalis est prima
substantia.
16. et haec est differentia inter terrena corpora et supera,
caeli dico et siderum aliorumque elementorum,
quod illa quidem sursum arcessita sunt ad animae sedem et inmortalitatem
ex ipsa natura regionis et sublimatis imitatione merverunt:
ad haec vero terrena corpora anima ipsa deducitur et ideo mori creditur
cum in caducam regionem et in sedem mortalitatis includitur.
17. nec te moveat,
quod de anima quam esse inmortalem dicimus,
mortem totiens nominamus.
et enim sua morte anima non extinguitur sed ad tempus obrvitur,
nec temporali demersione beneficium perpetuitatis eximitur cum rursus
e corpore,
ubi merverit contagione vitiorum penitus elimata purgari,
ad perennis vitae lucem restituta in integrum revertatur.
18. plene,
ut arbitror de vita et morte animae definitio liquet quam de adytis
philosophiae doctrina et sapientia Ciceronis elicuit.
XIII
1. sed Scipio per quietem et caelo,
quod in praemium cedit beatis,
et promissione inmortalitatis animatus tam gloriosam spem tamque inclitam
magis magisque firmavit viso patre,
de quo utrum viveret cum adhuc videretur dubitare quaesiverat.
2. mortem igitur malle coepit,
ut viveret:
nec flesse contentus viso parente quem crediderat extinctum,
ubi loqui posse coepit,
hoc primum probare volvit nihil se magis desiderare quam,
ut cum eo iam moraretur.
nec tamen apud se quae desiderabat facienda constituit ante quam consuleret:
quorum unum prudentiae,
alterum pietatis adsertio est.
nunc ipsa vel consulentis vel praecipientis verba tractemus.
3. quaeso inquam pater sanctissime atque optume quoniam haec est vita,
ut Africanum audio dicere,
quid moror in terris?
quin huc ad vos venire propero?
non est ita,
inquit ille.
nisi enim cum deus is,
cuius hoc templum est omne,
quod conspicis,
istis te corporis custodiis liberaverit,
huc tibi aditus patere non potest.
4. homines enim sunt hac lege generati qui tuerentur illum globum quem
in templo hoc medium vides quae terra dicitur:
hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus quae sidera et
stellas vocatis quae globosae et rotundae divinis animatae mentibus circos
suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.
quare et tibi,
Publi,
et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu
eius,
a quo ille est vobis datus,
ex hominum vita migrandum est,
ne munus adsignatum a deo defugisse videamini.
5. haec secta et praeceptio Platonis est qui in Phaedone definit homini
non esse sua sponte moriendum.
sed in eodem tamen dialogo idem dicit mortem philosophantibus adpetendam
et ipsam philosophiam meditationem esse moriendi.
haec sibi ergo contraria videntur sed non ita est.
nam Plato dvas mortes hominis novit.
nec hoc nunc repeto,
quod superius dictum est dvas esse mortes,
unam animae,
animalis alteram:
sed ipsius quoque animalis hoc est hominis dvas adserit mortes quarum
unam natura,
virtutes alteram praestant.
6. homo enim moritur cum anima corpus relinquit solutum lege naturae:
mori etiam dicitur cum anima adhuc in corpore constituta corporeas
inlecebras philosophia docente contemnit et cupiditatum dulces insidias
reliquasque omnes exvitur passiones.
et hoc est,
quod superius ex secundo virtutum ordine quae solis philosophantibus
aptae sunt,
evenire signavimus.
7. hanc ergo mortem dicit Plato sapientibus esse adpetendam,
illam vero quam omnibus natura constituit cogi vel inferri vel accersiri
vetat docens expectandam esse naturam et has causas huius aperiens sanctionis
quas ex usu rerum quae in cotidiana conversatione sunt mutuatur.
8. ait enim eos qui potestatis imperio truduntur in carcerem non oportere
inde diffugere prius quam potestas ipsa quae clausit abire permiserit.
non enim vitari poenam furtiva discessione sed crescere.
hoc quoque addit nos esse in dominio deorum quorum tutela et providentia
gubernamur,
nihil autem esse inuito domino de his quae possidet ex eo loco in quo
suum constituerat auferendum:
et sicut qui vitam mancipio extorquet alieno crimine non carebit ita
eum qui finem sibi domino necdum iubente quaesiverit non absolutionem consequi
sed reatum.
9. haec Platonicae sectae semina altius Plotinus exsequitur.
oportet inquit animam post hominem liberam corporeis passionibus inveniri.
quam qui de corpore violenter extrudit liberam esse non patitur.
qui enim sibi sua sponte necem comparat aut pertaesus necessitatis
aut metu cuiusquam ad hoc descendit aut odio quae omnia inter passiones
habentur:
ergo etsi ante fuit his sordibus pura,
hoc ipso tamen,
quod exit extorta sordescit.
deinde mortem debere ait animae a corpore solutionem esse,
non vinculum,
exitu autem coacto animam circa corpus magis magisque vinciri.
10. et re vera ideo sic extortae animae diu circa corpus eiusve sepulturam
vel locum in quo iniecta manus est pervagantur:
cum contra illae animae quae se in hac vita a vinculis corporis philosophiae
morte dissoluunt,
adhuc extante corpore caelo et sideribus inserantur.
et ideo illam solam de voluntariis mortibus significat esse laudabilem
quae comparatur,
ut diximus philosophiae ratione,
non ferro,
prudentia,
non veneno.
11. addit etiam illam solam esse naturalem mortem ubi corpus animam,
non anima corpus relinquit.
constat enim numerorum certam constitutamque rationem animas sociare
corporibus.
hi numeri dum supersunt,
perseverat corpus animari:
cum vero deficiunt,
mox arcana illa vis solvitur qua societas ipsa constabat,
et hoc est,
quod fatum et fatalia vitae tempora vocamus.
12. anima ergo ipsa non deficit quippe quae inmortalis atque perpetua est
sed inpletis numeris corpus fatiscit:
nec anima lassatur animando sed officium suum deserit corpus cum iam
non possit animari.
hinc illud est doctissimi vatis
... explebo numerum reddarque tenebris.
13. haec est igitur naturalis vere mors,
cum finem corporis solus numerorum suorum defectus adportat,
non cum extorquetur vita corpori adhuc idoneo ad continuationem ferendi.
nec levis est differentia vitam vel natura vel sponte solvendi.
14. anima enim cum a corpore deseritur,
potest in se nihil retinere corporeum,
si se pure,
cum in hac vita esset,
instituit:
cum vero ipsa de corpore violenter extruditur quia exit rupto vinculo,
non soluto fit ei ipsa necessitas occasio passionis,
et malis,
vinculum dum rumpit inficitur.
15. hanc quoque superioribus adicit rationem non sponte pereundi.
cum constet,
inquit,
remunerationem animis illic esse tribvendam pro modo perfectionis ad
quam in hac vita una quaeque pervenit,
non est praecipitandus vitae finis cum adhuc proficiendi esse possit
accessio.
16. nec frustra hoc dictum est.
nam in arcanis de animae reditu disputationibus fertur in hac vita
delinquentes similes esse super aequale solum cadentibus quibus denuo sine
difficultate praesto sit surgere;
animas vero ex hac vita cum delictorum sordibus recedentes aequandas
his qui in abruptum ex alto praecipitique delapsi sint,
unde numquam facultas fit resurgendi.
ideo ergo utendum concessis vitae spatiis,
ut sit perfectae purgationis maior facultas.
17. ergo,
inquies qui iam perfecte purgatus est manum sibi debet inferre cum
non sit ei causa remanendi quia profectum ulterius non requirit qui ad
supera pervenit.
sed hoc ipso quo sibi celerem finem spe frvendae beatitatis accersit,
inretitur laqueo passionis quia spes sicut timor passio est,
sed et cetera quae superior ratio disseruit incurrit.
18. et hoc est,
quod Paulus filium spe vitae verioris ad se venire properantem prohibet
ac repellit ne festinatum absolutionis ascensionisque desiderium magis
eum hac ipsa passione vinciat ac retardet.
nec dicit quod,
nisi mors naturalis advenerit,
emori non poteris,
sed huc venire non poteris.
19. nisi enim cum deus inquit istis te corporis custodiis liberaverit,
huc tibi aditus patere non potest quia scit iam receptus in caelum
nisi perfectae puritati caelestis habitaculi aditum non patere.
pari autem constantia mors nec veniens per naturam timenda est nec
contra ordinem cogenda naturae.
20. ex his quae Platonem quaeque Plotinum de voluntaria morte pronuntiasse
rettulimus nihil in verbis Ciceronis quibus hanc prohibet remanebit obscurum.
XIV
1. sed illa verba quae praeter hoc sunt inserta repetamus homines enim
sunt hac lege generati qui tuerentur illum globum quem in templo hoc medium
vides quae terra dicitur:
hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus quae sidera et
stellas vocatis quae globosae et rotundae divinis animatae mentibus circos
suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.
2. de terra cur globus dicatur in medio mundo positus plenius disseremus
cum de novem sphaeris loquemur.
bene autem universus mundus dei templum vocatur propter illos qui aestimant
nihil esse aliud deum nisi caelum ipsum et caelestia ista quae cernimus.
ideo,
ut summi omnipotentiam dei ostenderet posse vix intellegi,
numquam videri quicquid humano subicitur aspectui templum eius vocavit
qui sola mente concipitur,
ut qui haec veneratur,
ut templa cultum tamen maximum debeat conditori sciatque quisquis in
usum templi huius inducitur ritu sibi vivendum sacerdotis.
unde et quasi quodam publico praeconio tantam humano generi divinitatem
inesse testatur,
ut universos siderei animi cognatione nobilitet.
3. notandum est,
quod hoc loco animum et,
ut proprie et,
ut abusive dicitur posuit.
animus enim proprie mens est quam diviniorem anima nemo dubitavit sed
non numquam sic et animam usurpantes vocamus.
4. cum ergo dicit hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus,
mentem praestat intellegi quae nobis proprie cum caelo sideribusque
communis est;
cum vero ait retinendus animus est in custodia corporis,
ipsam tunc animam nominat quae vincitur custodia corporali cui mens
divina non subditur.
5. nunc qualiter nobis animus id est mens cum sideribus communis sit secundum
theologos disseramus.
6. deus qui prima causa et est et vocatur,
unus omnium quaeque sunt quaeque videntur esse princeps et origo est.
hic superabundanti maiestatis fecunditate de se mentem creavit.
haec mens quae nous vocatur qua patrem inspicit,
plenam similitudinem servat auctoris,
animam vero de se creat posteriora respiciens.
7. rursum anima patrem qua intuetur indvitur ac paulatim regrediente respectu
in fabricam corporum incorporea ipsa degenerat,
habet ergo et purissimam ex mente,
de qua est nata,
rationem,
quod logikon vocatur et ex sua natura accipit praebendi sensus praebendique
incrementi seminarium quorum unum aisthêtikon alterum phutikon nuncupatur.
sed ex his primum id est logikon
quod innatum sibi ex mente sumpsit,
sicut vere divinum est ita solis divinis aptum;
reliqua duo aisthêtikon et phutikon,
ut a divinis recedunt ita convenientia sunt caducis.
8. anima ergo creans sibi condensque corpora&mdashnam ideo ab anima
natura incipit quam sapientes de deo et mente noun nominant ex — illo mero
ac purissimo fonte mentis quem nascendo de originis suae hauserat copia,
corpora illa divina vel supera,
caeli dico et siderum quae prima condebat,
animavit,
divinaeque mentes omnibus corporibus quae in formam teretem id est
in sphaerae modum formabantur infusae sunt,
et hoc est,
quod cum de stellis loqueretur ait quae divinis animatae mentibus.
9. in inferiora vero ac terrena degenerans fragilitatem corporum caducorum
deprehendit meram divinitatem mentis sustinere non posse,
immo partem eius vix solis humanis corporibus convenire quia et sola
videntur erecta tamquam quae ad supera ab imis recedant et sola caelum
facile tamquam semper erecta suspiciunt,
solisque inest vel in capite sphaerae similitudo quam formam diximus
solam mentis capacem.
10. soli ergo homini rationem id est vim mentis infudit cui sedes in capite
est,
sed et geminam illam sentiendi crescendique naturam quia caducum est
corpus,
inseruit.
11. et hinc est,
quod homo et rationis compos est et sentit et crescit solaque ratione
meruit praestare ceteris animalibus quae quia semper prona sunt et ex ipsa
quoque suspiciendi difficultate a superis recesserunt nec ullam divinorum
corporum similitudinem aliqua sui parte merverunt,
nihil ex mente sortita sunt et ideo ratione carverunt:
duo quoque tantum adepta sunt,
sentire vel crescere.
12. nam siquid in illis similitudinem rationis imitatur,
non ratio sed memoria est,
et memoria non illa ratione mixta sed quae hebetudinem sensuum quinque
comitatur:
de qua plura nunc dicere quoniam ad praesens opus non attinet,
omittemus.
13. terrenorum corporum tertius ordo in arboribus et herbis est quae carent
tam ratione quam sensu,
et quia crescendi tantum modo usus in his viget,
hac sola vivere parte dicuntur.
14. hunc rerum ordinem et Vergilius expressit.
nam et mundo animam dedit et,
ut puritati eius adtestaretur,
mentem vocavit.
caelum enim,
ait,
et terras et maria et sidera spiritus intus alit id est anima sicut
alibi pro spiramento animam dicit quantum ignes animaeque valent — et,
ut illius mundanae animae adsereret dignitatem,
mentem esse testatus est mens agitat molem — nec non,
ut ostenderet ex ipsa anima constare et animari universa quae viuvnt,
addidit inde hominum pecudumque genus et cetera,
utque adsereret eundem esse in anima semper vigorem sed usum eius hebescere
in animalibus corporis densitate adiecit quantum non noxia corpora tardant
et reliqua.
15. secundum haec ergo cum ex summo deo mens,
ex mente anima fit,
anima vero et condat et vita conpleat omnia quae secuntur,
cunctaque hic unus fulgor illuminet et universis appareat,
ut in multis speculis per ordinem positis vultus unus,
cumque omnia continuis successionibus se sequantur degenerantia per
ordinem ad imum meandi:
invenietur pressius intventi a summo deo usque ad ultimam rerum faecem
una mutuis se vinculis religans et nusquam interrupta conexio.
et haec est Homeri catena aurea quam pendere de caelo in terras deum
iussisse commemorat.
16. his ergo dictis solum hominem constat ex terrenis omnibus mentis id
est animi societatem cum caelo et sideribus habere communem.
et hoc est,
quod ait hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus quae
sidera et stellas vocatis.
17. nec tamen ex ipsis caelestibus et sempiternis ignibus nos dicit animatos
— ignis enim licet divinum tamen corpus est,
nec ex corpore quamvis divino possemus animari — sed unde ipsa illa
corpora quae divina et sunt et videntur animata sunt,
id est ex ea mundanae animae parte quam diximus de pura mente constare.
18. et ideo postquam dixit hisque animus datus est ex illis sempiternis
ignibus quae sidera et stellas vocatis,
mox adiecit quae divinis animatae mentibus,
ut per sempiternos ignes corpus stellarum,
per divinas vero mentes earum animas manifesta discretione significet
et ex illis in nostras venire animas vim mentis ostendat.
19. non ab re est,
ut haec de anima disputatio in fine sententias omnium qui de anima
videntur pronuntiasse contineat.
Plato dixit animam essentiam se moventem,
Xenocrates numerum se moventem,
Aristoteles entelecheian
Pythagoras et Philolaus harmoniam,
Posidonius ideam,
Asclepiades quinque sensuum exercitium sibi consonum,
Hippocrates spiritum tenuem per corpus omne dispersum,
Heraclides Ponticus lucem,
Heraclitus physicus scintillam stellaris essentiae,
Zenon concretum corpori spiritum,
Democritus spiritum insertum atomis hac facilitate motus,
ut corpus illi omne sit pervium,
20. Critolaus Peripateticus constare eam de quinta essentia,
Hipparchus ignem,
Anaximenes aera,
Empedocles et Critias sanguinem,
Parmenides ex terra et igne,
Xenophanes ex terra et aqua,
Boethos ex aere et igne,
Epicurus speciem ex igne et aere et spiritu mixtam.
obtinuit tamen non minus de incorporalitate eius quam de inmortalitate
sententia.
21. nunc videamus quae sint haec duo nomina quorum pariter meminit,
cum dicit quae sidera et stellas vocatis.
neque enim hic res una gemina appellatione monstratur,
ut ensis et gladius sed sunt stellae quidem singulares,
ut erraticae quinque et ceterae quae non admixtae aliis solae feruntur,
sidera vero quae in aliquod signum stellarum plurium conpositione formantur,
ut Aries Taurus Andromeda Perseus vel Corona et quaecumque variarum
genera formarum in caelum recepta creduntur.
sic et apud Graecos astêr et astrondiversa significant et astêr stella
una est,
astron signum stellis coactum,
quod nos sidus vocamus.
22. cum vero stellas globosas et rotundas dicat,
non singularium tantum exprimit speciem sed et earum quae in signa
formanda conveniunt.
omnes enim stellae inter se etsi in magnitudine aliquam,
nullam tamen habent in specie differentiam.
per haec autem duo nomina solida sphaera describitur quae nec ex globo,
si rotunditas desit,
nec ex rotunditate,
si globus desit,
efficitur,
cum alterum forma alterum soliditate corporis deseratur.
23. sphaeras autem hic dicimus ipsarum stellarum corpora quae omnia hac
specie formata sunt.
dicuntur praeterea sphaerae et aplanês illa quae maxima est,
et subiectae septem,
per quas duo lumina et vagae quinque discurrunt.
24. circi vero et orbes dvarum sunt rerum duo nomina,
et his nominibus quidem alibi aliter est usus.
nam et orbem pro circulo posuit,
ut orbem lacteum et orbem pro sphaera,
ut novem tibi orbibus vel potius globis.
sed et circi vocantur qui sphaeram maximam cingunt,
ut eos sequens tractatus inveniet quorum unus est lacteus,
de quo ait inter flammas circus lucens.
25. sed hic horum nihil neque circi neque orbis nomine volvit intellegi
sed est orbis in hoc loco stellae una integra et peracta conversio id est
ab eodem loco post emensum sphaerae per quam movetur ambitum in eundem
locum regressus,
circus est autem hic linea ambiens sphaeram ac veluti semitam faciens
per quam lumen utrumque discurrit et intra quam vagantium stellarum error
legitimus coercetur.
26. quas ideo veteres errare dixerunt quia et cursu suo feruntur et contra
sphaerae maximae id est ipsius caeli,
impetum contrario motu ad orientem ab occidente voluuntur,
et omnium quidem par celeritas motus similis et idem est modus meandi
sed non omnes eodem tempore circos suos orbesque conficiunt.
27. et ideo est celeritas ipsa mirabilis quia cum sit eadem omnium nec
ulla ex illis aut concitatior esse possit aut segnior,
non eodem tamen temporis spatio omnes ambitum suum peragunt.
causam vero sub eadem celeritate disparis spatii aptius nos sequentia
docebunt.
XV
1. his de siderum natura et siderea hominum mente narratis rursus filium
pater,
ut in deos pius,
ut in homines iustus esset hortatus praemium rursus adiecit ostendens
lacteum circulum virtutibus debitum et beatorum coetu refertum,
cuius meminit his verbis erat autem is splendidissimo candore inter
flammas circus elucens quem vos,
ut a Grais accepistis orbem lacteum nuncupatis.
2. orbis hic idem,
quod circus in lactei appellatione significat.
est autem lacteus unus e circis qui ambiunt caelum:
et sunt praeter eum numero decem,
de quibus quae dicenda sunt proferemus,
cum de hoc competens sermo processerit.
solus ex omnibus hic subiectus est oculis,
ceteris circulis magis cogitatione quam visu conprehendendis.
3. de hoc lacteo multi inter se diversa senserunt,
causasque eius alii fabulosas,
naturales alii protulerunt:
sed nos fabulosa reticentes ea tantum quae ad naturam eius visa sunt
pertinere dicemus.
4. Theophrastus lacteum dixit esse compagem qua de duobus hemisphaeriis
caeli sphaera solidata est et ideo ubi orae utrimque convenerant notabilem
claritatem videri,
5. Diodorus ignem esse densetae concretaeque naturae in unam curvi limitis
semitam discretione mundanae fabricae coacervante concretum et ideo visum
intventis admittere reliquo igne caelesti lucem suam nimia subtilitate
diffusam non subiciente conspectui,
6. Democritus innumeras stellas breuesque omnes quae spisso tractu in
unum coactae,
spatiis quae angustissima interiacent opertis,
vicinae sibi undique et ideo passim diffusae lucis aspergine continuum
iuncti luminis corpus ostendunt:
7. sed Posidonius,
cuius definitioni plurium consensus accessit,
ait lacteum caloris esse siderei infusionem quam ideo adversa zodiaco
curvitas obliquavit,
ut quoniam sol numquam zodiaci excedendo terminos expertem feruoris
sui partem caeli reliquam deserebat,
hic circus a via solis in obliquum recedens universitatem flexu calido
temperaret.
quibus autem partibus zodiacum intersecet,
superius iam relatum est.
8. haec de lacteo.
decem autem alii,
ut diximus circi sunt quorum unus est ipse zodiacus qui ex his decem
solus potuit latitudinem hoc modo quem referemus adipisci.
9. natura caelestium circulorum incorporalis est linea quae ita mente
concipitur,
ut sola longitudine censeatur,
latum habere non possit,
sed in zodiaco latitudinem signorum capacitas exigebat.
10. quantum igitur spatii lata dimensio porrectis sideribus occupabat,
dvabus lineis limitatum est:
et tertia ducta per medium ecliptica vocatur quia cum cursum suum in
eadem linea pariter sol et luna conficiunt,
alterius eorum necesse est evenire defectum:
solis si ei tunc luna succedat:
lunae si tunc adversa sit soli.
11. ideo nec sol umquam deficit nisi cum tricesimus lunae dies est et nisi
quinto decimo cursus sui die nescit luna defectum.
sic enim evenit,
ut aut lunae contra solem positae ad mutuandum ab eo solitum lumen
sub eadem inventus linea terrae conus obsistat aut soli ipsa succedens
obiectu suo ab humano aspectu lumen eius repellat.
12. in defectu ergo sol ipse nil patitur sed noster fraudatur aspectus,
luna vero circa proprium defectum laborat non accipiendo solis lumen,
cuius beneficio noctem colorat.
quod sciens Vergilius disciplinarum omnium peritissimus ait
defectus solis varios lunaeque labores.
quamvis igitur trium linearum ductus zodiacum et claudat et dividat,
unum tamen circum auctor vocabulorum dici volvit antiquitas.
quinque alii circuli paralleli vocantur.
13. horum medius et maximus est aequinoctialis,
duo extremitatibus vicini atque ideo breues quorum unus septentrionalis
dicitur,
alter australis:
inter hos et medium duo sunt tropici maiores ultimis,
medio minores et ipsi ex utraque parte zonae ustae terminum faciunt.
14. praeter hos alii duo sunt coluri quibus nomen dedit inperfecta conversio,
ambientes enim septentrionalem verticem atque inde in diversa diffusi
et se in summo intersecant et quinque parallelos in quaternas partes aequaliter
dividunt,
zodiacum ita intesecantes,
ut unus eorum per Arietem et Libram,
alter per Cancrum atque Capricornum meando decurrat,
sed ad australem verticem non pervenire creduntur.
15. duo qui ad numerum praedictum supersunt meridianus et horizon non scribuntur
in sphaera quia certum locum habere non possunt,
sed pro diversitate circumspicientis habitantisve variantur.
16. meridianus est enim quem sol cum super hominum verticem venerit ipsum
diem medium efficiendo designat:
et quia globositas terrae habitationes omnium aequales sibi esse non
patitur,
non eadem pars caeli omnium verticem despicit:
et ideo unus omnibus meridianus esse non poterit,
sed singulis gentibus super verticem suum proprius meridianus efficitur.
17. similiter sibi horizontem facit circumspectio singulorum.
horizon est enim velut quodam circo designatus terminus caeli,
quod super terram videtur:
et quia ad ipsum vere finem non potest humana acies pervenire quantum
quisque oculos circumferendo conspexerit proprium sibi caeli,
quod super terram est terminum facit.
18. hic horizon quem sibi unius cuiusque circumscribit aspectus,
ultra trecentos et sexaginta stadios longitudinem intra se continere
non poterit.
centum enim et octoginta stadios non excedit acies contra videntis:
sed visus cum ad hoc spatium venerit,
accessu deficiens in rotunditatem recurrendo curvatur atque ita fit,
ut hic numerus ex utraque parte geminatus trecentorum sexaginta stadiorum
spatium,
quod intra horizontem suum continetur efficiat semperque quantum ex
huius spatii parte postera procedendo dimiseris,
tantum tibi de anteriore sumetur,
et ideo horizon semper quantacumque locorum transgressione mutatur.
19. hunc autem quem diximus,
admittit aspectum aut in terris aeque planities aut pelagi tranquilla
libertas qua nullam oculis obicit offensam.
nec te moveat,
quod saepe in longissimo positum montem videmus aut,
quod ipsa caeli superna suspicimus,
aliud est enim cum se oculis ingerit altitudo,
aliud cum per planum se porrigit et extendit intuitus,
in quo solo horizontis circus efficitur.
haec de circis omnibus quibus caelum cingitur dicta sufficiant.
XVI
1. tractatum ad sequentia transferamus ex quo mihi omnia contemplanti
praeclara cetera et mirabilia videbantur.
erant autem hae stellae quas numquam ex hoc loco vidimus et hae magnitudines
omnium quas esse numquam suspicati sumus,
ex quibus erat ea minima quae ultima a caelo,
citima terris luce lucebat aliena:
stellarum autem globi terrae magnitudinem facile vincebant.
2. dicendo ex quo mihi omnia contemplanti id,
quod supra rettulimus adfirmat in ipso lacteo Scipionis et parentum
per somnium contigisse conventum.
duo sunt autem praecipva quae in stellis se admiratum refert,
aliquarum novitatem et omnium magnitudinem.
ac prius de novitate,
post de magnitudine disseremus.
3. plene et docte adiciendo quas numquam ex hoc loco vidimus causam cur
a nobis non videantur ostendit.
locus enim nostrae habitationis ita positus est,
ut quaedam stellae ex ipso numquam possint videri quia ipsa pars caeli,
in qua sunt,
numquam potest hic habitantibus apparere.
4. pars enim haec terrae quae incolitur ab universis hominibus qui nos
in vicem scire possumus,
ad septentrionalem verticem surgit,
et sphaeralis conuexitas australem nobis verticem in ima demergit.
cum ergo semper circa terram ab ortu in occasum caeli sphaera volvatur
vertex hic qui septentriones habet quoquoversum mundana volubilitate vertatur
quoniam super nos est semper a nobis videtur ac semper ostendit
arctos Oceani metventes aequore tingui.
5. australis contra quasi semel nobis pro habitationis nostrae positione
demersus nec ipse nobis umquam videtur nec sidera sua quibus et ipse sine
dubio insignitur,
ostendit.
et hoc est,
quod poeta naturae ipsius conscius dixit
hic vertex nobis semper sublimis at illum
sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.
6. sed cum hanc diversitatem caelestibus partibus vel semper vel numquam
apparendi terrae globositas habitantibus faciat,
ab eo qui in caelo est omne sine dubio caelum videtur non impediente
aliqua parte terrae quae tota puncti locum pro caeli magnitudine vix obtinet.
7. cui ergo australis verticis stellas numquam de terris videre contigerat,
ubi circumspectu libero sine offensa terreni obicis visae sunt,
iure quasi novae admirationem dederunt,
et quia intellexit causam propter quam eas numquam ante vidisset,
ait erant autem hae stellae quas numquam ex hoc loco vidimus,
hunc locum demonstrative terram dicens in qua erat dum ista narraret.
8. sequitur illa discussio,
quid sit,
quod adiecit et hae magnitudines omnium quas esse numquam suspicati
sumus.
cur autem magnitudines quas vidit in stellis numquam homines suspicati
sint,
ipse patefecit addendo stellarum autem globi terrae magnitudinem facile
vincebant.
9. nam quando homo nisi quem doctrina philosophiae supra hominem immo
vere hominem fecit,
suspicari potest stellam unam omni terra esse maiorem,
cum vulgo singulae vix facis unius flammam aequare posse videantur?
ergo tunc earum vere magnitudo adserta credetur,
si maiores singulas quam est omnis terra esse constiterit.
10. quod hoc modo licet recognoscas.
punctum dixerunt esse geometrae,
quod ob inconprehensibilem brevitatem sui in partes dividi non possit,
nec ipsum pars aliqua sed tantum modo signum esse dicatur.
physici terram ad magnitudinem circi per quem sol volvitur puncti modum
obtinere docuerunt.
sol autem quanto minor sit circo proprio,
deprehensum est.
manifestissimis enim dimensionum rationibus constitit mensuram solis
ducentesimam sextam decimam partem habere magnitudinis circi per quem sol
ipse discurrit.
11. cum ergo sol ad circum suum pars certa sit,
terra vero ad circum solis punctum sit,
quod pars esse non possit,
sine cunctatione iudicii solem constat terra esse maiorem,
si maior est pars eo,
quod partis nomen nimia sui brevitate non capit.
12. verum solis circo superiorum stellarum circos certum est esse maiores,
si eo,
quod continetur id,
quod continet maius est,
cum hic sit caelestium sphaerarum ordo,
ut a superiore una quaeque inferior ambiatur.
unde et lunae sphaeram quasi a caelo ultimam et vicinam terrae minimam
dixit cum terra ipsa in punctum quasi vere iam postrema deficiat.
13. si ergo stellarum superiorum circi,
ut diximus,
circo solis sunt grandiores,
singulae autem huius sunt magnitudinis,
ut ad circum una quaeque suum modum partis optineat,
sine dubio singulae terra sunt ampliores quam ad solis circum qui superioribus
minor est punctum esse praediximus.
de luna si vere luce lucet aliena sequentia docebunt.
XVII
1. haec cum Scipionis optutus non sine admiratione percurrens ad terras
usque fluxisset et illic familiarius haesisset,
rursus avi monitu ad superiora reuocatus est ipsum a caeli exordio
sphaerarum ordinem in haec verba monstrantis:
2. novem tibi orbibus vel potius globis conexa sunt omnia
quorum unus est caelestis extimus qui reliquos omnes conplectitur,
summus ipse deus,
arcens et continens ceteros,
in quo sunt infixi illi qui voluuntur stellarum cursus sempiterni.
3. huic subiecti sunt septem qui versantur retro contrario motu atque
caelum.
e quibus unum globum possidet illa quam in terris Saturniam nominant,
deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor qui dicitur
Iovis,
tum rutilus horribilisque terris quem Martium dicitis,
deinde subter mediam fere regionem sol optinet dux et princeps et moderator
luminum reliquorum,
mens mundi et temperatio,
tanta magnitudine,
ut cuncta sua luce lustret et conpleat.
hunc,
ut comites consecuntur Veneris alter,
alter Mercurii cursus in infimoque orbe luna radiis solis accensa conuertitur.
4. infra autem eam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere
deorum hominum generi datos:
supra lunam sunt aeterna omnia.
nam ea quae est media et nona tellus neque movetur et infima est et
in eam feruntur omnia nutu suo pondera.
5. totius mundi a summo in imum diligens in hunc locum collecta descriptio
est et integrum quoddam universitatis corpus effingitur,
quod quidem ?? ??? id est omne dixerunt,
unde et hic dicitconexa sunt omnia.
Vergilius vero magnum corpus vocavit
et magno se corpore miscet.
6. hoc autem loco Cicero rerum quaerendarum iactis seminibus multa nobis
excolenda legavit.
de septem subiectis globis ait qui versantur retro contrario motu atque
caelum.
7. quod cum dicit,
admonet,
ut quaeramus si versatur caelum et si illi septem et servantur et contrario
motu moventur aut si hunc esse sphaerarum ordinem quem Cicero refert Platonica
consentit auctoritas,
et si vere subiectae sint quo pacto stellae earum omnium zodiacum Instrare
dicantur cum zodiacus et unus et in summo caelo sit quaeve ratio in uno
zodiaco aliarum cursus breviores aliarum faciat longiores — haec enim omnia
in exponendo earum ordine necesse est adserantur — et postremo qua ratione
in terram ferantur sicut ait omnia nutu suo pondera.
8. versari caelum mundanae animae natura et vis et ratio docet,
cuius aeternitas in motu est.
quia numquam motus relinquit,
quod vita non deserit,
nec ab eo vita discedit in quo viget semper agitatus:
igitur et caeleste corpus,
quod mundi anima futurum sibi inmortalitatis particeps fabricata est,
ne umquam vivendo deficiat,
semper in motu est et stare nescit quia nec ipsa stat anima qua inpellitur.
9. nam cum animae quae incorporea est essentia sit in motu,
primum autem omnium caeli corpus anima fabricata sit,
sine dubio in corpus hoc primum ex incorporeis motus natura migravit,
cuius vis integra et incorrupta non deserit,
quod primum coepit movere.
10. ideo vero caeli motus necessario volubilis est quia cum semper moveri
necesse sit,
ultra autem locus nullus sit quo se tendat accessio,
continuatione perpetuae in se reditionis agitatur:
ergo in quo potest vel habet currit et accedere eius reuolvi est quia
sphaerae spatia et loca conplectentis omnia unus est cursus rotari.
sed et sic animam sequi semper videtur quae in ipsa universitate discurrit.
11. dicemus ergo,
quod eam numquam repperiat si semper hanc sequitur?
immo semper eam repperit quia ubique tota ubique perfecta est.
cur ergo si quam quaerit repperit,
non quiescit?
quia et illa requietis est inscia.
staret enim si umquam stantem animam repperiret,
cum vero illa ad cuius appetentiam trahitur,
semper in universa se fundat,
semper et corpus se in ipsam et per ipsam retorquet.
haec de caelestis volubilitatis arcano pauca de multis Plotino auctore
reperta sufficiant.
12. quod autem hunc istum extimum globum qui ita volvitur,
summum deum vocavit,
non ita accipiendum est,
ut ipse prima causa et deus ille omnipotentissimus aestimetur:
cum globus ipse,
quod caelum est,
animae sit fabrica,
anima ex mente processerit,
mens ex deo qui vere summus est,
procreata sit:
13. sed summum quidem dixit ad ceterorum ordinem qui subiecti sunt unde
mox subiecit arcens et continens ceteros,
deum vero,
quod non modo inmortale animal ac divinum sit et plenum inditae ex
illa purissima mente rationis sed,
quod et virtutes omnes quae illam primae omnipotentiam summitatis secuntur
aut ipse faciat aut ipse contineat.
14. ipsum denique Iovem veteres vocaverunt et apud theologos Iuppiter est
mundi anima.
hinc illud est
ab Iove principium, Musae, Iovis omnia plena,
quod de Arato poetae alii mutuati sunt qui de sideribus locuturus a
caelo in quo sunt sidera exordium sumendum esse decernens,
ab Iove incipiendum esse memoravit.
15. hinc et Iuno soror eius et coniunx vocatur.
est autem Iuno aer et dicitur soror quia isdem seminibus quibus caelum
etiam aer procreatus est,
coniunx quia aer subiectus est caelo.
16, his illud adiciendum est,
quod praeter duo lumina et stellas quinque quae appellantur vagae reliquas
omnes alii infixas caelo nec nisi cum caelo moveri,
alii quorum adsertio vero proprior est,
has quoque dixerunt suo motu praeter,
quod cum caeli conversione feruntur accedere sed propter inmensitatem
extimi globi excedentia credibilem numerum saecula in una eas cursus sui
ambitione consumere et ideo nullum earum motum ab homine sentiri,
cum non sufficiat humanae vitae spatium ad breve saltem punctum tam
tardae accessionis deprehendendum.
17. hinc Tullius nullius sectae inscius veteribus approbatae simul attigit
utramque sententiam dicendo in quo sunt infixi illi qui voluuntur stellarum
cursus sempiterni,
nam et infixos dixit et cursus habere non tacuit.
XVIII
1. nunc utrum illi septem globi qui subiecti sunt contrario,
ut ait quam caelum vertitur motu ferantur argumentis ad verum ducentibus
requiramus.
2. solem ac lunam et stellas quinque quibus ab errore nomen est,
praeter,
quod secum trahit ab ortu in occasum caeli diurna conversio,
ipsa suo motu in orientem ab occidente procedere non solis literarum
profanis sed multis quoque doctrina initiatis abhorrere a fide ac monstro
simile iudicatum est,
sed apud pressius intventes ita verum esse constabit,
ut non solum mente concipi sed oculis quoque ipsis possit probari.
3. tamen,
ut nobis de hoc sit cum pertinaciter negante tractatus,
age quisquis tibi hoc liquere dissimulas,
simul omnia quae vel contentio tibi fingit detractans fidem vel quae
ipsa veritas suggerit in divisionis membra mittamus.
4. has erraticas cum luminibus duobus aut infixas caelo,
ut alia sidera nullum sui motum nostris oculis indicare sed ferri mundanae
conversionis impetu aut moveri sua quoque accessione dicemus,
rursus si moventur aut caeli viam secuntur ab ortu in occasum et communi
et suo motu meantes aut contrario recessu in orientem ab occidentis parte
versantur.
praeter haec,
ut opinor nihil potest vel esse vel fingi.
nunc videamus,
quid ex his poterit verum probari.
5. si infixae essent,
numquam ab eadem statione discederent sed in isdem locis semper,
ut aliae viderentur.
ecce enim de infixis Vergiliae nec a sui umquam se copulatione dispergunt
nec Hyadas quae vicinae sunt,
deserunt aut Orionis proximam regionem relinquunt:
Septentrionum compago non solvitur:
Anguis qui inter eos labitur,
semel circumfusum non mutat amplexum.
6. hae vero modo in hac modo in illa caeli regione visuntur et saepe cum
in unum locum duae pluresve convenerint,
et a loco tamen in quo simul visae sunt et a se postea separantur.
ex hoc eas non esse caelo infixas oculis quoque approbantibus constat:
igitur moventur nec negare hoc quisquam poterit,
quod visus adfirmat.
7. quaerendum est ergo utrum ab ortu ad occasum an in contrarium motu
proprio reuolvantur.
sed et hoc quaerentibus nobis non solum manifestissima ratio sed visus
quoque ipse monstrabit.
consideremus ergo signorum ordinem quibus zodiacum divisum vel distinctum
videmus et ab uno signo quolibet ordinis eius sumamus exordium.
8. cum Aries exoritur,
post ipsum Taurus emergit.
hunc Gemini secuntur,
hos Cancer et per ordinem reliqua.
si istae ergo in occidentem ab oriente procederent,
non ab Ariete in Taurum qui retro locatus est nec a Tauro in Geminos
signum posterius volverentur sed a Geminis in Taurum et a Tauro in Arietem
recta et mundanae volubilitati consona accessione prodirent.
9. cum vero a primo in signum secundum,
a secundo in tertium et inde ad reliqua quae posteriora sunt reuolvantur,
signa autem infixa caelo ferantur,
sine dubio constat has stellas non cum caelo sed contra caelum moveri.
hoc,
ut plene liqueat,
astruamus de lunae cursu quae et claritate sui et velocitate notabilior
est.
10. luna postquam a sole discedens novata est,
secundo fere die circa occasum videtur,
et quasi vicina soli quem nuper reliquit,
postquam ille demersus est,
ipsa caeli marginem tenet antecedenti superoccidens.
tertio die tardius occidit quam secundo,
et ita cotidie longius ab occasu recedit,
ut septimo die circa solis occasum in medio caelo ipsa videatur.
post alios vero septem cum ille mergit haec oritur.
11. adeo media parte mensis dimidium caelum,
id est unum hemisphaerium,
ab occasu in orientem recedendo metitur.
rursus post septem alios circa solis occasum latentis hemisphaerii
verticem tenet,
et huius rei indicium est,
quod medio noctis exoritur.
postremo totidem diebus exemptis solem denuo conprehendit,
et vicinus videtur ortus amborum quam diu soli succedens rursus novetur
et rursus recedens paulatim semper in orientem regrediendo relinquat occasum.
12. sol quoque ipse non aliter quam ab occasu in orientem movetur et licet
tardius recessum suum quam luna conficiat — quippe qui tanto tempore signum
unum emetiatur quanto totum zodiacum luna discurrit — manifesta tamen et
subiecta oculis motus sui praestat indicia.
13. hunc enim in Ariete esse ponamus,
quod quia aequinoctiale signum est,
pares horas somni et diei facit.
in hoc signo cum occidit Libram id est Scorpii chelas mox oriri videmus
et apparet Taurus vicinus occasui,
nam Vergilias et Hyadas partes Tauri clariores non multo post solem
mergentes videmus.
14. sequenti mense sol in signum posterius id est in Taurum recedit et
ita fit,
ut neque Vergiliae neque alia pars Tauri illo mense videatur.
signum enim,
quod cum sole oritur et cum sole occidit semper occulitur adeo,
ut et vicina astra solis propinquitate celentur.
15. nam et Canis tunc quia vicinus Tauro est,
non videtur tectus lucis propinquitate et hoc est,
quod Vergilius ait
candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus et adverso cedens Canis occidit astro.
non enim vult intellegi Tauro oriente cum sole mox in occasum ferri
Canem qui proximus Tauro est,
sed occidere eum dixit Tauro gestante solem quia tunc incipit non videri
sole vicino.
16. tunc tamen occidente sole Libra adeo superior invenitur,
ut totus Scorpius ortus appareat,
Gemini vero vicini tunc videntur occasui.
rursus post Tauri mensem Gemini non videntur,
quod in eos solem migrasse significat.
post Geminos recedit in Cancrum et tunc cum occidit mox Libra in medio
caelo videtur.
17. adeo constat solem tribus signis peractis id est Ariete et Tauro et
Geminis ad medietatem hemisphaerii recessisse.
denique post tres menses sequentes tribus signis quae secuntur emensis
— Cancrum dico Leonem et Virginem — invenitur in Libra quae rursus aequat
noctem diei,
et dum in ipso signo occidit mox oritur Aries,
in quo sol ante sex menses occidere solebat.
18. ideo autem occasum magis eius quam ortum elegimus proponendum quia
signa posteriora post occasum videntur,
et dum ad haec quae sole mergente videri solent solem redire monstramus,
sine dubio eum contrario motu recedere quam caelum movetur,
ostendimus.
19. haec autem quae de sole ac luna diximus etiam quinque stellarum recessum
adsignare sufficient,
pari enim ratione in posteriora signa migrando semper mundanae volubilitati
contraria recessione versantur.
XIX
1. his adsertis de sphaerarum ordine pauca dicenda sunt,
in quo dissentire a Platone Cicero videri potest,
cum hic solis sphaeram quartam de septem id est in medio locatam dicat,
Plato a luna sursum secundam hoc est inter septem a summo locum sextum
tenere commemoret.
2. Ciceroni Archimedes et Chaldaeorum ratio consentit,
Plato Aegyptios omnium philosophiae disciplinarum parentes secutus
est qui ita solem inter lunam et Mercurium locatum volunt,
ut rationem tamen et deprehenderint et edixerint cur a non nullis sol
supra Mercurium supraque Venerem esse credatur.
nam nec illi qui ita aestimant a specie veri procul aberrant,
opinionem vero istius permutationis huius modi ratio persuasit.
3. a Saturni sphaera quae est prima de septem,
usque ad sphaeram Iovis a summo secundam interiecti spatii tanta distantia
est,
ut zodiaci ambitum superior triginta annis,
duodecim vero annis subiecta conficiat;
rursus tantum a Iove sphaera Martis recedit,
ut eundem cursum biennio peragat.
4. Venus autem tanto est regione Martis inferior,
ut ei annus satis sit ad zodiacum peragrandum.
iam vero ita Veneri proxima est stella Mercurii et Mercurio sol propinquus,
ut hi tres caelum suum pari temporis spatio id est anno plus minusve
circumeant.
ideo et Cicero hos duos cursus comites solis vocavit quia in spatio
pari longe a se numquam recedunt.
5. luna autem tantum ab his deorsum recessit ut,
quod illi anno,
viginti octo diebus ipsa conficiat,
ideo neque de trium superiorum ordine quem manifeste clareque distinguit
inmensa distantia,
neque de lunae regione quae ab omnibus multum recessit,
inter veteres aliqua fuit dissensio.
horum vero trium sibi proximorum Veneris Mercurii et solis ordinem
vicinia confudit sed apud alios,
nam Aegyptiorum sollertiam ratio non fugit quae talis est.
6. circulus per quem sol discurrit a Mercurii circulo,
ut inferior ambitur,
illum quoque superior circulus Veneris includit,
atque ita fit,
ut hae dvae stellae cum per superiores circulorum suorum vertices currunt,
intellegantur supra solem locatae,
cum vero per inferiora commeant circulorum,
sol eis superior aestimetur.
7. illis ergo qui sphaeras earum sub sole dixerunt,
hoc visum est ex illo stellarum cursu qui non numquam,
ut diximus videtur inferior qui et vere notabilior est quia tunc liberius
apparet.
nam cum superiora tenent magis radiis occuluntur,
et ideo persuasio ista conualvit et ab omnibus paene hic ordo in usum
receptus est.
8. perspicacior tamen observatio veriorem ordinem deprehendit quem praeter
indaginem visus haec quoque ratio commendat,
quod lunam quae luce propria caret et de sole mutuatur necesse est
fonti luminis sui esse subiectam.
9. haec enim ratio facit lunam non habere lumen proprium,
ceteras omnes stellas lucere suo,
quod illae supra solem locatae in ipso purissimo aethere sunt,
in quo omne quicquid est,
lux naturalis et sua est quae tota cum igne suo ita sphaerae solis
incumbit,
ut caeli zonae quae procul a sole sunt perpetuo frigore oppressae sint
sicut infra ostendetur,
10. luna vero quia sola ima sub sole est et caducorum iam regioni luce
sua carenti proxima,
lucem nisi de superposito sole cui resplendet habere non potuit,
denique quia totius mundi ima pars terra est,
aetheris autem ima pars luna est,
lunam quoque terram sed aetheriam vocaverunt.
11. inmobilis tamen,
ut terra esse non potuit quia in sphaera quae volvitur nihil manet
inmobile praeter centrum,
mundanae autem sphaerae terra centrum est,
ideo sola inmobilis perseverat.
12. rursus terra accepto solis lumine clarescit tantum modo,
non relucet;
luna speculi instar lumen quo illustratur emittit quia illa aeris et
aquae quae per se concreta et densa sunt,
faex habetur et ideo extrema vastitate densata est nec ultra superficiem
quavis luce penetratur,
haec licet et ipsa finis sit sed liquidissimae lucis et ignis aetherii,
ideo quamvis densius corpus sit quam cetera caelestia,
multo tamen terreno purius fit acceptae luci penetrabilis adeo,
ut eam de se rursus emittat,
nullum tamen ad nos perferentem sensum caloris:
13. quia lucis radius cum ad nos de origine sua id est de sole pervenit,
naturam secum ignis de quo nascitur deuehit;
cum vero in lunae corpus infunditur et inde resplendet,
solam refundit claritatem non calorem.
nam et speculum cum splendorem de se vi oppositi eminus ignis emittit,
solam ignis similitudinem carentem sensu caloris ostendit.
14. quem soli ordinem Plato dederit vel eius auctores quosve Cicero secutus
quartum locum globo eius adsignaverit,
vel quae ratio persuasionem huius diversitatis induxerit et cur dixerit
Tullius in infimoque orbe luna radiis solis accensa conuertitur satis dictum
est,
sed his hoc adiciendum est cur Cicero cum quartum de septem solem velit
quartus autem inter septem non fere medius sed omni modo medius et sit
et habeatur,
non abrupte medium solem sed fere medium dixerit his verbis deinde
subter mediam fere regionem sol optinet.
15. sed non vacat adiectio qua haec pronuntiatio temperatur,
nam sol quartum locum optinens mediam regionem tenebit numero,
spatio non tenebit.
si inter ternos enim summos et imos locatur,
sine dubio medius est numero,
sed totius spatii,
quod septem sphaerae occupant dimensione perspecta regio solis non
invenitur in medio spatio locata quia magis a summo ipse quam ab ipso recessit
ima postremitas,
quod sine ulla disceptationis ambage compendiosa probabit adsertio.
16. Saturni stella quae summa est zodiacum triginta annis peragrat,
sol medius anno uno,
luna ultima uno mense non integro.
tantum ergo interest inter solem et Saturnum quantum inter unum et
triginta,
tantum inter lunam solemque quantum inter duodecim et unum.
17. ex his apparet totius a summo in imum spatii certam ex media parte
divisionem solis regione non fieri.
sed quia hic de numero loquebatur in quo vere qui quartus et medius
est,
ideo pronuntiavit quidem medium sed propter latentem spatiorum dimensionem
verbum quo hanc definitionem temperaret adiecit.
18. notandum,
quod esse stellam Saturni et alteram Iovis,
Martis aliam non naturae constitutio sed humana persuasio est quae
stellis numeros et nomina fecit.
non enim ait illa quae Saturnia est sed quam in terris Saturniam nominant
et ille fulgor qui dicitur Iovis,
et quem Martium dicitis,
adeo expressit in singulis nomina haec non esse inventa ex natura sed
hominum commenta significationi distinctionis accommoda.
19. quod vero fulgorem Iovis humano generi prosperum et salutarem,
contra Martis rutilum et terribilem terris vocavit,
alterum tractum est ex stellarum colore — nam fulget Iovis,
rutilat Martis — alterum ex tractatu eorum qui de his stellis ad hominum
vitam manare volunt adversa vel prospera,
nam plerumque de Martis stella terribilia,
de Iovis salutaria evenire defininut.
20. causam siquis forte altius quaerat unde divinis maliuolentia,
ut stella malefica esse dicatur — sicut de Martis et Saturni stellis
existimatur — aut cur notabilior benignitas Iovis et Veneris inter genethliacos
habeatur cum sit divinorum una natura,
in medium proferam rationem apud unum omnino,
quod sciam lectam.
nam Ptolomaeus in libris tribus quos de harmonia conposuit patefecit
causam quam breviter explicabo.
21. certi,
inquit,
sunt numeri per quos inter omnia quae sibi convenienter iunguntur et
aptantur fit iugabilis conpetentia,
nec quicquam potest alteri nisi per hos numeros convenire.
sunt autem hi epitritus hemiolius epogdous duplaris triplaris quadruplus.
22. quae hoc loco interim quasi nomina numerorum accipias volo,
in sequentibus vero,
cum de harmonia caeli loquemur,
quid sint hi numeri quidve possint,
oportunius aperiemus:
modo hoc nosse sufficiat quia sine his numeris nulla colligatio,
nulla potest esse concordia.
23. vitam vero nostram praecipve sol et luna moderantur.
nam cum sint caducorum corporum haec duo propria,
sentire vel crescere:
aisthêtikon id est sentiendi natura de sole,
phutikon autem id est crescendi natura de lunari ad nos globositate
perveniunt.
sic utriusque luminis beneficio haec nobis constat vita qua frvimur.
24. conversatio tamen nostra et proventus actuum tam ad ispa duo lumina
quam ad quinque vagas stellas refertur,
sed harum stellarum alias interventus numerorum quorum supra fecimus
mentionem cum luminibus bene iungit ac sociat,
alias nullus applicat numeri nexus ad lumina.
25. ergo Veneria et Iovialis stella per hos numeros lumini utrique sociantur
sed Iovialis soli per omnes,
lunae vero per plures,
et Veneria lunae per omnes,
soli per plures numeros aggregatur.
hinc licet utraque benefica credatur Iovis tamen stella cum sole accommodatior
est et Veneria cum luna,
atque ideo vitae nostrae magis commodant quasi luminibus vitae nostrae
auctoribus numerorum ratione concordes.
26. Saturni autem Martisque stellae ita non habent cum luminibus conpetentiam,
ut tamen aliqua vel extrema numerorum linea Saturnus ad solem,
Mars aspiciat ad lunam.
ideo minus commodi vitae humanae existimantur quasi cum vitae auctoribus
arta numerorum ratione non iuncti.
cur tameu et ipsi non numquam opes vel claritatem hominibus praestare
credantur,
ad alterum debet pertinere tractatum quia hic sufficit aperuisse rationem
cur alia terribilis alia salutaris existimetur.
27. et Plotinus quidem in libro qui inscribitur si faciunt astra,
pronuntiat nihil vi vel potestate eorum hominibus evenire,
sed ea quae decreti necessitas in singulos sancit,
ita per horum septem transitum stationem recessumve monstrari,
ut aues seu praeteruolando seu stando futura pennis vel voce significant
nescientes.
sic quoque tamen iure vocabitur hic salutaris,
ille terribilis,
cum per hunc prospera,
per illum significentur incommoda.
XX
1. in his autem tot nominibus quae de sole dicuntur non frustra nec ad
laudis pompam lascivit oratio sed res verae vocabulis exprimuntur.
dux et princeps ait et moderator luminum reliquorum,
mens mundi et temperatio.
2. Plato in Timaeo cum de octo sphaeris loqueretur sic ait,
ut autem per ipsos octo circuitus celeritatis et tarditatis certa mensura
et sit et noscatur,
deus in ambitu supra terram secundo lumen accendit,
quod nunc solem vocamus.
3. vides,
ut haec definitio vult esse omnium sphaerarum lumen in sole,
sed Cicero sciens etiam ceteras stellas habere lumen suum,
solamque lunam,
ut saepe iam diximus proprio carere,
obscuritatem definitionis huius liquidius absolvens et ostendens in
sole maximum lumen esse,
non solum,
ait dux et princeps et moderator luminum reliquorum.
adeo et ceteras stellas scit esse lumina sed hunc ducem et principem
quem Heraclitus fontem caelestis lucis appellat.
4. dux ergo est quia omnes luminis maiestate praecedit,
princeps quia ita eminet,
ut propterea,
quod talis solus appareat,
sol vocetur,
moderator reliquorum dicitur quia ipse cursus eorum recursusque certa
spatii definitione moderatur.
5. nam certa spatii definitio est ad quam cum una quaeque erratica stella
recedens a sole pervenerit,
tamquam ultra prohibeatur accedere,
agi retro videtur,
et rursus,
cum certam partem recedendo contigerit,
ad directi cursus consueta reuocatur.
ita solis vis et potestas motus reliquorum luminum constituta dimensione
moderatur.
6. mens mundi ita appellatur,
ut physici eum cor caeli vocaverunt,
inde nimirum,
quod omnia quae statuta ratione per caelum fieri videmus,
diem noctemque et migrantes inter utrumque prolixitatis brevitatisque
vices et certis temporibus aequam utriusque mensuram,
dein veris clementem teporem,
torridum Cancri ac Leonis aestum,
mollitiem auctumnalis aurae,
vim frigoris inter utramque temperiem,
omnia haec solis cursus et ratio dispensat.
iure ergo cor caeli dicitur per quem fiunt omnia quae divina ratione
fieri videmus.
7. est et haec causa propter quam iure cor caeli vocetur,
quod natura ignis semper in motu perpetuoque agitatu est,
solem autem ignis aetherii fontem dictum esse retulimus,
hoc est ergo sol in aethere,
quod in animali cor,
cuius ista natura est,
ne umquam cesset a motu,
aut brevis eius quocumque casu ab agitatione cessatio mox animal interimat.
8. haec de eo,
quod mundi mentem vocavit.
cur vero et temperatio mundi dictus sit ratio in aperto est.
ita enim non solum terram sed ipsum quoque caelum,
quod vere mundus vocatur,
temperari sole certissimum est,
ut extremitates eius quae a via solis longissime recesserunt omni careant
beneficio caloris et una frigoris perpetuitate torpescant:,
quod sequentibus apertius explicabitur.
restat,
ut et de magnitudine eius quam verissima praedicatione extulit,
pauca et non praetereunda dicamus.
9. physici hoc maxime consequi in omni circa magnitudinem solis inquisitione
volverunt quanto maior possit esse quam terra,
et Eratosthenes in libris dimensionum sic ait 'mensura terrae septies
et vicies multiplicata mensuram solis efficiet' Posidonius multo multoque
saepius,
et uterque lunaris defectus argumentum pro se aduocat.
10. ita cum solem volunt terra maiorem probare,
testimonio lunae deficientis utuntur,
cum defectum lunae conantur adserere,
probationem de solis magnitudine mutuantur,
et sic evenit ut,
dum utrumque de altero adstruitur,
neutrum probabiliter adstruatur semper in medio vicissim nutante mutuo
testimonio.
quid enim per rem adhuc probandam probetur?
11. sed Aegyptii nihil ad coniecturam loquentes sequestrato ac libero argumento
nec in patrocinium sibi lunae defectum vocantes quanta mensura sol terra
maior sit probare volverunt,
ut tum demum per magnitudinem eius ostenderent cur luna deficiat.
12. hoc autem nequaquam dubitabatur,
non posse aliter deprehendi nisi mensura et terrae et solis inventa,
ut fieret ex conlatione discretio.
et terrena quidem dimensio oculis rationem iuvantibus de facili constabat,
solis vero mensuram aliter nisi per mensuram caeli per,
quod discurrit inveniri non posse viderunt:
ergo primum metiendum sibi caelum illud id est iter solis constituerunt,
ut per id possent modum solis agnoscere.
13. sed quaeso siquis umquam tam otiosus tamque ab omni erit serio feriatus,
ut haec quoque in manus sumat,
ne talem veterum promissionem quasi insaniae proximam aut horrescat
aut rideat.
et enim ad rem quae natura inconprehensibilis videbatur viam sibi fecit
ingenium,
et per terram qui caeli modus sit repperit.
ut autem liquere possit ratio commenti,
prius regulariter pauca dicenda sunt,
ut sit rerum sequentium aditus instructior.
14. in omni orbe vel sphaera medietas centron vocatur,
nihilque aliud est centron nisi punctum quo sphaerae aut orbis medium
certissima observatione distinguitur.
item ducta linea de quocumque loco circuli qui designat ambitum in
quamcumque eiusdem circuli summitatem orbis partem aliquam dividat necesse
est.
15. sed non omni modo medietas est orbis quam separat ista divisio,
illa enim tantum linea in partes aequales orbem medium dividit quae
a summo in summum ita ducitur,
ut necesse sit eam transire per centron,
et haec linea quae orbem sic aequaliter dividit diametros nuncupatur.
16. item omnis diametros cuiscumque que orbis triplicata cum adiectione
septimae partis suae mensuram facit circuli quo orbis includitur id est,
si uncias septem teneat diametri longitudo,
et velis ex ea nosse quot uncias orbis ipsius circulus teneat,
triplicabis septem et faciunt viginti unum,
his adicies septimam partem hoc est unum,
et pronuntiabis viginti et dvabus unciis huius circuli esse mensuram
cuius diametros septem unciis extenditur.
17. haec omnia geometricis evidentissimisque rationibus probare possemus
nisi et neminem de ipsis dubitare arbitraremur et caveremus iusto prolixius
volumen extendere.
18. sciendum et hoc est,
quod umbra terrae quam sol post occasum in inferiore hemisphaerio currens
sursum cogit emitti ex qua super terram fit obscuritas quae nox vocatur,
sexagies in altum multiplicatur ab ea mensura quam terrae diametros
habet,
et hac longitudine ad ipsum circulum per quem sol currit erecta,
exclusione luminis tenebras in terram refundit.
19. prodendum est igitur quanta diametros terrae sit,
ut constet,
quid possit sexagies multiplicata colligere,
unde his praelibatis ad tractatum mensurarum quas promisit,
oratio revertatur.
20. evidentissimis et indubitabilibus dimensionibus constitit universae
terrae ambitum quae ubicumque vel incolitur a quibuscumque vel inhabitabilis
iacet,
habere stadiorum milia ducenta quinquaginta duo.
cum ergo tantum ambitus teneat,
sine dubio octoginta milia stadiorum vel non multo amplius diametros
habet secundum triplicationem cum septimae partis adiectione quam superius
de diametro et circulo regulariter diximus.
21. et quia ad efficiendam terrenae umbrae longitudinem non ambitus terrae
sed diametri mensura multiplicanda est — ipsa est enim quam sursum constat
excrescere — sexagies multiplicanda tibi erunt octoginta milia quae terrae
diametros habet quae faciunt quadragies octies centena milia stadiorum
esse a terra usque ad solis cursum quo umbram terrae diximus pervenire.
22. terra autem in medio caelestis circuli per quem sol currit,
ut centron locata est,
ergo mensura terrenae umbrae medietatem diametri caelestis efficiet,
et si ab altera quoque parte terrae par usque ad eundem circulum mensura
tendatur,
integra circuli per quem sol currit diametros invenitur.
23. duplicatis igitur illis quadragies octies centenis milibus erit integra
diametros caelestis circuli nonagies sexies centenis milibus stadiorum,
et inventa diametros facile mensuram nobis ipsius quoque ambitus prodit.
24. hanc enim summam quae diametron fecit,
debes ter multiplicare adiecta parte septima,
ut saepe iam dictum est,
et ita invenies totius circuli per quem sol currit ambitum stadiorum
habere trecenties centena milia et insuper centum septuaginta milia.
25. his dictis quibus mensura quam terrae vel ambitus vel diametros habet,
sed et circuli modus per quem sol currit vel diametri eius ostenditur:
nunc quam solis esse mensuram vel quem ad modum illi prudentissimi
deprehenderint indicemus.
nam sicut ex terrena umbra potuit circuli per quem sol meat deprehendi
magnitudo,
ita per ipsum circulum mensura solis inventa est,
in hunc modum procedente inquisitionis ingenio.
26. aequinoctiali die ante solis ortum aequabiliter locatum est saxeum
vas in hemisphaerii speciem cavata ambitione curvatum,
infra per lineas designato duodecim diei horarum numero quas stili
prominentis umbra cum transitu solis praetereundo distinguit.
27. hoc est autem,
ut scimus,
huius modi vasis officium,
ut tanto tempore a priore eius extremitate ad alteram usque stili umbra
percurrat quanto sol medietatem caeli ab ortu in occasum,
unius scilicet hemisphaerii conversione metitur.
nam totius caeli integra conversio diem noctemque concludit et ideo
constat quantum sol in circulo suo,
tantum in hoc vase umbram meare.
28. huic igitur aequabiliter collocato circa tempus solis ortui propinquantis
inhaesit diligens observantis obtutus,
et cum ad primum solis radium quem de se emisit prima summitas orbis
emergens,
umbra de stili decidens summitate primam curvi labri eminentiam contigit,
locus ipse qui umbrae primitias excepit,
notae inpressione signatus est,
observatumque quam diu super terram ita solis orbis integer appareret,
ut ima eius summitas adhuc horizonti videretur insidere,
29. et mox locus,
ad quem umbra tunc in vase migraverat,
adnotatus est habitaque dimensione inter ambas umbrarum notas quae
integrum solis orbem id est diametrum natae de dvabus eius summitatibus
metiuntur,
pars nona reperta est eius spatii,
quod a summo vasis labro usque ad horae primae lineam continetur.
30. et ex hoc constitit,
quod in cursu solis unam temporis aequinoctialis horam faciat repetitus
novies orbis eins accessus,
et quia conversio caelestis hemisphaerii peractis horis duodecim diem
condit,
novies autem duodeni efficiunt centumocto,
sine dubio solis diametros centesima et octava pars hemisphaerii aequinoctialis
est,
ergo totius aequinoctialis circuli ducentesima sexta decima pars est.
31. ipsum autem circulum habere stadiorum trecenties centena milia et insuper
centum et septuaginta milia antelatis probatum est,
ergo si eius summae ducentesimam sextam decimam consideraveris partem,
mensuram diametri solis invenies.
est autem pars illa fere in centum quadraginta milibus,
diametros igitur solis centum quadraginta fere milium stadiorum esse
dicenda est,
unde paene duplex quam terrae diametros invenitur.
32. constat autem geometricae rationis examine,
cum de duobus orbibus altera diametros duplo alteram vincit,
illum orbem,
cuius diametros dupla est,
orbe altero octies esse maiorem,
ergo ex his dicendum est solem octies terra esse maiorem.
haec de solis magnitudine breviter de multis excerpta libavimus.
XXI
1. sed quoniam septem sphaeras caelo diximus esse subiectas exteriore
quaque quas interius continet ambiente longeque et a caelo omnes et a se
singulae recesserunt,
nunc quaerendum est,
cum zodiacus unus sit et is constet caelo sideribus infixis quem ad
modum inferiorum sphaerarum stellae in signis zodiaci meare dicantur.
nec longum est invenire rationem quae in ipso vestibulo excubat quaestionis.
2. verum est enim neque solem lunamve neque de vagis ullam ita in signis
zodiaci ferri,
ut eorum sideribus misceantur,
sed in illo signo esse una quaeque perhibetur,
quod habuerit super verticem in ea quae illi subiecta est circuli sui
regione discurrens quia singularum sphaerarum circulos in duodecim partes
aeque,
ut zodiacum ratio divisit,
et quae in eam partem circuli sui venerit quae sub parte zodiaci est
Arieti deputata,
in ipsum Arietem venisse conceditur,
similisque observatio in singulas partes migrantibus stellis tenetur.
3. et quia facilior ad intellectum per oculos via est,
id,
quod sermo descripsit visus adsignet.
esto enim zodiacus circulus, cui adscriptum est A,
intra hunc septem alii orbes locentur,
et zodiacus ab A per ordinem adfixis notis quibus adscribentur litterae
sequentes,
in partes duodecim dividatur:
sitque spatium,
quod inter A et B clauditur Arieti deputatum,
quod inter B et C Tauro,
quod inter C et D Geminis,
Cancro,
quod sequitur,
et reliquis per ordinem cetera.
4. his constitutis iam de singulis zodiaci notis et litteris singulae
deorsum lineae per omnes circulos ad ultimum usque ducantur:
procul dubio per omnes singulos duodenas partes dividet transitus linearum.
in quocumque igitur circulo seu sol in illo seu luna vel de vagis quaecumque
discurrat,
cum ad spatium venerit,
quod inter lineas clauditur ab A et B notis et litteris deflventes,
in Ariete esse dicetur quia illic constituta spatium Arietis in zodiaco
designatum super verticem sicut descripsimus habebit.
similiter in quamcumque migraverit partem,
in signo sub quo fuerit esse dicetur.
5. atque haec ipsa descriptio eodem compendio nos docebit cur eundem zodiacum
eademque signa aliae tempore longiore aliae breviore percurrant.
quotiens enim plures orbes inter se locantur,
sicut maximus est ille qui primus est et minimus qui locum ultimum
tenet,
ita de mediis qui summo propior est inferioribus maior qui vicinior
est ultimo brevior superioribus habetur.
6. et inter has igitur septem sphaeras gradum celeritatis suae singulis
ordo positionis adscripsit.
ideo stellae quae per spatia grandiora discurrunt ambitum suum tempore
prolixiore conficiunt quae per angusta,
breviore.
constat enim nullam inter eas celerius ceteris tardiusve procedere:
sed cum sit omnibus idem modus meandi,
tantam eis diversitatem temporis sola spatiorum diversitas facit.
7. nam,
ut de mediis nunc praetermittamus,
ne eadem saepe repetantur,
quod eadem signa Saturnus annis triginta,
luna diebus viginti octo ambit et permeat,
sola causa in quantitate est circulorum quorum alter est maximus alter
est minimus:
ergo et ceterarum singulae pro spatii sui modo tempus meandi aut extendunt
aut contrahunt.
8. hoc loco diligens rerum discussor inveniet,
quod requirat.
inspectis enim zodiaci notis quas monstrat in praesidium fidei aduocata
descriptio:
quis vero,
inquiet,
circi caelestis duodecim partes aut invenit aut fecit maxime cum nulla
oculis subiciantur exordia singularum?
huic igitur tam necessariae interrogationi historia ipsa respondeat
factum referens quo a veteribus et temptata est tam difficilis et effecta
divisio.
9. Aegyptiorum enim retro maiores quos constat primos omnium caelum scrutari
et metiri ausos,
postquam perpetuae apud se serenitatis obsequio caelum semper suspectu
libero intventes deprehenderunt,
universis vel stellis vel sideribus infixis caelo solas cum sole et
luna quinque stellas vagari,
10. nec has tamen per omnes caeli partes passim ac sine certa erroris sui
lege discurrere,
numquam denique ad septentrionalem verticem deviare,
numquam ad australis poli ima demergi,
sed intra unius obliqui circi limitem omnes habere discursus,
nec omnes tamen ire pariter ac redire sed alias aliis ad eundem locum
pervenire temporibus,
rursum ex his alias accedere retro agi alias viderique stare non numquam:
11. postquam haec,
inquam,
inter eas agi viderunt,
certas sibi partes decreverunt in ipso circo constituere et divisionibus
adnotare,
ut certa essent locorum nomina,
in quibus eas morari vel de quibus exisse ad quaeve rursus esse venturas
et sibi in vicem nuntiarent et ad posteros noscenda transmitterent.
12. duobus igitur vasis aeneis praeparatis quorum alteri fundus erat in
modum clepsydrae foratus,
illud,
quod erat integrum vacuum subiecerunt pleno aquae altero superposito
sed meatu ante munito,
et quamlibet de infixis unam clarissimam stellam lucideque notabilem
orientem observaverunt.
13. quae ubi primum coepit emergere,
mox munitione subducta permiserunt subiecto vasi aquam superioris inflvere,
fluxitque in noctis ipsius et secuti diei finem,
atque in id noctis secundae quam diu eadem stella ad ortum rursus revertitur.
14. quae ubi apparere vix coepit,
mox aqua quae influebat amota est.
cum igitur observatae stellae itus ac reditus integram significaret
caeli conversionem,
mensuram sibi caeli in aquae de illo fluxu susceptae quantitate posuerunt.
15. hac ergo in partes aequas duodecim sub fida dimensione divisa,
alia duo huius capacitatis procurata sunt vasa,
ut singula tantum singulas de illis duodecim partibus ferrent,
totaque rursus aqua in vas suum pristinum foramine prius clauso refusa
est,
et de duobus illis capacitatis minoris alterum subiecerunt pleno,
alterum iuxta expeditum paratumque posuerunt.
16. his praeparatis nocte alia in illam iam caeli partem,
per quam solem lunamque et quinque vagas meare diuturna observatione
didicerant quamque postea zodiacum vocaverunt,
ascensurum observaverunt sidus,
cui postea nomen Arietis addiderunt.
17. huius incipiente ortu statim subiecto vasi superpositae aquae fluxum
dederunt.
quod ubi conpletum est,
mox eo sublato effusoque alterum simile subiecerunt,
certis signis observanter ac memoriter adnotatis inter eius loci stellas
qui oriebatur cum primum vas esset impletum,
intellegentes,
quod eo tempore quo totius aquae duodecima pars fluxit pars caeli duodecima
conscendit.
18. ab illo ergo loco quo oriri incipiente aqua in primum vas coepit inflvere
usque ad locum qui oriebatur cum idem primum vas impleretur duodecimam
partem caeli id est unum signum esse dixerunt.
19. item secundo vase impleto ac mox retracto illud simile,
quod olim effusum paraverant,
iterum subdiderunt notato similiter loco qui emergebat,
cum secundum vas esset impletum,
et a fine primi signi usque ad locum qui ad secundae aquae finem oriebatur
secundum signum notatum est.
20. atque ita vicissim vasa mutando et per singulas inflventis aquae partes
singulos sibi ascendentium caeli partium limites adnotando ubi consummata
iam omni per duodecim partes aqua ad primi signi exordia perventum est,
sine dubio iam divisas certisque sibi observationibus et indiciis adnotatas
duodecim caeli partes tantae compotes machinationis habuerunt.
21. quod non nocte una sed dvabus effectum est quia omne caelum una nocte
non volvitur sed per diem vertitur pars eius media et medietas reliqua
per noctem.
nec tamen caelum omne dvarum sibi proximarum noctium divisit inspectio,
sed diversorum temporum nocturna dimensio utrumque hemisphaerium paribus
aquae vicibus adnotavit.
22. et has ipsas duodecim partes signa appellari malverunt,
certaque singulis vocabula gratia significationis adiecta sunt,
et quia signa Graeco nomine ????? nuncupantur,
circum ipsum signorum zodiacum quasi signiferum vocaverunt.
23. hanc autem rationem iidem illi,
cur Arietem,
cum in sphaera nihil primum nihilque postremum sit,
primum tamen dici malverint prodiderunt.
aiunt enim incipiente die illo qui primus omnium luxit id est quo in
hunc fulgorem caelum et elementa purgata sunt qui ideo mundi natalis iure
vocitatur,
Arietem in medio caelo fuisse,
et quia medium caelum quasi mundi vertex est,
Arietem propterea primum inter omnes habitum qui,
ut mundi caput in exordio lucis apparvit.
24. subnectunt etiam causam cur haec ipsa duodecim signa adsignata sint
diversorum numinum potestati.
aiunt enim in hac ipsa genitura mundi Ariete,
ut diximus medium caeli tenente horam fuisse mundi nascentis,
Cancro gestante tunc lunam.
post hunc sol cum Leone oriebatur,
cum Mercurio Virgo,
Libra cum Venere,
Mars erat in Scorpio,
Sagittarium Iuppiter obtinebat,
in Capricorno Saturnus meabat.
25. sic factum est,
ut singuli eorum signorum domini esse dicantur,
in quibus,
cum mundus nasceretur,
fuisse creduntur.
sed duobus quidem luminibus singula tantum signa,
in quibus tunc fuerant,
adsignavit antiquitas,
Cancrum lunae,
soli Leonem;
quinque vero stellis praeter illa signa quibus tunc inhaerebant quinque
reliqua sic adiecit vetustas,
ut in adsignandis a fine prioris ordinis ordo secundus inciperet.
26. superius enim diximus in Capricorno Saturnum post omnes fuisse.
ergo secunda adiectio eum primum fecit qui ultimus fuerat,
ideo Aquarius qui Capricornum sequitur,
Saturno datur,
Iovi qui ante Saturnum erat Pisces dicantur:
Aries Marti qui praecesserat Iovem,
Taurus Veneri quam Mars sequebatur,
Gemini Mercurio post quem Venus fuerat deputati sunt.
27. notandum hoc loco,
quod in genitura mundi vel ipsa rerum providentia vel vetustatis ingenium
hunc stellis ordinem dedit quem Plato adsignavit sphaeris earum,
ut esset luna prima,
sol secundus,
super hunc Mercurius,
Venus quarta,
hinc Mars,
inde Iuppiter,
et Saturnus ultimus,
sed sine huius tamen rationis patrocinio abunde Platonicum ordinem
prior ratio commendat.
28. ex his quae de verbis Ciceronis proxime praelatis quaerenda proposuimus
qua licuit brevitate,
a summa sphaera quae '??????? dicitur,
usque ad lunam quae ultima divinorum est,
omnia iam,
ut opinor absolvimus.
29. nam et caelum volvi et cur ita volvatur ostendimus septemque sphaeras
contrario motu ferri ratio indubitata patefecit,
et de ipso sphaerarum ordine,
quid diversi senserint vel,
quid inter eos dissensionem fecerit quaeve magis sit sequenda sententia,
tractatus invenit.
30. nec hoc tacitum est cur inter omnes stellas sola sine fratris radiis
luna non luceat,
sed et quae spatiorum ratio solem ab his quoque qui eum inter septem
quartum locarunt,
non tamen abrupte medium sed fere medium dici coegerit publicatum est.
31. quid significent nomina quibus ita vocatur,
ut laudari tantum putetur innotuit,
magnitudo quoque eius sed et caelestis per quem discurrit circuli terraeque
pariter quanta sit vel quem ad modum deprehensa monstratum est.
32. subiectarum sphaerarum stellae quem ad modum in zodiaco qui supra omnes
est,
ferri dicantur,
vel quae ratio diversarum faciat seu celerem seu tardum recursum,
sed et ipse zodiacus in duodecim partes qua ratione divisus sit curque
Aries primus habeatur et quae signa in quorum numinum dicione sint absolutum
est.
33. sed omnia haec quae de summo ad lunam usque perveniunt,
sacra incorrupta divina sunt quia in ipsis est aether semper idem nec
umquam recipiens inaequalem varietatis aestum.
infra lunam et aer et natura permutationis pariter incipiunt,
et sicut aetheris et aeris ita divinorum et caducorum luna confinium
est.
34. quod autem ait nihil infra lunam esse divinum praeter animos munere
deorum hominum generi datos non ita accipiendum est animos hic esse,
ut hic nasci putentur,
sed sicut solem in terris esse dicere solemus,
cuius radius advenit et recedit,
ita animorum origo caelestis est sed lege temporalis hospitalitatis
hic exulat.
haec ergo regio divinum nihil habet ipsa sed recipit et quia recipit
et remittit,
proprium autem habere diceretur si ei semper tenere licuisset.
35. sed,
quid mirum si animus de hac regione non constat cum nec corpori fabricando
sola suffecerit?
nam quia terra aqua et aer infra lunam sunt,
ex his solis corpus fieri non potuit,
quod idoneum esset ad vitam,
sed opus fuit praesidio ignis aetherii qui terrenis membris vitam et
animam sustinendi commodaret vigorem qui vitalem calorem et faceret et
ferret.
36. haec et de aere dixisse nos satis sit.
restat,
ut de terra quae sphaerarum nona et mundi ultima est,
dictu necessaria disseramus.
XXII
1. nam ea quae est media et nona,
tellus inquit neque movetur et infima est et in eam feruntur omnia
nutu suo pondera.
2. illae vere insolubiles causae sunt quae mutuis in vicem nexibus vinciuntur,
et dum altera alteram facit ac vicissim de se nascuntur,
numquam a naturalis societatis amplexibus separantur.
talia sunt vincula quibus terram natura constrinxit.
nam ideo in eam feruntur omnia quia,
ut media non movetur,
ideo autem non movetur quia infima est,
nec poterat infima non esse in quam omnia feruntur.
horum singula quae inseparabiliter inuoluta rerum in se necessitas
iunxit,
tractatus expediat.
3. non movetur ait.
est enim centron,
in sphaera autem solum centron diximus non moveri quia necesse est,
ut circa aliquid inmobile sphaera moveatur.
adiecit,
et infima est.
4. recte hoc quoque.
nam,
quod centron est medium est;
in sphaera vero hoc solum constat imum esse,
quod medium est.
et si terra ima est,
consequitur,
ut vere dictum sit in eam ferri omnia.
semper enim pondera in imum natura deducit,
nam et in ipso mundo,
ut esset terra,
sic factum est.
5. quicquid ex omni materia,
de qua facta sunt omnia,
purissimum ac liquidissimum fuit,
id tenuit summitatem et aether vocatus est;
pars illa,
cui minor puritas et inerat aliquid levis ponderis,
aer extitit et in secunda delapsus est,
post haec,
quod adhuc quidem liquidum sed iam usque ad tactus offensam corpulentum
erat,
in aquae fluxum coagulatum est,
6. iam vero,
quod de omni siluestri tumultu vastum inpenetrabile densetum ex defaecatis
abrasum resedit elementis,
haesit in imo,
quod demersum est stringente perpetuo gelu,
quod eliminatum in ultimam mundi partem longinquitas solis coacervavit;
quod ergo ita concretum est,
terrae nomen accepit.
7. hanc spissus aer et terreno frigori propior quam solis calori stupore
spiraminis densioris undiqueversum fulcit et continet nec in recessum aut
accessum moveri eam patitur vel vis circumvallantis et ex omni parte vigore
simili librantis aurae vel ipsa sphaeralis extremitas.
quae si paululum a medio deviaverit,
fit cuicumque vertici propior et imum relinquit,
quod ideo in solo medio est quia ipsa sola pars a quovis sphaerae vertice
pari spatio recedit.
8. in hanc igitur quae et ima est et quasi media et non movetur quia centron
est,
omnia pondera ferri necesse est quia et ipsa in hunc locum quasi pondus
relapsa est.
argumento sunt cum alia innumera tum praecipve imbres qui in terram
ex omni aeris parte labuntur.
nec enim in hanc solam quam habitamus superficiem decidunt sed et in
latera quibus in terra globositas sphaeralis efficitur et in partem alteram
quae ad nos habetur inferior idem imbrium casus est.
9. nam si aer terreni frigoris exhalatione densetus in nubem cogitur et
ita abrumpit imbres,
aer autem universam terram circumfusus ambit,
procul dubio ex omni aeris parte praeter ustam calore perpetuo liquor
pluvialis emanat qui undique in terram quae unica est sedes ponderum, defluit.
quod qui respuit,
superest,
ut aestimet extra hanc unam superficiem quam incolimus quicquid nivium
imbriumve vel grandinum cadit,
hoc totum in caelum de aere defluere.
caelum enim ab omni parte terrae aequabiliter distat et,
ut a nostra habitatione ita et a lateribus et a parte quae ad nos habetur
inferior pari altitudinis inmensitate suspicitur.
nisi ergo omnia pondera ferrentur in terram,
imbres qui extra latera terrae defluunt non in terram sed in caelum
caderent,
quod vilitatem ioci scurrilis excedit.
11. esto enim terrae sphaera cui ascripta sunt A B C D,
circa hanc sit aeris orbis cui ascripta sunt E F G L M,
et utrumque orbem id est terrae et aeris dividat linea ducta ab E usque
ad L:
erit superior ista quonam possidemus et illa sub pedibus.
12. nisi ergo caderet omne pondus iu terram,
parvam nimis imbrium partem terra susciperet ab A usque ad C,
latera vero aeris,
id est ab F usque ad E et a G usque ad L,
humorem suum in aerem caelumque deicerent,
de inferiore autem caeli hemisphaerio pluvia in exteriora et ideo naturae
ignota deflueret sicut ostendit subiecta descriptio.
13. sed hoc vel refellere dedignatur sermo sobrius,
quod sic absurdum est,
ut sine argumentorum patrocinio subrvatur.
restat ergo,
ut indubitabili ratione monstratum sit in terram ferri omnia nutu suo
pondera.
ista autem quae de hoc dicta sunt opitulabuntur nobis et ad illius
loci disputationem quo antipodas esse commemorat.
sed hic inhibita continuatione tractatus ad secundi commentarii volumen
disputationem sequentium reservemus.