sed hic numerus symphoniarum ad musicam pertinet
quam vel flatus humanus intendere vel capere potest humanus auditus.
ultro autem se tendit harmoniae Caelestis accessio id est usque ad
quater dia pasôn kai dia pente.
nunc interim de his quas nominavimus disseramus.
25. symphonia dia tessarôn, constat de duobus tonis et hemitonio,
ut minutias quae in additamento sunt relinquamus,
ne difficultatem crecmus,
et fit ex epitrito;
dia pente constat ex tribus tonis et hemitonio et fit de hemiolio;
dia pasôn constat de sex tonis et fit de duplari;
verum dia pasôn kai dia pente constat ex novem tonis et hemitonio
et fit de triplari numero;
dis autem dia pasôn continet tonos duodecim et fit ex quadruplo.
2
1. hinc Plato postquam et Pythagoricae successione doctrinae et ingenii
proprii divina profunditate cognovit nullam esse posse sine his numeris
iugabilem competentiam,
in Timaeo suo mundi animam per istorum numerorum contextionem ineffabili
providentia dei fabricatoris instituit.
cuius sensus si huic operi fuerit adpositus,
plurimum nos ad verborum Ciceronis,
quae circa diSciplinam musicae videntur obscura,
intellectum iuvabit.
2. sed ne quod in patrocinium alterius expositionis adhibetur ipsum
per se difficile credatur,
pauca nobis praemittenda sunt quae simul ultiusque intellegentiam faciant
lucidiorem.
3. omne Solidum corpus trina dimensione distenditur;
habet enim longitudinem, latitudinem, profunditatem.
nec potest inveniri in quolibet corpore quarta dimensio;
4. sed his tribus omne corpus Solidum continetur.
gcometrae tamen alia sibi corpora proponunt quae appellant mathematica,
cogitationi tantum subicienda, non sensui.
dicunt enim punctum corpus esse individuum in quo neque longitudo neque
latitudo nec altitudo deprehendatur,
quippe quod in nullas partes dividi possit.
5. hoc protractum efficit lineam,
id est corpus unius dimensionis:
longum est enim sino lato sine alto,
et duobus punctis ex utraque parte Solam longitudinem terminantibus
continetur.
6. hanc lineam si geminaveris,
alterum mathematicura corpus efficies,
quod duabus dimensionibus aestimatur,
longo latoque,
sed alto caret:
et hoc est quod apud illos superficies vocatur,
punctis autem quattuor continetur,
id est per singulas lineas binis.
7. si vero hae duae lineae fuerint duplicatae,
ut subiectis duabus duae superponantur,
adicietur profunditas,
et hinc Solidum corpus efficitur,
quod sine dubio octo angulis continebitur, quod videmus in tessera,
quae Graeco nomine kubos vocatur.
8. his gcometricis rationibus adplicatur natura numerortum,
et monas punctum putatur,
quia sicut punctum corpus non est,
sed ex se facit corpora,
ita monas numerus esse non dicitur,
sed origo numerorum.
9. primus ergo numerus in duobus est,
qui similis est lineae de puncto sub gemina puncti terminatione productae.
hic numerus duo geminatus de se efficit quattuor ad similitudinem mathematici
corporis,
quod sub quattuor punctis longo latoque distenditur.
10. quaternarius quoque ipse geminatus octo efficit,
qui numerus Solidum corpus imitatur,
sicut duas lineas diximus duabus superpositas octo angulorum dimensione
integram corporis Soliditam creare,
et hoc est quod apud gcometras dicitur bis bina bis corpus esse iam
Solidum.
11. ergo a pari numero accessio usque ad octo Soliditas est corporis,
ideo intor principia huic numero plenitudinem deputavit.
nunc oportet ex impari quoque numero quem ad modum idem efficiatur
inspicere.
12. et quia tam paris quam impairs numeri monas origo est, ternarius
numerus prima linea esse credatur.
hic triplicatus novenarium numerum facit,
qui et ipse quasi de duabus lineis longum latumque corpus efficit,
sicut quaternarius, secundus de paribus, efficit.
item novenarius triplicatus tertiam dimensionem praestat.
et ita a parte imparis numeri in viginti septem, quae sunt ter terna
ter, Solidum corpus efficitur,
sicut in numero pari bis bina bis, qui est octonarius, Soliditatem
creavit.
13. ergo ad efficiendum utrobique Solidum corpus monas necessaria est
et sex alii numeri,
id est terni a pari et impari,
ab impari autem tria novem viginti septem.
14. Timaeus igitur Platonis in fabricanda mundi anima consilium divinitatis
enuntians ait
illam per hos muneros fuisse contextam,
qui et a pari et ab impari cybum id est perfectionem Solititatis efficiunt,
non quia aliquid significaret illam habere corporeum,
sed ut possit universitatem animando penetrare et mundi Solidum corpus
implere,
per numeros Soliditatis effecta est.
15. nunc ad ipsa Platonis verba veniamus.
nam cum de deo animam mundi fabricante loqueretur, ait:
primam ex omni fermento partem tullt:
hinc sumpsit duplam partem prioris,
tertiam vero secundae hemioliam sed primae triplam,
et quartam duplam secundae, quintam tertiae trip.lam, sextam primae
octuplam
et septimam vicies septies a prima multiplicatam.
post hoc spatia quae inter duplos et triplos numeros hiabant insertis
partibus adimplebat,
ut binae medietates singular spatia colligarent,
ex quibus vinculis hemiolii el epitriti et epogdoi nascebantur.
16. haec Platonis verba ita a non nullis excepta sunt,
ut primam partem monada crederent;
secundam, quam dixit duplam prioris,
dualem numerum esse confiderent;
tertiam ternarium numerum,
qui ad duo hemiolius est,
ad unum triplus;
et quartam quattuor,
qui ad secundum id est ad duo duplus est:
quintam novenarium,
qui ad tertium id est ad tria triplus est;
sextant autem octonarium.
qui primum octies continet;
at yero pars septima in viginti et septem fuit,
quae faciunt, ut diximus, augmentum tertium imparis numeri.
17. alternis enim,
ut animadvertere facile est,
processit illa contextio ut post monadem,
quae et par et impar est,
primus par numerus poneretur id est duo;
deinde sequeretur primus impar id est tria;
quarto loco secundus par id est quattuor;
quinto loco secundus impar id est novem;
sexto loco tertius par id est octo;
septimo loco tertius impar id est viginti et septem,
ut quia impar numerus mas habetur et par femina,
ex pari et impari id est ex mare et femina nasceretur,
quae erat universa paritura,
et ad utriusque somitatem usque procederet quasi Solidum omne penetratura.
18. deinde ex his numeris fuerat componenda,
qui Soli continent iugabilem competentiam,
quia omni mundo ipsa erat iugabilem praestatura concordiam.
nam duo ad unum dupla sunt,
de duplo autem dia pasôn symphoniam nasci iam diximus,
tria vero ad duo hemiolium numerum faciunt,
hinc oritur dia pente,
quattuor ad tria epitritus numerus est,
ex hoc componitur dia tessarôn;
item quattuor ad unum in quadrupli ratione censentur,
ex quo symphonia dis dia pasôn nascitur.
19. ergo mundi anima,
quae ad motum hoc quod videmus universitatis corpus impellit,
contexta numeris musicam de se creantibus concinentiam necesse est
ut sonos musicos de motu
quem proprio impulsu praestat efficiat,
quorum originem in fabrica suae contextionis invenit.
20. ait enim Plato, ut supra rettulimus,
auctorem animae deum post numerorum inter se imparium contextionem
hemioliis epitritis et epogdois et limmate hiantia intervalla supplesse.
21. ideo dociissime TulIius in verbis suis ostendit Platonici dogmatis
profunditatem.
quid huic, inquam, quis est qui complet aures meas tantus et tam dulcis
sonus?
hic est, inquit, ille qui intervallis disiunctus imparibus,
sed tamen pro rata parte ratione distinctis,
impulsu et motu ipsorum orbium efficitur.
22. vides ut intervalla commemorat,
et haec inter se imparia esse testatur,
nec diffitetur rata ratione distincta,
quia secundum Timaeum Platonis imparium inter se intervalla numerorum
ratis ad se numeris,
hemioliis scilicet epitritis et epogdois hemitoniisque distincta sunt,
quibus omnis canora ratio continetur.
23. hinc animadvertitur quia haec verba Ciceronis numquam profecto
ad intellectum paterent,
nisi hemioliorum epitritorum et epogdoorum ratione praemissa,
quibus intervalla distincta sunt,
et nisi Platonicis numeris quibus mundi anima est contexta patefactis,
et ratione praemissa cur ex numeris musicam creantibus anima intexta
sit.
24. haec enim omnia et causam mundani motus ostendunt,
quem Solus animae praestat impulsus,
et necessitatem musicae concinentiae,
quam motui a se facto inserit anima innatam sibi ab origine.
8
1. hinc Plato in Re publica sua cum de sphaerarum Caelestium volubilitate
tractaret,
singulas ait Sirenas singulis orbibus insider significans sphaerarum
motu cantum numinibus exhiberi.
nam Siren dea canens Graeco intellectu valet.
theologi quoque novem musas octo sphaerarum musicos cantus et unam
maximam maxunan concinentiam quae quae confit ex omnibus esse voluerunt.
2. unde Hesiodus in Theogonia sua octavam musam Uraniam vocat,
quia post septem vagas, quae subiectae sunt,
octava stellifera sphaera superposita proprio nomine Caelum vocatur;
et ut ostenderet nonam esse et maximam quam conficit sonorum concors
universitas, adiecit
Kalliopê th’ hê dê propherestatê
estin hapaseôn,
ex nomine ostendens ipsam vocis dulcedinem nonam Musam vocari,
nam Kalliopê optimae vocis Graeca interpretatio est:
et ut ipsam esse quae confit ex omnibus pressius indicaret,
adsignavit illi universitatis vocabulum
hê dê propherestatê estin hapaseôn.
3. nam et Apollinem ideo Mousêgetên vocant
quasi ducem et principem orbium ceterorum,
ut ipse Cicero refert:
dux et princeps et moderator luminum reliquorum,
mens mundi et temperatio.
4. Musas esse mundi cantum etiam Etrusci sciunt,
qui eas Camenas quasi canenas a canendo dixerunt.
ideo canere Caelum etiam theologi comprobantes sonos musicos sacrificiis
adhibuerunt,
qui apud alios lyra vel cithara,
apud non nullos tibiis aliisve musicis instrumenta fieri Solebant.
5. in ipsis quoque hymnis deorum per stropham et antistropham metra
canoris versibus adhibebantur
ut per stropham rectus orbis stelliferi motus,
per antistropham diversus vagarum regressus praedicaretur,
ex quibus duobus motibus primus in natura hymnus dicandus deo sumpsit
exordium.
6. mortuos quoque ad sepulturam prosequi oportere cum cantu,
plurimarum gentium vel regionum instituta sanxerunt persuasione hac,
qua post corpus animae ad originem dulcedinis musicae, id est ad Caelum,
redire credantur.
7. nam ideo in hac vita omnis anima musicis sonis capitur,
ut non Soli qui sunt habitu cultiores,
verum universae quoque barbarae nationes cantus,
quibus vel ad ardorem virtutis animentur vel ad mollitiem voluptatis
resolvantur, exerecant;
quia in corpus defert memoriam musicae cuius in Caelo fuit conscia
et ita delenimentis canticis occupatur ut nullum sit tam immite, tam
asperum pectus
quod non oblectamentorum talium teneatur affectu.
8. hinc aestimo et Orphei vel Amphionis fabulam,
quorum alter animalia ratione carentia,
alter saxa quoque trahere cantibus ferebantur,
sumpsisse principium,
quia primi forte gentes vel sine rationis cultu barbaras,
vel saxi instar nullo affectu molles,
ad sensum voluptatis canendo traxerunt.
9. ita denique omnis habitus animae cantibus gubernatur,
ut et ad bellum progressui et item receptui canatur,
cantu et excitante et rursus sedante virtutem.
dat somnos adimitque, ...
nec non curas et immittit et retrahit,
iram suggerit,
clementiam suadet,
corporum quoque morbis modetur,
nam hinc est quod aegris remedia praestantes praecinere dicuntur.
10. et quid mirum se inter homines musicae tanta dominatio est,
cum aves quoque, ut lusciniae, ut cycni aliaeve id genus,
cantum veluti quadam diSciplina artis exerceant,
non nullae vero vel aves vel Terrenae seu aquatiles beluae,
invitante cantu in retia sponte decurrant,
et pastoralis fistula pastum progressis quietem imperet gregibus?
11. nec mirum.
inesse enim mundanae animae causas musicae quibus est intexta praediximus,
ipsa autem mundi anima viventibus omnibus vitam ministrat:
hinc hominum pecudumque genus vitaeque volantum
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
iure igitur musica capitur omne quod vivit,
quia Caelestis anima, qua animatur universitas, originem sumpsit ex
musica,
12. haec dum ad sphaeralem motum mundi corpus impellit,
sonum efficit qui intervallis est disiunctus imparibus sed tamen pro
rata parte ratione distinctis,
sicut a principio ipsa contexta est.
sed haec intervalla, quae in anima quippe incorporea Sola aestimantur
ratione, non sensu,
quaerendum est utrum et in ipso mundi corpore dimensio librata servaverit.
13. et Archimedes quidem stadiorum numerum deprehendisse se credidit
quibus a Terrae superficie Luna distaret
et a Luna Mercurius,
a Mercurio Venus,
Sol a Venere,
Mars a Sole,
a Marte Iuppiter,
Saturnus a Iove;
sed et a Saturni orbe usque ad ipsum stelliferum Caelum omne spatium
se ratione mensum putavit.
14. quae tamen Archimedis dimensio a Platonicis repudiata est,
quasi dupla et tripla intervalla non servans;
et statuerunt hoc esse credendura,
ut quantum est a Terra usque ad Lunam, duplum sit a Terra usque ad
Solem,
quantumque est a Terra usque ad Solem, triplum sit a Terra usque ad
Venerem,
quantumque est a Terra usque ad ad Venerem, quater tantum sit a Terra
usque ad Mercurrii stellam,
quantumque est ad Mercurrium a Terra, novies tantum sit a Terra usque
ad Martem,
et quantum a Terra usque ad Martem est, octies tantum sit a Terra usque
ad Iovem,
quantumque est a Terra usque ad Iovem, septies et vicies tantum sit
a Terra usque ad Saturni orbem.
15. hanc Platonicorum persuasoneni Porphyrius libris inseruit
quibus Timaei obscuritatibus non nihil lucis infudit,
aitque eos credere ad imaginem contextionis animae haec esse in corpore
mundi intervalla,
quae epitritis, hemioliis, epogdois, hemitoniisque complentur et limmate,
et ita provenire concentum cuius ratio in substantia animae contexta
mundano quoque corpori,
quod ab anima movetur,
inserta est.
16. unde ex omni parte docta et perfecta est Ciceronis adsertio,
qui intervalis vmparibus sed tamen pro rata parte ratione distinctis
Caelestem sonum dicit esse disiunctum.
4
1. nunc locus admonet ut de gravitate et acumine sonorum diversitates
quas adserit revolvamus.
et natura fert ut extrema ex altera parte graviter,
ex altera autem acute sonent.
quam ob causam summus ille Caeli stellifer cursus,
cuius conversio est concitatior,
acute excitato movetur sono,
gravissimo autem hic lunaris atqus infimus.
2. diximus numquam sonum fieri nisi aere percusso.
ut autem sonus ipse aut acutior aut gravior proferatur,
ictus efficit qui dum ingens et celer incidit acutum sonum praestat,
si tardior lentiorve, graviorem.
3. indicio est virga quae dum auras percutit,
si impulsu cito feriat,
sonum acuit;
si lentiore, in gravius frangit auditum.
in fidibus quoque idem videmus,
quae si tractu artiore tenduntur,
acute sonant,
gravius laxiores.
4. ergo et superiores orbes dum pro amplitudine sua impetu grandiore
volvuntur,
dumque spiritu ut in origine sua fortiore tenduntur,
propter ipsam ut ait contitatiorem conversionem acute excitato moventur
sono,
gravissimo autem hic lunaris atque infimus,
quoniam spiritu ut in extremitate languescente iam volvitur,
et propter angustias, quibus paenultimus orbis artatur,
impetu lenior econvertitur.
5. nec secus probamus in tibiis,
de quarum foraminibus vicinis inflantis ori sonus acutus emittitur,
de longinquis autem et termino proximis gravior;
item acutior per patentiora foramina,
gravior per angusta.
et utriusque causae ratio una,
quia spiritus ubi incipit fortior est;
defectior ubi desinit,
et quia maiorem impetum per maius foramen impellit,
contra autem in angustis contingit et eminus positis.
6. ergo orbis altissimus et ut in immensum patens
et ut spiritu eo fortiore quo origini suae vicinior est incitatus,
sonorum de se acumen emittit,
vox ultimi et pro spatii brevitate et pro longinquitate iam frangitur.
7. hinc quoque apertius adprobatur spiritum quanto ab origine sua deorsum
recedit,
tanto circa impulsum fieri leniorem,
ut circa Terram,
quae ultima sphaerarum est,
tam concretus, tam densus habeatur ut causa sit Terrae in una sede
semper haerendi,
nec in quamlibet partem permittatur moveri obsessa undique circumfusi
spiritus densitate,
in sphaera autem ultimum locum esse qui medius esti antecedentibus
iam probatum est.
8. ergo universi mundani corporis sphaerae novem sunt.
prima illa stellifera,
quae proprio nomine Caelum dicitur et aplanês apud Graecos
vocatur,
arcens et continens ceteras.
haec ab oriente semper volvitur in occasum:
subiectae septem quas vagas dicimus ab occidente in orientem feruntur,
nona, Terra sine motu.
9. octo sunt igitur quae moventur,
sed septem soni sunt qui concinentiam de volubilitate conficiunt,
propterea quia Mercurialis et Venerius orbis,
pari ambitu comitati Solem,
viae eius tamquam satellites obsequuntur,
et ideo a non nullis astronomiae studentibus eandem vim sortiti existimantur.
unde ait,
illi autem octo cursus in quabus eadem vis est duorum,
septem efficiunt distinctos intervallis sonos,
qui numerus rerum omnium fere nodus est.
10. septenarium autem numerum rerum omnium muco,
nodum esse plene,
cum de numeris superius loqueremur,
expressimus;
ad inluminandam ut aestimo obscuritatem verborum Ciceronis de musica
tractatus succinctus a nobis qua licuit brevitate sufficient.
11. nam netas et hypatas aliarumque fidium vocabula percurrere et tonorum
vel limmatum minuta subtilia,
et quid in sonis pro littera,
quid pro syllaba,
quid pro integro nomine accipiatur adserere ostentantis est,
non docentis.
12. nec enim quia fecit in hoc loco Cicero musicae mentionem,
occasione hac eundum est per universos tractatus qui possunt esse de
musica,
quos quantum mea fert opinio terminum habere non aestimo,
sed illa sunt persequenda quibus verba quae explananda receperis possint
liquere,
quia in re naturaliter obscura qui in exponendo plura quam necesse
est superfundit addit tenebris,
non adimit densitatem.
13. unde finem de hac tractatus parte faciemus,
adiecto uno quod scitu dignum putamus,
quia cum sint melodiae musicae tria genera,
enarmonium, diatonum et cromaticum,
primum quidem propter nimiam sui difficultatem ab usu recessit,
tertium vero est infame mollitie;
unde medium id est diatonum mundanae musicae doctrina Platonis
adscribitur.
14. nec hoc inter praetereunda ponemus,
quod musicam perpetua Caeli volubilitate nascentem ideo clare non sentimus
auditu,
quia maior sonus est quam ut humanarum auriurn recipiatur angustiis.
nam si Nili Catadupa ab auribus incolarum amplitudinem fragoris excludunt,
quid mirum si nostrum sonus excedit auditum,
quem mundanae molis impulsus emittit?
nec enim de nihilo est quod ait,
qui complet aures meas tantus et tam dulcis sonus:
sed voluit intellegi quod si eius qui Caelestibus meruit interesse
secretis completae aures sunt soni magnitudine,
superest ut ceterorum hominum sensus mundanae concinentiae non capiat
auditum.
5
1. sed iam tractatum ad sequenfcia conferamus.
vides habitari in Terra raris et angustis locis,
et in ipsis quasi maculis ubi habitatur vastas solitudines interiectas,
eosque qui incolant Terram non modo interruptos ita esse
ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit,
sed partim obliquos,
partim transversos,
partim etiam adversos stare vobis;
a quibus expectare gloriam certe nullam potestis.
2. cernis autem eandem Terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam
cingulis,
e quibus duos maxime inter se diversos et Caeli verticibus ipsis ex
utraque parte subnixos obriguisse pruina vides,
medium autem illum et maximum Solis ardore torreri.
3. duo sunt habitabiles,
quorum australis ille,
in quo qui insistunt adversa vobis urgent vestigia,
nihil ad vestrum genus;
hic autem alter subiectus aquiloni quem incolitis,
cerne quam tenui vos parte contingat.
omnis enim Terra quae colitur a vobis,
angusta verticibus, lateribus latior,
parva quaedam est insula,
circumfusa illo mari quod Atlanticum,
quod magnum,
quem Oceanum appellatis in terris,
qui tamen tanto nomine quam sit parvus vides.
4. postquam Caelum quo omnia continentur,
et subiectarum sphaerarum ordinem motumque ac de motu sonum Caelestis
mucicae modos et numeros explicantem et aerem subditum Lunae Tullianus
sermo,
per necessaria et praesenti operi apta ductus,
ad Terram usque descripsit,
ipsius iam Terrae descriptionem verborum parcus,
rerum fecundus absolvit.
5. et enim maculas habitationum ac de ipsis habitatoribus alios interruptos
adversosque,
obliquos etiam et transversos alios nominando Terrenae sphaerae globositatem
tantum non coloribus pinxit.
6. illud quoque non sine perfectione doctrinae est,
quod cum aliis nos non patitur errare qui Terram so semel cingi Oceano
crediderunt.
nam si dixisset,
omnis Terra parva quaedam est insula circumfusa illo mari,
unum Oceani ambitum dedisset intellegi;
sed adiciendo, quae colitur a vobis,
veram eius divisionem,
de qua paulo post disseremus,
nosse cupientibus intellegendam reliquit.
7. de quinque autem cingulis ne quaeso aestimes
duorum Romanae facundiae parentum Maronis et Tullii dissentire doctrinam,
cum his ipsis cingulis Terram redimitam dicat,
ille isdem quas Graeco nomine zonas vocat adserat Caelum teneri.
utrumque enim incorruptam veramque nec alteri contrariam rettulisse
rationem procedente disputatione constabit.
8. aed ut omnia quae hoc loco explananda recepimus liquere possint,
habendus est primum sermo de cingulis,
quia situ eorum ante oculos locato,
cetera erunt intellectui proniora.
prius autem qualiter Terram coronent,
deinde quem ad modum Caelum teneant
explicandum est.
9. Terra nona et ultima sphaera est.
hanc dividit horizon,
id est finalis circulus de quo ante rettulimus;
ergo medietas cuius partem nos incolimus sub eo eaelo est quod fuerit
super Terram,
et reliqua medietas sub illo quod, dum volvitur,
ad ea loca quae ad nos videntur inferiora descendit,
in medio enim locata ex omni sui parte Caelum suspicit.
10. huius igitur ad Caelum brevitas,
cui punctum est,
ad nos vero immensa globositas,
distinguitur locis inter se vicissim pressis nimietate vel frigoris
vel caloris,
geminam nacta inter diversa temperiem.
11. nam et septentrionaIis et australia extremitas perpetua obriguerunt
pruina,
et hi velut duo sunt cinguli quibus Terra redimitur,
sed ambitu breves quasi extrema cingentes.
horum uterque habitationis impatiens est
quia torpor ille glacialis nec animali nec frugi vitam ministrat,
illo enim aere corpus alitur quo herba nutritur.
12. medius cingulus et ideo maximus aeterno adflatu continui caloris
ustus spatium,
quod et lato et ambitu prolixius occupavit,
nimietate fervoris facit inhabitabile victuris.
inter extremos vero et medium duo maiores ultimis,
medio minores,
ex utriusque vicinitatis intemperie temperantur,
in hisque tantum vitales auras natura dedit incolis carpere.
13. et quia animo facilius inlabitur concepta ratio descriptione quam
sermone,
esto orbis Terrae cui adscripta sunt ABGD,
et circa A adscribantur N et L,
circa B autem M et K,
et circa C G et I,
et circa D E et F,
et ducantur rectae lineae a signis ad signa quae dicimus,
id est a G in I,
ab M in N,.
a K in L,
ab E in F.
14. spatia igitur duo adversa sibi,
id est unum a C usque ad lineam quae in I ducta est,
alterum a D usque ad lineam quae in F ducta est,
intellegantur pruina obriguisse perpetua —
est enim superior septentrionalis,
inferior australis extremitas —
medium vero ab N usque in L zona sit torrida;
restat ut cingulus ab I usque ad N de subiecto calore et superiore
frigore temperetur,
rursus ut zona quae est inter L et F accipiat de superiecto calore
et subdito rigore temperiem.
15. nec excogitatas a nobis lineas quas duximus aestimetur;
circi sunt enim, de quibus supra rettulimus,
septentrionalis et australis et tropici duo,
nam aequinoctialem hoc loco quo de Terra loquimur non oportet adscribi,
qui opportuniore loco rursus addetur.
16. licet igitur sint hae duae mortalibus aegris munere concessae divum
quas diximus temperatas,
non tamen ambae zonae nominibus nostri generia indultae sunt,
sed sola superior quae est ab I usque ad N incolitur ab omni quale
scire possumus hominum genere,
Romani Graecive sint vel barbari cuiusque nationis.
17. illa vero ab L usque ad F sola ratione intellegitur,
quod propter similem temperiem similiter incolatur,
sed a quibus neque licuit umquam nobis nec licebit agnoscere:
interiecta enim torrida utrique hominum generi commercium ad se denegat
commeandi.
18. denique de quattuor habitationis nostrae cardinibus oriens occidens
et septentrio suis vocabulis nuncupantur,
quia abipsis exordiis suis sciuntur a nobis;
nam etsi septentrionalis extremitas inhabitabilis est,
non multo tamen est a nobis remota.
19. quarto vero nostrae habitationis cardini causa haec alterum nomen
dedit,
ut meridies non australis vocaretur,
quia et ille est proprie australis qui de altera extremitate procedens
ad versus septentrionali est,
et hinc meridiem iure vocitari facit locus de quo incipit nobis;
nam quia sentiri incipit a medio Terrae in qua est usus diei,
ideo tamquam quidam medidies una mutata littera meridies nuncupatus
est.
20. sciendum est autem quod ventus qui per nunc ad nos cardinem pervenit,
id est auster,
ita in origine sua gelidus est ut apud nos commendabilis est blando
rigore septentrio,
sed quia per flammam torridae zonae ad nos commeat,
admixtus igni calescit et qui incipit frigidus,
calidus pervenit.
21. neque enim vel ratio vel natura pateretur
ut ex duobus aequo pressis rigore cardinibus dissimili tactu flatus
emitterentur.
nec dubium est
nostrum quoque septentrionem ad illos qui australi adiacent propter
eandem rationem calidum pervenire,
et austrum corporibus eorum genuino aurae suae rigore blandiri.
22. eadem ratio nos non permittit ambigere,
quin per illam quoque superficium Terrae,
quae ad nos habetur inferior,
integer zonarum ambitus quae hic temperatae sunt eodem ductu temperatus
habeatur,
atque ideo illic quoque eaedem duae zonae a se distantes similiter
incolantur.
23. aut dicat quisquis huic fidei obviare mavult,
quid sit quod ab hac eum definitione deterreat.
nam si nobis vivendi facultas est in hac terrarum parte quam colimus,
quia calcantes humum Caelum suspicimus super verticem,
quia Sol nobis et oritur et occidit,
quia circumfuso fruimur aere cuius spiramus haustu,
cur non et illic aliquos vivere credamus,
ubi eadem semper in promptu sunt?
24. nam qui ibi dicuntur morari eandem credendi sunt spirare auram,
quia eadem est in eiusdem zonalis ambitus continuatione temperies;
idem Sol illis et obire diectur nostro ortu et orietur cum nobis occidet;
calcabunt aeque ut nos humum,
et super verticem semper Caelum videbunt,
25. nec metus erit ne de Terra in Caelum decidant,
cum nihil umquam possit ruere sursum.
si enim nobis,
quod adserere genus loci est,
iusum habetur ubi est Terra et susum ubi Caelum,
illis quoque susum erit quod de inferiore suspicient,
nec aliquando in superna casuri sunt.
26. adfirmaverim quoque et apud illos minus rerum peritos hoc aestimare
de nobis,
nec credere posse nos in quo sumus loco degree,
sed opinari, siquis sub pedibus eorum temptaret stare, casurum.
numquam tamen apud nos quisquam timuit ne caderet in Caelum,
ergo nec apud illos quisquam in superiora casurus est,
sicut omnia nutu suo pondera in Terram ferri superius relata docuerunt.
27. postremo quis ambigat in sphaera Terrae
ea quae inferiora dicuntur superioribus suis esse contraria,
ut est oriens occidenti?
nam in utraque parte par diametros habetur,
cum ergo et orientem et occidentem similiter constet habitari,
quid est quod fidem huius quoque diversae sibi habitationis excludat?
28. haec omnia non otiosus lector in tam paucis verbis Ciceronis inveniet.
nam cum dicit Terram cingulis suis redimitam atque circumdatam,
ostendit per omne Terrae corpus eandern temperatorum cingulorum continuatam
esse temperiem;
et cum ait in Terra maculas habitationum videri,
non eas dicit quae in parte nostrae habitationis non nullis desertis
locis interpositis incoluntur.
29. non enim adiceret in ipsis maculis vastas solitudines interiectas
si ipsas solitudines diceret, inter quas certae partes macularum instar
haberentur,
sed quia maculas dicit has quattuor quas in duobus Terrae hemisphaeriis
binas esse ratio monstravit,
bene adiecit interiectas soltiudines.
30. nam sicut pars quae habitatur a nobis multa solitudinum interiectione
distinguitur,
credendum est in illis quoque tribus aliis habitationibus similes esse
inter deserta et culta distinctiones.
31. sed et quattuor habitationum incolas et reiatione situs et ipsa
quoque standi qualitate depinxit.
primum enim ait alios praeter nos ita incolere Terram
ut a se interrupti nullam commeandi ad se habeant facultatem,
et verba ipsa declarant non cum de uno hominum genere loqui in hac
superficie a nobis solius torridae interiectione diviso.
sic enim magis diceret,
ita interruptos ut nihil ab illis ad vos manare possit,
sed dicendo,
ita interruptos ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit,
quliter inter se illa hominum genera sint divisa significat.
32. quod autem vere ad nostram partem referretur,
adiecit dicendo de illis qui et a nobis et a se in vicem divisi sunt,
partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos stare nobis.
interruptio ergo non unius generis a nobis sed omnium generum a se
divisorum refertur,
quae ita distinguenda est.
33. hi quos separat a nobis perusta,
quos Graeci antoikous vocant,
similiter ab illis qui inferiorem zonae suae incolunt partem,
interiecta australi gelida separantur;
rursus illos ab antoecis suis,
id est per nostri cinguli inferiora viventibus,
interiectio ardentis sequestrat,
et illi a nobis septentrionalis extremitatis rigore removentur.
34. et quia non est una omnium adfinis continuatio,
sed interiectae sunt solitudines ex calore vel frigore mutuum negantibus
commeatum,
has Terrae partes quae a quattuor hominum generibus incoluntur maculas
habitationum vocavit.
35. quem ad modum autem ceteri omnes vestigia sua figere ad nostra
credantur,
ipse distinxit,
et australes quidem aperte pronuntiayit adversos stare nobis dicendo,
quorum australis ille,
in quo qui insistunt adversa vobis urgent vestigia,
et ideo adversi nobis sunt quia in parte sphaerae quae contra nos est
morantur.
36. restat inquirere quos transversos et quos obliques nobis stare
memoraverit,
sed nec de ipsis potest esse dubitatio
quin transversos nobis stare dixerit inferiorem zonae nostrae partem
tenentes,
obliquos vero eos qui australis cinguli devexa sortiti sunt.
6
1. superest ut de Terrae ipsius spatiis,
quanta habitationi cesserint,
quanta sint inculta referaraus,
id est quae sit singulorum dimensio cingulorum.
quod ut facile dinoscas,
redeundum tibi est ad orbis Terrae descriptionem quam paulo ante subiecimus,
ut per adscriptarum litterarum notas ratio dimensionum lucidius explicetur.
2. omnis Terrae orbis,
id est circulus qui universum ambitum claudit,
cui adscripta sunt ABCD,
ab his qui eum ratione dimensi sunt in sexaginta divisus est partes.
3. habet autem totus ipse ambitus stadiorum ducenta quinquaginta duo
milia,
ergo singulae sexagesimae extenduntur stadiis quaternis milibus ducenis,
et sine dubio medietas eius,
quae est a D per orientem,
id est per A usque ad C,
habet triginta sexagesimas et stadiorum milia centum viginti sex;
quarta vero pars quae est ab A usque ad C,
incipiens a medio perustae,
habet sexagesimas quindecim et stadiorum milia sexaginta et tria.
huius quartae partis mensura relata,
constabit totius ambitus plena dimensio.
4. ab A igitur usque ad N,
quod est medietas perustae,
habet sexagesimas quattuor,
quae faciunt stadiorum milia sedecim cum octingentorum adiectione;
ergo omnis perusta sexagesimarum octo est,
et tenet stadiorum milia triginta tria et sexcenta insuper.
5. latitudo autem cinguli nostri qui temperatus est,
id est ab N usque ad I,
habet sexagesimas quinque,
quae faciunt stadiorum milia viginti unum;
et spatium frigidae ab I usque ad C habet sexagesimas sex,
quae tenent stadiorum viginti quinque milia ducenta.
6. ex hac quarta parte orbis terrarum,
cuius mensuram evidenter expressimus,
alterius quartae partis magnitudinem ab A usque ad D pari dimensionum
distinctione cognosces.
cum ergo quantum teneat sphaerae superficies
quae ad nos est in omni sua medietate cognoveris,
de mensura quoque inferioris medietatis,
id est a D per B usque ad C,
similiter instrueris.
7. modo enim quia orbem Terrae in plano pinximus,
in plano autem medium exprimere non possumus sphaeralem tumorem,
mutuati sumus altitudinis intellectum a circulo
qui magis horizon quam meridianus videtur.
ceterum volo hoc mente percipias,
ita nos hanc protulisse mensuram,
tamquam a D per A usque ad C pars Terrae superior sit
cuius partem nos incolimus,
et a D per B usque ad C pars Terrae habeatur inferior.
7
1. hoc quoque tractatu proprium sortito finem,
nunc illud quod probandum promisimus adseramus,
hos cingulos et bene Maronem Caelo et bene Terrae adsignasse Ciceronem,
et utrumque non discrepantia sed consona eademque dixisse.
2. natura enim Caeli hanc in diversis Terrae partibus temperiem nimietatemque
distinxit,
et qualitas vel frigoris vel caloris,
quae cuilibet aetheris parti semel inhaesit,
eadem inficit partem Terrae quam despicit ambiendo.
3. et quia has diversitates quae certis finibus terminantur cingulos
in Caelo vocaverunt,
necesse est totidem cingulos etiam hic intellegi
sicut in brevissimo speculo cum facies monstratur ingens,
tenent in angusto membra vel liniamenta ordinem quem sua in vero digesserat
amplitudo.
sed hic quoque adserendi quod dicitur minuemus laborem oculis subiciendo
picturam.
4. esto enim Caeli sphaera ABCD,
et intra se claudat sphaeram Terrae,
qui adscripta sunt SXTV,
et ducatur in Caeli sphaera circulus septentrionalis ab I usque in
O,
tropicus aestivus a G in P et aequinoctialis a B in A
et tropicus hiemalis ab F in Q
et australis ab E in R;
sed et zodiacus duoatur ab F in P;
rursus in sphaera Terrae ducantur idem limites cingulorum
quos supra descripsimus in N in M in L in K.
5. his depictis sine difficultate constabit singulas Terrae partes
a singulis Caeli partibus super verticem suum positis qualitatem circa
nimietatem vel temperiem mutuari.
nam quod est susum a D usque ad R,
hoc despicit Terrae ab S usque ad K:
et quod est in Caelo ab R usque ad Q,
hoc infinit Terrae a K usque ad L:
et quod in caedo est a Q usque in P,
tale facit in Terra ab L usque ad M;
qualeque est desuper a P usque ad O,
tale in Terra ab M usque ad N:
et quale illic ab O usque ad C,
ale hic est ab N usque ad T.
6. sunt autem in aethere extremitates ambae,
id est a D usque ad R
et a C usque ad O aeterno rigore densetae,
ideo in Terra idem est ab S usque ad K
et a T usque ad N.
rursus in Caelo a Q usque ad P nimio calore fervet,
ideo in Terra quoque ab L usque ad M idem fervor est.
item sunt in Caelo temperies ab O usque ad P
et a Q in R,
ideo hic quoque sunt temperatae ab N in M
et ab L in K.
aequinoctialis enim circulus,
qui ab A usque ad B ductus est,
mediam secat perustam.
7. et ipsum autem scisse Ciceronem quod Terreni cinguli Caelestibus
inficiantur,
ex verbis eius ostenditur.
ait enim,
e quibus duos maxime inter se diversos et Caeli verticibus ipsis ex
utraque parte subnixos
obriguisse pruina vides,
ecce testatur finale frigus esse de Caelo.
8. idem quoque de fervore medio dicit,
medium autem illum et maximum Solis ardore torreri.
cum ergo manifeste et rigorem de Caeli verticibus et fervorem de Sole
in Terrae cingulos venire signaverit,
ostendit prius in Caelo hos eosdem cingulos constitisse.
9. nunc quoniam constitit easdem in Caelo et in Terra zonas esse vel
cingulos —
haec enira unius xei duo sunt nomina.—
iam dicendum est quae causa in aethere hanc diversitatem qualitatis
efficiat.
10. perusta duobus tropicis clauditur,
id est a G in P aestivo
et ab F in Q hiemali.
ab F autem in P zodiacum deseribendo perduximus,
ergo signum P tropicus ille cancer habeatur et signum F Capricornus.
constat autem Solem nequo sursum ultra Cancrum neque ultra Capricornum
deorsum meare,
sed cum ad tropicorum confinia pervenerit,
mox reverti,
unde et solstitia vocantur.
11. et quia aestivus tropicus temperatae nostrae terminus est,
ideo cum Sol ad ipsum finem venerit,
facit nobis aestivos calores de vicino urens sensu maiore subiecta.
illo denique tempore australi generi reverti hiemem non potest ambigi,
quia tunc ab illis Sol omni viae suae spatio recedit.
rursus cum ad F signum id est ad Capricornum venerit,
facit nobis hiemem recessu suo et illis vicinitate reducit aestatem.
12. hic notandum est de tribus tantum cardinibus in quamcumque aedem
ingredi Solem,
de quarto numquam.
nam et ab ortu et ab occasu fenestra Solem recipit quippe quem orientem
obeuntemque prospectet,
recipit et a meridie,
quia omne iter Solis in nostro meridie est,
ut instruit visum antelata descriptio,
numquam vero Solem fenestra septentrionis admittit,
quia numquam a P signo ad O Sol aecedit,
sed a P semper retrocedendo numquam fines poli septentrionalis attingit,
et ideo numquam per hunc cardinem radius Solis infunditur.
13. eiusdem rei probationem umbra quoque cuiuslibet corporis sufficiet
adstruere.
nam et in occasum cadit oriente Sole,
et in ortum cum fit occiduus;
medio autem die quia Sol meridiem tenet,
in septentrionem umbra depellitur,
in austrum vero circa nostram habitationem impossibile est umbram cuiuslibet
corporis cadere,
quia semper in aversam Soli partem umbra iactatur,
adversus autem austro apud nos Sol esse non poterit,
cum numquam fines septentrionales attingat.
14. sane quoniam pars illa perustae quae temperatae vicina est admittit
habitantes,
illic, id est trans tropicam,
quaecumque habitantur spatia umbram mittunt in austrum eo tempore quo
Sol Cancrum tenet.
tunc enim fit eis Sol septentrionalis cum tropicum tenet,
quod ab illis ad septentrionem recedit.
15. civitas autem Syene,
quae provinciae Thebaidos post superiorum montium deserta principium.est,
sub ipso aestivo tropico constituta est,
et eo die quo Sol certam partem ingreditur Cancri hora diei sexta,
quoniam Sol tunc super ipsum invenitur verticem civitatis,
nulla illic potest in Terram de quolibet corpore umbra iactari
sed nec stilus hemisphaerii monstrantis horas,
quem gnomona vocant,
tunc de se potest umbram creare.
16. et hoc est quod Lucanus dicere voluit,
nec tamen pleno ut habetur absolvit.
dicendo enim,
atque umbras numquam flectente Syene,
rem quidem attigit
sed turbavit verum.
non enim numquam flectit
sed uno tempore, quod cum sua ratione rettulimus.
17. his relatis constat Solem numquam egredi fines perustae,
quia de tropico in tropicum zodiaeus obliquatus est.
manifesta est igitur causa cur haec zona flammis sit semper obnoxia,
quippe quam Sol totius aetheriae flammae et fons et administrator numquam
relinquat.
18. ergo ambae partes ultimae,
id est septentrionalis et australis,
ad quas numquam calor Solis accedit,
necessario perpetua premuntur pruina;
duas vero ut diximus temperat hinc atque illinc vicinia caloris et
frigoris.
19. denique in hac ipsa zona quam incolimus,
quae tota dicitur temperata,
partes tamen quae perusto cingulo vicinae sunt,
ceteris calidiores sunt,
ut est Aethiopia, Arabia, Aegyptus et Libya,
in quibus calor ita circumfusi aeris corpus extenuat,
ut aut numquam aut raro cogatur in nubes,
et ideo nullus paene apud illos usus est imbrium,
20. rursus quae ad frigidae fines pressius accedunt,
ut est palus Maeotis,
ut regiones quas praeterfluunt Tanais et Hister omniaque super Scytbiam
loca,
quorum incolas vetustas Hyporboreos vocavit,
quasi originem boreae introrsum recedendo transissent,
adeo aeterna paene premuntur pruina ut non facile explicetur
quanta sit illic frigidae nimietatis iniuria.
21. loca vero quae in medio temperata sunt,
quoniam ab utraque nimietate longum recedunt,
veram tenent salutaremque temperiem.
8
1. locus nos admonet ut —
quoniam diximus rem quae a nullo possit refelli,
utrumque tropicum circum zodiaco terminos facere,
nec umquam Solem alterutrum tropicum excedere posse vel sursum vel
deorsurn meando,
trans zodiacum vero circum id est trans ustam
quae tropicis clauditur ex utraque parte incipere temperatas —
quaeramus quid sit quod ait Vergilius,
quem nullius umquam diSciplinae error involvit,
duae mortalibus aegris
munere concessae divum, et via secta per ambas
obliquus qua se signorum verteret ordo.
2. videtur enim dicere his versibus zodiacum per temperatas ductum
et Solis cursum per ipsas fieri;
quod nec opinari fas est,
quia neutrum tropicum cursus Solis excedit.
num igitur illud attendit quod diximus,
et intra tropicum in ea perustae parte quae vicina est temperatae habitatores
esse?
3. nam Syene sub ipso tropico est,
Meroe autem tribus milibus octingentis stadiis in perustam a Syene
introrsum recedit,
et ab illa usque ad Terram cinnamomi feracem sunt stadia octingenta,
et per haec omnia spatia perustae,
so licet rari,
tamen vita fruuntur habitantes,
ultra vero iam inaccessum est propter nimium Solis ardorem.
4. cum ergo tantum spatii ex perusta vitam ministret,
et sine dubio circa viciniam alterius temperatae,
id est antoecorum
tantundem spatu habere perustae fines pari mansuetudine non negetur
—
paria enim in utraque parte sunt omnia —
ideo credendum est per poeticam tubam,
quae omnia semper in maius extollit,
dixisse viam Solis sectam per temperatas,
quoniam ex utraque parte fines perustae in eo sunt similes temperatis,
quod se patiuntur habitari?
5. an forte poetica licentia particulam pro simili paene particula
posuit
et pro sub ambas dicere maluit per ambas?
nam re vera ductus zodiaci sub ambas temperatas ultro citroque pervenit,
non tamen per ambas;
scimus autem et Homerum ipsum et in omnibus imitatorem eius
Maronem saepe tales mutasse particulas,
6. an, quod mihi vero propius videtur,
per ambas pro inter ambas voluit intellegi?
zodiacus enim inter ambas temperatas volvitur,
non per ambas,
familiariter autem per pro inter ponere Solet,
sicut alibi quoque,
circum perque duas in morem fluminis Arctos.
7. neque enim Anguis sidereus Arctos secat,
sed dum et amplectitur et intervenit,
circum eas et inter eas volvitur,
non per eas.
ergo potest constare nobis intellectus
si per ambas pro inter ambas more ipsius poetae dictum existimemus.
8. nobis aliud ad defensionem ultra haec quae diximus non occurit.
verum quoniam in medio posuimus quos fines numquam via Solis execdat,
manifestum est autem omnibus quid Maro dixerit,
quem constat erroris ignarum,
erit ingenii singulorum invenire
quid possit amplius pro absolvenda hac quaestione conferri.
9
1. his quoque ut arbitror non otiosa inspectione tractatis,
nunc de Oceano quod promisimus adstruamus,
non uno sed gemino eius ambitu Terrae corpus omne circumflui,
cuius verus et primus meatus est
qui ab indocto hominum genere nescitur.
is enim quem Solum Oceanum plures opinantur,
de sinibus ab illo originali refusis secundum.ex necessitate ambitum
fecit.
2. ceterum prior eius corona per zonam Terrae calidam meat,
superiora Terrarum et inferiora cingens,
flexula circi aequinoctialis imitata.
ab oriente vero duos sinus refundit,
unum ad extremitatem septentrionis,
ad australis alterum,
rursusque ab occidente duo pariter enascuntur sinus,
qui usque ad ambas quas supra diximas extremitates refusi occurunt
ab orientate demissis.
3. et dum vi summa et impeta immaniore miscentur in vicemque se feriunt,
ex ipsa aquarum collisione nascitur illa famosa Oceani accessio pariter
et recessio,
et ubicumque in nostro mari contingit idem vel in angustis fretis vel
in planis forte littoribus,
ex ipsis Oceani sinibus quos Oceanum nunc vocamus eveniunt,
quia nostrum mare ex illis influit.
4. ceterum verior (ut ita dicam) eius alveus tenet zonam perustam,
et tam ipse, qui aequinoctialem, quam sinus ex eo nati,
qui horizontem circulum ambitu suae flexionis imitantur,
omnem Terram quadrifidam dividunt
et singulas ut supra diximus habitationis insulas faciunt.
5. nam inter nos et australes homines means ille per calidam totamque
cingens
et rursus utriusque regionis extrema sinibus suis ambiens,
binas in superiore atque inferiore Terrae superficie insulas facit.
6. unde Tullius hoc intellegi volens non dixit,
omnis Terra parva qaedam est insula,
sed, omnis Terra quae colitur a vobis parva quaedam est insula:
quia et singulae de quattuor habitationibus parvae quaedam efficiuntur
insulae,
Oceano bis eas ut diximas ambiente.
7. omnia haec ante oculos locare potest descriptio substituta,
ex qua et nostri maris originem,
quae totius una est,
et Rubri atque Indici ortum videbis,
Caspiumque mare unde oriatur invenies;
licet non ignorem esse non nullos qui ei de Oceano ingressum negent.
nec dubiam est in illam quoque australis generis temperatam mare de
Oceano similiter influere,
sed describi hoc nostra attestatione non debuit,
cuius situs nobis incognitus perseverat.
8. quod autem nostram habitabilem dixit angustam verticibus,
lateribus latiorem,
in eadem descriptione poterimus adyertere.
nam quanto longior est tropicus circus septentrionali circo,
tanto zona verticibus quam lateribus angustior est,
quia summitas eius in artum extremi cinguli brevitate contrahitur,
deductio autem laterum cum longitudine tropica ab utraque parte distenditur.
denique veteres omnem habitabilem nostrum extentae chlamydi similem
esse dixerunt.
9. item quia omnis Terra, in qua et Oceanus est,
ad quemyis Caelestem circulum quasi centron puncti obtinet locum,
necessario de Oceano adiecit
qui tamen tanto nomine quam sit parvus vides.
nam licet apud nos Atlanticum mare,
licet magnum vocetur,
de Caelo tamen despicientibus non potest magnum videri,
cum ad Caelum Terra signum sit,
quod dividi non possit partes.
10. ideo autem Terrae brevitas tam diligenter adseritur,
ut parvi pendendum ambitum famae vir fortis intellegat,
quae in tam parvo magna esse non poterit.
10
1. quod doctrinae propositiun non minus in sequentibus apparebit:
quin etiam si cupiat proles futurorum hominum
deinceps laudes unius cuiusque nostrum acceptas a patribus posteris
prodere,
tamen propter eluviones exustionesque terrarum,
quas accidere tempore certo necesse est,
non modo non aeternam sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus.
2. virtutis fructum sapiens in conscientia ponit,
minus perfectus in gloria,
unde Scipio,
perfectionem cupiens infundere nepoti,
auctor est ut contentus conscientiae praemio gloriam non requirat.
3. in qua appetenda quoniam duo sunt maxime quas praeoptari possint,
ut et quam latissime vagetur et quam diutissime perseveret,
postquam superius de habitationis nostrae angustiis disserendo totius
Terrae,
quae ad caelum puncti locum obtinet,
minimam quandam docuit a nostri generis hominibus particulam possideri,
nullius vero gloriam vel in illam totam partem potuisse diffundi,
si quidem Gangen transnare vel transcendere Caucasum Romani nominis
fama non valuit,
spem quam de propaganda late gloria ante oculos ponendo nostri orbis
angustias amputavit,
vult et diuturnitatis auferre,
ut plene animo nepotis contemptum gloriae compos dissuasor insinuet.
4. et ait nec in hac ipsa parte,
in quam sapientis et fortis viri nomen serpere potest,
aeternitatem nominis posse durare,
cum modo exustione,
modo eluvione Terraram diuturnitati rerum intercedat occasus.
5. quod quale sit disseremus.
in hac enim parte tractatus illa quaestio latenter absolvitur,
quae multorum cogitationes de ambigenda mundi aeternitate sollicitat.
6. nam quis facile mundum semper fuisse consentiat,
cum et ipsa historiarum fides multarum rerum cultum emendationemque
vel ipsam inventionem recentem esse fateatur,
cumque rudes primum homines et incuria silvestri non multum a ferarum
asperitate dissimiles meminerit vel fabuletur antiquitas,
tradatque nec hunc eis quo nunc utimur victum fuisse,
sed glande prius et bacis altos,
sero sperasse de sulcis alimoniam,
cumque ita exordium rerum et ipsius humanae nationis opinemur,
ut aurea primum saecula fuisse credamus,
et inde natura per metalla viliora degenerans ferro saecula postrema
foedaverit?
7. ac ne totum videamur de fabulis mutuari,
quis non hinc aestimet mundum quandoque coepisse et nec longam retro
eius aetatem,
cum abhinc ultra duo retro annorum milia
de excellenti rerum gestarum memoria ne Graeca quidem extet historia?
nam supra Ninum,
a quo Semiramis secundam quosdam creditur procreata,
nihil praeclarum in libros relatum est.
8. si enim ab initio, immo ante initium fuit mundus,
ut philosophi volunt,
cur per innumerabilium seriem saeculorum non fuerat cultus quo nunc
utimur inventus,
non litterarum usus,
quo solo memoriae fulcitur aeternitas?
cur denique multarum rerum experientia ad aliquas gentes recenti aetate
pervenit,
ut ecce Galli vitem vel cultum oleae Roma iam adolescente didicerunt,
aliae vero gentes adhuc multa nesciunt quae nobis inventa placuerunt?
9. haec omnia videntur aeternitati rerum repugnare,
dum opinari nos faciunt certo mundi principio paulatim singula quaeque
coepisse.
sed mundum quidem fuisse semper philosophia auctor est,
conditore quidem deo,
sed non ex tempore;
si quidem tempus ante mundum esse non potuit
cum nihil aliud tempora nisi cursus Solis efficiat:
res vero humanae ex parte maxima saepe occidunt manente mundo,
et rursus oriuntur vel eluvione vicissim vel exustione redeunte.
10. cuius vicissitudinis causa vel necessitas talis est.
ignem aetherium physici tradiderunt umore nutriri,
adserentes ideo sub zona Caeli perusta,
quam via Solis id est zodiacus occupavit,
Oceanum, sicut supra descripsimus,
a natura locatum, ut omnis latitudo,
qua Sol cum quinque vagis et Luna ultra citroque discurrunt,
habeat subiecti umoris alimoniam.
11. et hoc esse volunt
quod Homerus, divinarum omnium inventionum fons et origo,
sub poetici nube figmenti verum sapientibus intellegi dedit,
Iovem cum dis ceteris, id est cum stellis, profectum in Oceanum,
Aethiopibus eum ad epulas invitantibus.
per quam imaginem fabulosam Homerum significasse volunt hauriri de
umore nutrimenta sideribus,
qui ob hoc Aethiopas reges epularum Caelestium dixit
quoniam circa Oceani oram non nisi Aethiopes habitant,
quos vicinia Solis usque ad speciem nigri coloris exurit.
12. cum ergo calor nutriatur umore,
haec vicissitudo contingit,
ut modo calor,
modo umor exuberet.
evenit enim ut ignis,
usque ad maximum enutritus augmentum,
haustum vineat umorem ac sic aeris mutata temperies licentiam praestet
incendios
et Terra penitus flagrantia immissi ignis uratur,
sed mox impetu caloris absumpto paulatim vires revertuntur umori,
cum magna pars ignis e incendiis erogata minus iam de renascente umore
consumat.
13. ac rursus longo temporum traectu ita crescens umor altius vincit
ut Terris infundatur eluvio,
rursusque calor post hoc vires resumit
et ita fit ut manente mundo inter exsuperantis caloris umorisque vices
Terrarum cultus
cum hominum genere saepe intercidat et reducta temperie rursus movetur.
14. numquam tamen seu eluvio seu exustio omnes Terras aut omne hominum
genus
vel omnino operit vel penitus exurit.
Aegypto certe ut Plato in Timaeo fatetur numquam nimietas umoris nocuit
vel caloris,
unde et infinita annorum milia in Solis Aegyptiorum monumentis librisque
releguntur.
15. certae igitur Terrarum partes internecioni superstites seminarium
instaurando generi humano fiunt,
atque ita contingit ut non rudi mundo rudes homines et cultus inscii,
cuius memoriam intercepit interitus,
Terris oberrent et asperitatem paulatim vagae feritais exuti conciliabula
et coetus natura instituente patiantur,
sitque primum inter eos mali nescia et adhuc astutiae inexperta simplicitas,
quae nomen auri primis saeculis praestat.
16. inde quo magis ad cultum rerum atque artium usus promovet,
tanto facilius in animos serpit aemulatio,
quae primum bene incipiens in invidiam latenter evadit,
et ex hac iam nascitur quicquid genus hominum post sequentibus saeculis
experitur.
haec est ergo quae rebus humanis pereundi atque iterum revertendi incolumi
mundo vicissitudo variatur.
11
1. praesertim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomen nostrum potest,
nemo unius anni memoriam consequi possit.
homines enim populariter annum tantum modo Solis,
id est unius astri,
reditu metiuntur;
2. re ipsa autem, cum ad idem unde semel profecta sunt cuncta astra
redierint,
eandemque totius caeli descriptionem longis intervallis rettulerint,
tum ille vere vertens annus appellari potest,
in quo vix dicere audeo quam mutia hominum saecula teneantur.
3. namque ut olim deficere Sol hominibus extinguique visus est
cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit,
quandoque ab eadem parte Sol eodemque tempore iterum defecerit,
tum signis omnibus ad idem principium stellisque revocatis expletum
annum habeto;
cuius quidem anni nondum vicesimam partem scito esse conversam.
4. idem agere perseverat,
instans diasuasioni gloriae desiderandae.
quam cum locis artam nec in ipsis angustiis aeternam supra docuisset,
nunc non Solum perpetuitatis expertem,
sed nec ad unius integri anni metas posse propagari docet,
cuius adsertionis quae sit ratio dicemus.
5. anus non is solus est quem nunc communis omnium usus appellat,
aed singulorum seu luminum seu stellarum,
emenso omni caeli circuitu,
a certo loco in eundem locum reditus annus suus est.
6. sic mensis Lunae annus est,
intra quem Caeli ambitum lustrat.
nam et a Luna mensis dicitur,
quia Graeco nomine Luna mênê vocatur.
Vergilius denique ad discretionem Lunaris anni qui brevis est,
annum qui cursu Solis efficitur significare volens ait,
interea magnum Sol circumvolvitur annum,
7. annum magnum yocans Solis comparatione Lunaris.
nam cursus quidem Veneris atque Mercurii paene par Soli est,
Martis vero annus fere biennuum tenet —
tanto enim tempore Caelum circumit —
Iovis autem stella duodecim
et Saturni triginta annos in eadem circumitione consumit.
8. haec de luminibus ac vagis ut saepe relata iam nota sunt.
annus vero qui mundamis vocatur,
qui vere vertens est,
quia conversione plenae universitatis efficitur,
largissi mis saeculis explicatur,
cuius ratio talis est.
9. stellae omnes et sidera quae infixa Caelo videntur,
quorum proprium motum numquam visus humanus sentire vel deprehendere
potest,
moventur tamen,
et praeter Caeli volubilitatem, qua semper trahuntur,
suo quoque accessu tam sero promovent,
ut nullius hominum vita tam longa sit
quae observatione continua factam de loco permutationem,
in quo eas primum viderat,
deprehendat.
10. mundani ergo anni finis est cum stellae omnes omniaque sidera
quae aplanês habet,
a certo loco ad eundem locum ita remeaverint,
ut ne una quidem Caeli stella in alio loco sit
quam in quo fuit cum omnes aliae ex eo loco motae sunt
ad quem reversae anno suo finem dederunt,
ita ut lumina quoque cum erraticis quinque in isdem locis et partibus
sint
in quibus incipiente mundano anno fuerunt.
11. hoc autem, ut physici volunt,
post annorum quindecim milia peracta contingit.
ergo sicut annus Lunae mensis est
et annus Solis duodecim menses,
et aliarum stellarum hi sunt anni quos supra rettulimus,
ita mundanum annum quindecim milia annorum quales nunc computamus efficiunt.
12. ille ergo vere annus vertens vocandus est,
quem non Solis id est unius astri reditu metimur,
sed quem stellarum omnium, quae in quocumque Caelo sunt,
ad eundem locum reditus sub eadem Caeli totius descriptione concludit,
unde et mundanus dicitur quia mundus proprie Caelum vocatur.
13. igitur sicut annum Solis non solum a kalendis Ianuariis usque ad
easdem vocamus,
sed et a sequente post kalendas die usque ad eundem diem
et a quocumque cuiuslibet mensis die usque in diem eundem reditus annus
vocatur,
ita huius mundani anni initium sibi quisque facit quodcumque decreverit,
ut ecce nunc Cicero a defectu Solis qui sub Romuli fine contigit mundani
anni principium sibi ipse constituit.
14. et licet iam saepissime postea defectus Solis evenerit,
non dicitur tamen mundanum annum repetita defectio Solis implesse,
sed tunc implebitur
cum Sol deficiens in isdem locis et partibus et ipse erit
et omnes Caeli stellas omniaque sidera rursus inveniet,
in quibus fuerant cum sub Romuli fine deficeret.
15. igitur a discessu Romuli post annorum quindecim milia,
sicut adserunt physici,
Sol denuo ita deficiet ut in eodem signo eademque parte sit,
ad idem principium in quo sub Romulo fuerat stellis quoque omnibus
signisque revocatis.
16. peracti autem fuerant cum Scipio in Africa militaret a discessu
Romuli anni quingenti septuaginta et tres.
anno enim ab urbe condita sexcentesimo septimo hic Scipio deleta Carthagine
triumphavit,
ex quo numero annis remotis triginta duobus regni Romuli
et duobus qui inter somnium et consummatum bellum fuerunt,
quingenti septuaginta tres a discessu Romuli ad somnium usque
remanebunt.
17. ergo rationabiliter vereque signavit necdum mundani anni vicesimam
partem esse conversam.
nam vicesimae parti quot anni supersint a fine Romuli ad Africanam
militiam Scipionis,
quos diximus annos fuisse quingentos septuaginta tres,
quisquis in digitos mittit inveniet.
12
1. tu vero enitere et sic habeto,
non esse te mortalem sed corpus hoc;
nec enim tu is es
quem forma ista declarat,
sed mens cuiusque is est quisque,
non ea figura quae digito demonstrari potest.
deum te igitur scito esse,
si quidem est deus
qui viget,
qui sentit,
qui meminit,
qui providet,
qui tam regit et moderatur et movet id corpus cui praepositus est,
quam hunc mundum ille princeps deus,
et ut ille mundum quadam parte mortalem ipse deus aeternus,
sie fragile corpus animus sempiternus movet.
2. bene et sapienter Tullianus hic Scipio circa institutionem
nepotis ordinem recte docentis implevit.
nam ut breviter a principio omnem operis continentiam revolvamus,
primum tempus et mortis et imminentes propinquorum praedixit insidias,
ut totum de hac vita sperare dedisceret,
quam non diuturnam comperisset,
dein ne metu praedictae mortis frangeretur,
ostendit sapienti et bono civi in immortalitatem migrandum,
cumque eum ultro spes ista traxisset ad moriendi desiderium,
succedit Pauli patris opportuna dissuasio,
accensam filii festinationem ab appetitu spontaneae mortis excludens.
3. plene igitur in animo somniantis utrimque plantata sperandi
expectandique temperie altius iam circa erigendum nepotis animum Africanus
ingreditur,
nec prius eum Terram patitur intueri
quam Caeli ac siderum naturam motum ac modulamen agnoscat,
et haec omnia sciat praemio cessura virtutum.
4. ac postquam mens firmata Scipionio alacritate tantae promissionis
erigitur,
tum demum gloria quae apud indoctos magnum virtutis praemium creditur,
contemni iubetur,
dum ostenditur ex Terrarum brevitate vel casibus arta locis,
angusta temporibus.
5. Africanus igitur,
paene exutus hominem et defaecata mente iam naturae suae capax,
hic apertius admonetur ut esse se deum noverit.
et haec sit praesentis operis consummatio
ut animam non Solum immortalem,
sed deum esse clarescat.
6. ille ergo, qui fuerat iam post corpus in divinitatem receptus,
dicturus viro adhuc in hac vita posito,
deum te scito esse,
non prius tantam praerogativam committit homini,
quam qui sit ipse discernat.
ne aestimetur hoc quoque divinum dici
quod mortale in nobis et caducum est.
7. et quia Tullio mos est
profundam rerum scientiam sub brevitate tegere verborum,
nunc quoque miro compendio tantum includit arcanum
quod Plotinus, magis quam quisquam verborum parcus,
libro integro disseruit, cuius inscriptio est,
quid animal, quid homo.
8. in hoc ergo libro Plotinus quaerit
cuius sint in nobis voluptates,
maerores,
metusque ac desideria et animositas vel dolores,
postremo cogitationes et intellectus,
utrum merae animae an vero animae utentis corpore;
et post multa quae sub copiosa rerum densitate disseruit,
quae nunc nobis ob hoc solum praetereunda sunt,
ne usque ad fastidii necessitatem yolumen extendant,
hic postremo pronuntiat,
animal esse corpus animatum.
9. sed nec hoc neglectum vel non quaesitum relinquit,
quo animae beneficio,
quave via societatis animetur.
has ergo omnes quas praediximus passiones adsignat animali,
verum autem hommem ipsam animam esse testatur.
ergo qui videtur,
non ipse verus homo est;
sed verus ille est a quo regitur quod videtur.
10. sic cum morte animalis discesserit animatio,
cadit corpus regente viduatum,
et hoc est quo videtur in homine mortale,
anima autem, qui verus homo est,
ab omni condicione mortalitatis aliena est,
adeo ut in imitationem dei mundum regentis regat
et ipsa corpus,
dum a so animatur.
11. ideo physici mundum magnum hominem
et hominem brevem mundum esse dixerunt.
per similitudines igitur ceterarum praerogativarum,
quibus deum anima videtur imitari,
animam deum et prisci philosophorum et Tullius dixit.
12. quod autem ait.
mundum quadam parte mortalem,
ad communem opinionem respicit,
qua mori aliqua intra mundum videntur,
ut animal exanimatum vel ignis extinctus,
vel siccatus umor;
haec enim omnino interisse creduntur.
13. sed constat secundum verae rationis adsertionem,
quam et ipse non nescit nec Vergilius ignorat,
dicendo
nec morti esse locum —
constat, inquam, nihil intra vivum mundum perire,
sed eorum quae interire videntur solam mutari speciem,
et illud in originem suam atque in ipsa elementa remeare,
quod tale quale fuit esse desierit.
14. denique et Plotinus alio in loco,
cum de corporum absumptione dissereret
et hoc dissolvi posse pronuntiaret quicquid effluit, obiecit sibi:
cur ergo elementa, quorum fluxus in aperto est,
non similiter aliquando solvunter?
et breviter tantae obiectioni valideque respondit,
ideo elementa, licet fluant, numquam tamen solvi,
quia non foras effluent.
15. a ceteris enim corporibus quod effluit recedit,
elementorum fluxus numquam ab ipsis recedit elementis,
ergo in hoc mundo pars nulla mortalis secundum yerae rationis adserta.
16. sed quod ait eum quadam parte mortalem,
ad communem ut diximus opinionem paululum inclinare se voluit,
in fine autem validissimum immortalitatis animae argumentum ponit
quia ipsa corpori praestat agitatum.
13
1. quod quale sit ex ipsis verbis Ciceronis quae sequuntur invenies:
nam quod semper movetur, aeternum est;
Denn was sich immer bewegt, ist ewig;
to d' allo kinoun kai hyp' allou kinoumenon,
quod autem motum adfert alicui, quodque ipsum agitatur aliunde,
was aber anderem Bewegung mitteilt, und selbst anderswoher bewegt wird,
paulan echon kinêseôs, paulan echei zôês.
quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est.
muß, sobald es ein Ende der Bewegung hat, eine Ende seines Lebens
haben.
monon dê to hauto kinoun, hate ouk apoleipon heauto,
solum igitur, quod sese movet, quia numquam deseritur a se,
Allein also was sich selbst bewegt, da es ja nie von sich selbst verlassen
wird,
oupote lêgei kinoumenon,
numquam ne moveri quidem desinit;
kann nicht nur niemals damit aufhören, bewegt zu sein,
alla kai tois allois hosa kineitai touto pêgê kai archê
kinêseôs.
quin etiam ceteris, quae moventur, hic fons, hoc principium est movendi.
sondern ist auch den anderen, die bewegt werden, Quelle und Prinzip
der Bewegung.
archê de agenêton.
2. principii autem nulla est origo;
Das Prinzip hat aber keinen Ursprung über sich hinaus;
ex archês gar anankê pan to gignomenon gignesthai, autên
de mêd' ex henos;
nam ex principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci
potest;
denn aus dem Prinzip entsteht alles, es selbst kann aber aus nichts
anderem entstehen;
ei gar ek tou archê gignoito, ouk an eti archê gignoito
nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde;
denn das wäre kein Prinzip, was anderswoher entsteht;
epeidê de agenêton estin, kai adiaphthoron auto anankê
einai.
3. quod si numquam oritur, ne occidit quidem umquam.
wenn es aber niemals entsteht, dann vergeht es auch niemals.
archês gar dê apolomenês oute autê pote ek
tou
nam principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur
Denn, einmal ausgelöscht, geht ein Prinzip weder aus anderem hervor
oute allo ex ekeinês genêsetai,
nec ex se aliud creabit,
noch schafft es aus sich ein anderes,
eiper ex archês dei ta panta gignesthai.
si quidem necesse est a principio oriri omnia.
sofern doch notwendigerweise alles aus einem Prinzip entspringen muß.
houtô dê kinêseôs men archê to auto hauto
kinoun.
4. ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur;
So gilt, daß das Bewegungsprinzip dem entstammt, was von sich
selbst bewegt wird;
touto de out' apollusthai oute gignesthai dunaton,
id autem nec nasci potest nec mori;
das kann aber weder hervorgehen noch zugrundegehen;
ê panta te ouranon pasan te gên eis hen sumpesousan stênai
vel concidat omne caelum omnisque natura et consistat necesse est
sonst würde notwendigerweise der ganze Himmel einstürzen
und alle Natur stillstehen
kai mêpote authis echein hothen kinêthenta genêsetai.
nec vim ullam nanciscatur, qua a primo impulsa moveatur.
und keine Kraft erzeugen, von der als erster angetrieben es sich wieder
bewegte.
athanato de pephasmenou tou huph' heautou kinoumenou,
5. cum pateat igitur aeternum id esse, quod a se ipso moveatur,
Wenn also offenliegt, daß ewig das ist, was von sich selbst bewegt
wird,
psuchês ousian te kai logon touton auton tis legôn ouk
aischuneitai.
quis est, qui hanc naturam animis esse tributam neget?
wen gibt es dann noch, der bestritte, daß diese Natur den Seelen
zugeteilt ist?
pan gar sôma, hôi men exôthen to kineisthai, apsuchon,
Inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo;
Unbesselt nämlich ist alles, was von einem äußeren
Schlag angetrieben wird;
hôi de endothen autôi ex hautou, empsuchon,
quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo;
was aber ein Lebewesen ist, das wird von innerer, eigener Bewegung
angeregt;
hôs tautês ousês phuseôs psuchês;
nam haec est propria natura animi atque vis;
denn dies ist die eigentümliche Natur und Kraft der Seele;
ei de estin touto houtôs echon, mê allo ti einai to auto
heauto kinoun e psuchên,
quae si est una ex omnibus, quae sese moveat,
wenn diese die einzige unter allen ist, die sich selbst bewegt,
ex anankês agenêton te kai athanaton psuchê an eiê.
neque nata certe est et aeterna est.
ist sie mit Sicherheit nicht geboren, sondern ewig.
6. omnis hic locus de Phaedro Platonis ad verbum a Cicerone translatus
est,
in quo validissimis argumentis animae immortalitas adseritur,
et haec est argumentorum summa,
esse animam mortis inmunem quoniam ex se movetur.
7. sciendum est autem quod duobus modis immortalitas intellegitur.
aut enim ideo est immortale quid,
quia per se non est capax mortis,
aut quia procuratione alterius a morte defenditur.
ex his prior modus ad animae,
secundus ad mundi immortalitatem refertur.
illa enim suapte natura a condicione mortis aliena est,
mundus vero animae beneficio in hac vitae perpetuitate retinetur.
8. rursus semper moveri dupliciter accipitur.
hoc enim dicitur et de eo quod ex quo est semper movetur,
et de eo quod semper et est et movetur;
et secundus modus est quo animam dicimus semper moveri.
9. his praemissis iam quibus syllogismis de immortalitate animae
diversi sectatores Platonis ratiocinati sint oportet aperiri.
sunt enim qui per gradus syllogismorum ad unum finem probationis evadunt,
certam sibi propositionem sequentis ex antecedentis conclusione facientes.
apud quos hic prior est:
10. anima ex se movetur,
quicquid autem ex se movetur semper movetur,
igitur anima semper movetur.
secundus ita,
qui nascitur ex prioris fine:
anima semper movetur,
quod autem semper movetur immortale est,
igitur anima immortalis est.
et ita in duobus syllogismis duae res probantur,
id est et semper moveri animam,
ut in priore,
et esse immortalem.
ut colligitur de secundo.
11. alii vero usque ad tertium gradum ita argumentando procedunt:
anima ex se movetur,
quod autem ex se movetur principium motus est.
igitur anima principium motus est,
rursus ex hac conclusione nascitur propositio:
anima principium motus est,
quod autem principium motus est natum non est,
igitur anima nata non est.
tertio loco:
anima nota non est,
quod autem natum non est,
immortale est;
igitur anima immortalis est.
12. alii vero onmem ratiocinationem suam in unius syllogismi compendium
redegerunt:
anima ex se movetur,
quod ex se movetur principium motus est;
quod principium motus est natum non est;
quod natum non est immortale est;
igitur anima immortalis est.
14
1. sed harum omnium ratiocinationum apud eum
potest postrema conclusio de animae immortalitate constare,
qui primam propositionem,
id est ex se moveri animam,
non refellit;
hac enim in fide non recepta,
debilia fiunt omnia quae sequuntur.
2. sed huic Stoicorum quidem accedit adsensio,
Aristoteles vero adeo non adquiescit,
ut animam non solum ex se non moveri,
sed ne moveri quidem penitus conetur adserere.
ita enim callidis argumentationibus adstruit nihil ex se moveri,
ut et si aliquid hoc facere concedat,
animam tamen hoc non esse confirmet.
3. si enim anima, inquit, principium motus est,
doceo non posse principium motus moveri.
et ita divisionem suae artis ingreditur,
ut primum doceat in rerum natura esse aliquid immobile,
deinde hoc esse animam temptet ostendere.
4. necesse est, inquit, aut omnia quae sunt,
immobilia esse,
aut omnia moveri,
aut aliqua ex his moveri,
aliqua rion moveri.
item si damus, ait, et motum et quietem,
necesse est aut alia semper moveri
et alia numquam moveri,
aut omnia simul nunc quiescere, nunc moveri.
de his, inquit, quid magis verum sit requiramus.
5. non esse omnia immobilia aspectus ipse testimonio est,
quia sunt quorum motum videmus.
rursus non moveri omnia visus docet,
quo immota cognoscimus.
sed nec omnia dicere possumus modo motum pati,
modo esse sine motu,
quia sunt quorum perpetuum motum videmus,
ut de caelestibus nulla dubitatio est.
restat igitur, ait, ut sicut aliqua semper moventur,
ita sit aliquid semper immobile.
6. ex his ut collectum sit esse aliquid immobile,
nullus obviat vel refellit.
nam et vera divisio est et sectae Platonicae non repugnat,
neque enim siquid est immobile,
sequitur ut hoc sit anima,
nec qui dicit animam ex se moveri,
iam moveri universa confirmat,
sed modum adstruit quo anima movetur,
si quid vero est aliud immobile,
nihil ad hoc quod de anima adstruitur pertinebit.
7. quod et ipse Aristoteles videns,
postquam docuit esse aliquid immobile,
hoc esse animam vult docere,
et incipit adserere nihil esse quod ex se moveri possit,
sed omnia quae moventur ab alio moveri.
quod si vere probasset,
nihil ad patrocinium Platonicae sectae relinqueretur.
quem ad modum enim credi posset ex se moveri animam
si constaret nihil esse quod ex se possit moveri?
in hac autem Aristotelica argumentatione huius modi divisionis ordo
contexitur.
8. ex omnibus quae moventur, inquit, alia per se moventur,
alia ex accidenti.
et ex accidenti, inquit, moventur
quae cum ipsa non moveantur,
in eo tamen sunt quod movetur,
ut in navi sarcina seu vector quiescens,
aut etiam cum pars movetur quiescente integritate,
ut siquis stans pedem manumve vel caput agitet.
9. per se autem movetur
quod neque ex accidenti neque ex parte,
sed et totum simul movetur,
ut cum ad superiora ignis ascendit.
et de his quidem quae ex accidenti moventur,
nulla dubitatio est quin ab alio moveantur:
probabo autem, inquit, etiam ea quae per se moventur
ab alio moveri.
10. ex omnibus enim, ait, quae per se moventur,
alia causam motus intra se possident, ut animalia,
ut arbores, quae sine dubio ab alio intelleguntur moveri,
a causa scilicet quae in ipsis latet,
nam causam motus ab eo quod movetur ratio sequestrat;
alia, vero aperte ab alio moventur,
id est aut vi aut natura.
11. et vi moveri dicimus omne iaculum,
quod cum de manu iaculantis recessit,
suo quidem motu ferri videtur,
sed origo motus ad vim refertur.
sic enim non numquam et terram sursum et ignem deorsum ferri videmus,
quod alienus sine dubio cogit impulsus.
12. natura vero moventur vel gravia cum per se deorsum,
vel levia cum sursum feruntur;
sed et haec dicendum est ab alio moveri,
lict a quo habeatur incertum.
13. ratio enim, ait, deprehendit esse nescio quid quod haec moveat.
nam si sponte moverentur,
sponte etiam starent,
sed nec unam viam semper agerent,
immo per diversa moverentur
si spontaneo ferrentur agitatu.
cum vero hoc facere non possint,
sed levibus semper ascensus,
et descensus gravibus deputatus sit,
apparet eorum motum ad certam et constitutam naturae necessitatem referri.
14. haec sunt et his similia
quibus Aristoteles omne quod movetur ab alio moveri probasse se credidit.
sed Platonici, ut paulo post demonstrabitur,
argumenta haec argute magis quam vera esse docuerunt.
15. nunc sequens eiusdem iungenda divisio est,
qua non posse animam ex se moveri,
etiam si hoc alia res facere posset laborat ostendere.
et huius rei primam propositionem ab illis mutuatur
quae sibi aestimat constitisse.
16. sic enim ait:
cum igitur omne quod movetur constat ab alio moveri,
sine dubio id, quod primum movet,
quia non ab alio movetur
— neque enim haberetur iam primum si ab alio moveretur —
necesse est, inquit, ut aut stare dicatur
aut se ipsum movere.
17. nam si ab alio rnoveri dicatur,
illud quoque quod id movet dicetur ab alio moveri
et illud rursus ab alio;
et in infinitum inquisitio ista casura est numquam exordia prima reperiens,
si semper aliud ea quae putaveris prima praecedit.
18. restat igitur, inquit, ut
si quod primum movet non dicatur stare,
ipsum se movere dicatur.
et sic erit in uno eodemque aliud quod movet,
aliud quod movetur,
si quidem in omni, ait, motu tria haec sint necesse est,
id est quod movet, et quo movet, et quod movetur.
19. ex his quod movetur tantum movetur,
non etiam movet,
cum illud quo fit motus et moveatur et moveat,
illud vero quod movet non etiam movetur,
ut ex tribus sit commune quod medium,
duo vero sibi contraria intellegantur.
20. nam sicut est quod movetur et non movet,
ita est, inquit, quod movet et non movetur,
propter quod diximus quia,
cum omne quod movetur ab alio moveatur,
si quod movet et ipsum movetur,
quaeremus semper motus huius nec umquam inveniemus exordium.
21. deinde siquid se movere dicatur,
necesse est, inquit, ut aut totum a toto,
aut parem a parte,
aut partem a toto,
aut totum a parte existimemus moveri:
et tamen motus ille, seu a toto seu a parte procedat,
alterum sui postulabit auctorem.
22. ex his omnibus in unum Aristotelica ratiocinatio tota colligitur
hoc modo:
omne quod movetur ab alio movetur;
quod igitur primum movet,
aut stat aut ab alio et ipsum movetur:
sed si ab alio,
iam non potest hoc primum vocari,
et semper quod primum moveat requiremus,
restat ut stare dicatur,
stat igitur quod primum movet.
23. contra Platonem ergo, qui dicit animam motus esse principium,
in hunc modum conponitur syllogismus:
anima principium motus est,
principium autem motus non movetur,
igitur anima non movetur.
et hoc est quod primo loco violenter obiecit,
nec eo usque persuadere contentus,
animam non moveri aliis quoque rationibus non minus violentis perurget.
24. nullum, inquit, initium idem potest esse ei cuius est initium.
nam apud geometras principium lineae punctum dicitur esse,
non linea;
apud arithmeticos principium numeri non est numerus.
item causa nascendi ipsa non nascitur,
et ipsa ergo motus causa vel initium non movetur,
ergo anima,
quae initium motus est,
non movetur.
25. additur hoc quoque:
numquam, inquit, fieri potest
ut circa unam eandemque rem uno eodemque tempore
contrarietates ad unum idemque pertinentes eveniant;
scimus autem quia movere facere est
et moveri pati est;
ei igitur quod se movet simul evenient duo sibi contraria,
et facere et pati,
quod impossibile est;
anima igitur non potest se movere.
26. item dicit:
si animae essentia motus esset,
numquam quiesceret a motu,
nihil est enim quod recipiat essentiae suae contrarietatem.
nam ignis numquam frigidus erit
nec nix sponte umquam calescet,
anima autem non numquam a motu cessat,
non enim semper corpus videmus agitari,
non igitur animae essentia motus est
cuius contrarietatem receptat.
27. ait etiam:
anima si aliis causa motus est,
ipsa sibi causa motus esse non poterit.
nihil est enim, inquit, quod eiusdem rei sibi causa sit,
cuius est alii:
ut medicus, ut exercitor corporum,
sanitatem vel valentiam quam ille aegris,
hic luctatoribus praestat non utique ex hoc etiam sibi praestant.
28. item dicit:
omnis motus ad exercitium sui instrumento eget ut singularum artium
usus docet,
ergo videndum ne et animae ad se movendum instrumento opus sit,
quod si impossibile iudicatur,
ei illud impossibile erit ut anima ipsa se moveat.
29. item dicit:
si movetur anima,
sine dubio cum reliquis motibus et de loco in locum movetur.
quodsi est,
modo corpus ingreditur,
modo rursus egreditur,
et hoc frequenter exercet:
sed hoc videmus fieri non posse,
non igitur movetur.
30. his quoque addit:
si anima se movet,
necesse est ut aliquo motus genere se noveat.
ergo aut in loco se movet,
aut se ipsam pariendo se movet,
aut se ipsam consumendo aut se augendo aut se minuendo;
haec sunt enim, ait, motus genera.
31. horum, inquit, singula quem ad modum possint fieri requiramus.
si in loco se movet,
aut in rectam lineam se movet
aut sphaerico motu in orbem rotatur.
32. sed recta linea infinita nulla est,
nam quaecumque in natura intellegatur linea quocumque forte sine dubio
terminatur;
si ergo per lineam terminatam anima se movet,
non semper movetur,
nam cum ad finem venitur et inde rursus in exordium reditur,
necesse est interstitium motus fieri in ipsa permututione redeundi.
33. sed nec in orbem rotari potest,
quia omnis sphaera circa aliquid immobile quod centron vocamus
movetur.
si ergo et anima sic movetur,
aut intra se habet quod immobile est
et ita fit ut non tota moveatur,
aut si non intra se,
sequitur aliud non minus absurdum
ut contron foris sit,
quod esse non poterit.
constat ergo ex his, ait, quod in loco se non moveat.
34. sed si ipsa se parit,
sequitur ut eandem et esse et non esse dicamus:
si vero se ipsa consumit, non erit immortalis,
quod si se au tauget aut minur, eandem simul et maior se et minor reperietur.
35. et ex his talem colligit syllogismum:
si anima se movet, aliquot motus genere se movet:
nullum autem motus genus quo se moveat invenitur;
non se igitur movet.
15
1. contra has tam subtiles et argutas et veri similes argumentationes
accingendum est secundum sectatores Platonis,
qui inceptum quo Aristoteles tam veram tamque validam definitionem
magistri sauciare temptaverat
subruerunt.
2. neque vero tam immemor mei aut ita male animatus sum
ut ex ingenio meo vel Aristoteli resistam vel adsim Platoni,
sed ut quisque magnorum virorum qui se Platonicos dici gloriabantur
aut singula aut bina defensa ad ostentationem suorum operum reliquerunt,
collecta haec in unum continuae defensionis corpus coarcervavi,
adiecto siquid post illos aut sentire fas erat aut audere in intellectum
licebat.
3. et quia duo sunt quae adserere conatus est,
unum quo dicit nihil esse quod ex se moveatur,
alterum quo animam hoc esse non posse confirmat,
utrique resistendum est,
ut et constet posse aliquid ex se moveri et animam hoc esse clarescat.
4. in primis igitur illius divisionis opertet nos cavere praestigias,
in qua enumerans aliqua quae ex se moventur
et ostendens illa quoque ab alio moveri,
id est a causa interius latente,
videtur sibi probasse omnia quae moventur
etiam si ex se moveri dicantur,
ab alio tamen moveri.
5. huius enim rei pars vera est,
sed est falsa conclusio.
nam esse aliqua quae cum ex se moveri videantur,
ab alio tamen constet moveri,
nec nos diffitemur;
non tamen omnia quae ex se moventur hoc sustinent,
ut ab alio ea moveri necesse sit.
6. Plato enim cum dicit animam ex se moveri,
id est cum autokinêton vocat,
non vult eam inter illa numerari
quae ex se quidem videntur moveri,
sed a causa quae intra se latet moventur,
ut moventur animalia auctore quidem alio sed occulto,
nam ab anima moventur,
aut ut inoventur arbores,
quarum etsi non videtur agitator,
a natura tamen eas interius latente constat agitari;
sed Plato ita animam dicit ex se moveri
ut non aliam causam vel extrinsecus accidentem vel interius latentem
huius motus dicat auctorem.
hoc quem ad modum accipiendum sit instruemus.
7. ignem calidum vocamus,
sed et ferrum calidum dicimus,
et nivem frigidam et saxum frigidum nuncupamus,
mel dulce,
sed et mulsum dulce vocitamus;
horum tamen singula de diversis diversa significant.
8. aliter enim de igne,
aliter de ferro calidi nomen accipimus,
quia ignis per se calet,
non ab alio fit calidus
contra ferrum non nisi ex alio calescit.
ut nix frigida,
ut mel dulce sit non aliunde contingit,
saxo tamen frigus vel mulso dulcedo a nive vel melle proveniunt.
9. sic et stare et moveri tam de his dicitur
quae ab se vel stant vel moventur,
quam de illis quae vel sistuntur vel agitantur ex alio;
sed quibus moveri ab alio vel stare contingit,
haec et stare desinunt et moveri;
quibus autem idem est et esse et moveri,
numquam a motu cessant,
quia sine essentia sua esse non possunt;
sicut ferrum amittit calorem,
ignis vero calere non desinit.
10. ab se ergo movetur anima,
licet et animalia vel arbores per se videantur moveri,
sed illis, quamvis interius latens, alia tamen causa,
id est anima vel natura,
motum ministrat.
ideo et admittunt hoc quod aliunde sumpserunt;
anima vero ita per se movetur ut ignis per se calet,
nulla adventicia causa vel illum calefaciente vel hanc movente.
11. nam cum ignem calidum dicimus,
non duo diversa concipimus,
unum quod calefacit,
alterum quod calefit,
sed totum calidum secundum naturam suam vocamus,
cum nivem frigidam,
cum mel dulce appellamus,
non aliud quod hanc qualitatem praestat,
aliud qui praestatur accipimus.
12. ita et cum animam per se moveri dicimus,
non gemina consideratio sequitur moventis et moti,
sed in ipso motu essentiam eius agnoscimus:
quia quod est in igne nomen calidi,
in nive vocabulum frigidi,
appellatio dulcis in melle,
hoc necesse est de anima autokinêtou nomen intellegi,
quod Latina conversio significat per se moveri.
13. nec te confundat quod moveri passivum verbum est;
nec sicut secari cum dicitur,
duo pariter considerantur,
quod secat et quod secatur,
itemque cum teneri dicitur,
duo intelleguntur,
quod tenet et quod tenetur,
ita hic moveri duarum rerum significationem putes,
quae movet et quae movetur.
14. nam secari quidem et teneri passio est,
ideo considerationem et facientis et patientis amplectitur,
moveri autem cum de his quidem dicitur quae ab alio moventur,
utramque considerationem similiter repraesentat;
de eo autem quod ita per se movetur,
ut sit autokinêton, cum moveri dicitur,
quia ex se, non ex alio movetur,
nulla potest suspicio passionis intellegi.
15. nam et stare licet passivum verbum non esse videatur,
cum de eo tamen dicitur quod stat alio sistente,
ut stant terra defixae hastae,
significat passionem,
sic et moveri licet passivum sonet,
quando tamen nihil inest faciens,
patiens inesse non poterit.
16. et ut absolutius liqueat non verborum sed rerum intellectu passionem
significari,
ecce ignis cum fertur ad superna nihil patitur,
cum deorsum fertur sine dubio patitur,
quia hoc nisi alio impellente non sustinet,
et cum unurn idemque verbum proferatur,
passionem tamen modo inesse,
modo abesse dicemus.
17. ergo et moveri idem in significatione est quod calere,
et cum ferrum calere dicimus vel stilum moveri
quia utrique hoc aliunde provenit,
passionem esse fateamur:
cum vero aut ignis calere aut moveri anima dicetur,
quia illius in calore et in motu huius essentia est,
nullus hic locus relinquitur passioni,
sed ille sic calere sicut moveri ista dicetur.
18. hoc loco Aristoteles argutam de verbis calumniam sarciens,
Platonem quoque ipsum duo,
id est quod movet et quod movetur,
significasse contendit dicendo,
solum igitur quod se ipsum movet,
quia numquam deseritur a se,
numquam ne moveri quidem desinit.
et aperte illum duo expressisse proclamat his verbis:
quod movet et moveri.
sed videtur mihi vir tantus nihil ignorare potuisse,
sed in exercitio argutiarum talium coniventem sibi operam sponte lusisse,
19. ceterum quis non advertat cum quid dicitur se ipsum movere,
non duo intellegenda?
sicut et cum dicitur heauton timorumenos id est se puniens,
non alter qui punit,
alter est qui punitur;
et cum se perdere,
se involvere,
se liberare quis dicitur,
non necesse est unum facientem,
alterum subesse patientem;
sed hoc solum intellectu huius elocutionis exprimitur,
ut qui se punit aut qui se liberat non ab alio hoc accepisse
sed ipse sibi aut intulisse aut praestitisse dicatur,
sic et de autokinêtôi cum dicitur,
se ipsum movet,
ad hoc dicitur ut aestimationem alterius moventis excludat.
20. quam volens Plato de cogitatione legentis eximere,
his quae praemisit expressit.
nam quod semper, ait, movetur aeternum est,
quod autem motum adfert alicui quodque ipsum movetur aliunde,
quando finem habet motus,
vivendi finem habeat necesse est.
21. quid his verbis invenietur expressius,
clara significatione testantibus non aliunde moveri quod se ipsum movet,
cum animam ob hoc dicat aeternam quia se ipsam movet et non movetur
aliunde?
ergo se movere hoc solum significat,
non ab alio moveri;
nec putes quod idem moveat idemque moveatur,
sed moveri sine alio movente se movere est.
22. aperte ergo constitit
quia non omne quod movetur ab alio movetur,
ergo autokinêton potest non ab alio moveri
sed ne a se quidem sic movetur
ut in ipso aliud sit quod movet,
aliud quod movetur,
nec ex toto nec pro parte,
ut ille proponit,
sed hoc solum se ipsum movere dicitur
ne ab alio moveri existimetur.
23. sed et illa de motibus Aristotelica divisio quam supra rettulimus,
subripienti magis apta est quam probanti in qua ait,
sicut est quod movetur et non movet,
ita est quod movet et non movetur.
24. constat enim quod omne quicquid movetur movet alia,
ut dicitur aut gubernaculum navim aut navis circumfusum sibi aerem
vel undas movere,
quid autem est quod non possit aliud dum ipsum movetur, impellere?
ergo si verum non est
ea quae moventur alia non movere,
non constat illud
ut aliquid quod moveat nec tamen moveatur invenias.
25. illa igitur magis probanda est in decimo de legibus a Platone motuum
prolata divisio.
omnis motus, inquit, aut se movet et aiia,
aut ab alio movetur et alia movet.
et prior ad animam,
ad omnia vero corpora secundus refertur.
hi ergo duo motus et differentia separantur et societate iunguntur.
commune hoc habent quod et prior et secundus movent alia,
hoc autem differunt,
quod ille a se,
hic ab alio movetur.
26. ex his omnibus, quae eruta de Platonicorum sensuum fecunditate
collegimus,
constitit non esse verum omnia quae moventur ab alio moveri;
ergo nec principium motus ad deprecandam alterius moventis necessitatem
stare dicetur;
quia potest se ipsum, ut diximus, movere alio non movente,
27. enervatus est igitur syllogismus
quem praemissa varia et multiplici divisione collegerat,
id est:
anima principium motus est,
principium autem motus non movetur,
igitur anima non movetur.
restat ut quia constitit posse aliquid per se moveri alio non movente,
animam hoc esse doceatur,
quod facile docebitur,
si de manifestis et indubitabilibus argumenta sumamus.
28. homini motum aut anima praestat aut corpus aut de utroque permixtio.
et quia tria sunt de quibus inquisitio ista procedit,
cum neque a corpore neque a permixtione praestari hoc posse constiterit,
restat ut ab anima moveri hominem nulla dubitatio sit.
29. nunc de singulis ac primum de corpore loquamur.
nullum inanimum corpus suo motu moveri,
manifestius est quam ut adserendum sit,
nihil est autem quod,
dum immobile sit,
aliud possit movere,
igitur corpus hominem non movet.
30. videndum ne forte animae et corporis ipsa permixtio hunc sibi motum
minister.
sed quia constat motum corpori non inesse,
si nec animae inest,
ex duabus rebus motu carentibus nullus motus efficitur,
sicut nec ex duabus dulcibus amaritudo nec ex duabus amaris dulcedo
proveniet,
nec ex gemino frigore calor aut frigus ex gemino calore nascetur,
omnis enim qualitas geminata crescit,
numquam ex duplicatis similibus contrarietas emergit:
ergo nec ex duabus immobilibus motus erit,
hominem igitur permixtio non movebit.
31. hinc inexpugnabilis syllogismus ex oonfessarum rerum indubitabili
luce colligitur:
animal movetur;
motum autem animali aut anima praestat
aut corpus aut ex utroque permixtio.
sed neque corpus neque permixtio motum praestat,
igitur anima motum praestat.
32. ex his apparet animam initium motus esse,
initium autem motus tractatus superior docuit per se moveri,
animam ergo autokinêton esse, id est per se moveri, nulla
dubitatio est.
16
1. his ille rursus obloquitur
et alia de initiis disputatione confligit,
eadem enim hic solvendo repetemus
quae supra in ordinem obiecta digessimus.
non possunt, inquit, eadem initiis suis esse quae inde nascuntur,
et ideo animam,
quae initium motus est,
non moveri,
ne idem sit initium et quod de initio nascitur,
id est ne motus ex motu processisse videatur.
2. ad haec facilis et absoluta responsio est,
quia, ut principia et haec quae de principiis prodeunt in aliquo
non numquam inter se differre fateamur,
numquam tamen ita sibi possint esse contraria
ut adversa sibi sunt stare et moveri.
3. nam sic albi initium nigrum vocaretur
et siccum esset limoris exordium,
bonum de malo,
ex amaro initio dulce procederet.
sed non ita est:
quia usque ad contrietatem initia et sequentia dissidere natura non
patitur,
invenitur tamen inter ipsa non numquam talis differentia
qualis inter se origini progressionque conveniat,
ut est hic quoque inter motum quo movetur anima et quo movet cetera.
4. non enim animam Plato simpliciter motum dixit,
sed motum se moventem.
inter motum ergo se moventem et motum quo movet
cetera quid intersit in aperto est:
si quidam jlle sine auctore est,
hic aliis motus auctor est.
constitit ergo neque adeo posse initia
ac de initiis procreata differre ut contraria sibi sint,
nec tamen hic moderatarn differentiam defuisse,
non igitur stabit principium motus,
quod ille artifici conclusione collegit.
5. his tertia ut meminimus successit obiectio,
uni rei contraria simul accidere non posse,
et quia contraria sibi sunt movere et moveri,
non posse animam se movere ne eadem et moveatur et moveat.
sed hoc superius adserta dissolvunt:
si quidem constitit in animae motu duo non intellegenda,
quod moveat et quod moveatur,
quia nihil est aliud ab se moveri quam moveri alio non movente.
nulla est ergo contrarietas ubi quod fit unum est,
quia fit non ab alio circa alium,
quippe cum ipse motus animae sit essentia.
6. ex hoc ei ut supra rettulimus nata est occasio quarta certaminis.
si animae essentia motus est, inquit, cur interdum quiescit,
cum nulla alia res contrarietatem propriae admittat essentiae?
ignis cuius essentiae calor inest,
calere non desinit,
et quia frigidum nivis in essentia eius est,
non nisi semper est frigida et anima igitur eadem ratione numquam a
motu cessare deberet.
sed dicat velim quando cessare animam suspicatur?
7. si movendo se, inquit, moveat
et corpus necesse est,
utique, quando non moveri corpus videmus,
animam quoque intellegimus nan moveri.
contra hoc in promptu est gemina defensio.
8. primum quia non in hoc deprehenditur motus animae si corpus agitetur;
nam et cum nulla pars corporis moveri videtur in homine,
tamen ipsa cogitatio aut in quocumque animali auditus visus odoratus
et similia,
sed et in quiete ipsa spirare somniare,
omnia haee motus animae sunt.
9. deinde quis ipsum corpus dicat immobile,
etiam dum non videtur agitari,
cum incrementa membrorum,
aut si iam crescendi aetas et tempus excessit,
cum saltus cordis cessationis impatiens,
cum cibi ordinata digeries naturali dispensatione inter venas et viscera
sucum ministrans,
cum ipsa collectio fluentorum perpetuum corporis testetur agitatum?
et anima igitur aeterno et suo motu,
sed et corpus quam diu ab initio et causa motus animatur,
semper movetur.
hinc eidem fomes quintae ortus est quaestionis.
10. si anima, inquit, aliis causa motus est,
ipsa sibi causa motus esse non poterit,
quia nihil est quod eiusdem rei et sibi et aliis causa sit.
ego vero licet facile possim probare plurima esse
quae eiusdem rei et sibi et aliis causa sint,
ne tamen studio videar omnibus quae adserit obviare,
hoc verum esse concedam,
quod et pro vero habitum ad adserendum motum animae non nocebit.
11. et enim animam initium motus et causam vocamus.
de causa post videbimus.
interim constat omne in¬itium inesse rei cuius est initium,
et ideo quicquid in quamcumque rem ab initio suo proficiscitur,
hoc in ipso initio reperitur.
sic initium caloris non potest non calere.
ignem ipsum, de quo calor in alia transit,
quis neget calidum?
12. sed ignis, inquit, non se ipse calefacit,
quia natura totus est calidus.
teneo quod volebam,
nam nec anima ita se movet
ut sit inter motam moventemque discretio,
sed tota ita suo motu movetur
ut nihil possis separare quod moveat.
haec de initio dicta sufficient.
13. de causa vero quoniam spontanea coniventia concessimus,
nequid eiusdem rei et sibi et aliis causa sit,
libenter adquiescimus,
ne anima, quae aliis causa motus est,
sibi causa motus esse yideatur.
his enim causa motus est,
quae non moverentur ni ipsa praestaret,
illa vero ut moveatur non sibi ipsa largitur,
sed essentiae suae est quod movetur.
14. ex hoc quaestio quae sequitur iam soluta est.
tunc enim forte concedam
ut ad motua exercitium instrumenta quaerantur,
quando aliud est quod movet,
aliud quod movetur.
in anima vero hoc nec scurrilis iocus sine damno verecundiae audebit
expetere,
cuius motus est in essentia,
cum ignis licet ex causa intra se latente moveatur,
nullis tamen instrumentis ad superna conscendat,
multoque minus haec in anima quaerenda sint,
cuius motus essentia sua est.
15. in his etiam quae sequuntur vir tantus et alias ultra ceteros serius
similis cavillanti est.
si movetur, inquit, anima,
inter ceteros motus etiam de loco in locum movetur,
ergo modo ait corpus egreditur,
modo rursus ingreditur,
et in hoc exercitio saepe versatur,
quod fieri non videmus;
non igitur movetur.
16. contra hoc nullus est
qui non sine haesitatione respondeat
non omnia quae moventur etiam de loco in locum moveri.
aptius denique in eum similis interrogatio retorquenda est.
moveri arbores dicis?
quod cum ut opinor annuerit,
pari dicacitate ferietur:
si moventur arbores,
sine dubio,
ut tu dicere soles,
inter alios motus etiam de loco in locum moventur,
hoc autem videmus per se eas facere non posse,
igitur arbores non moventur.
17. sed ut hunc syllogismum additamento serium.facere possimus,
postquam dixerimus ergo arbores moventur,
adiciemus, sed moventur arbores,
non igitur omnia quae moventur etiam de loco in locum moventur.
et ita finis in exitium sanae conclusionis evadet:
si ergo arbores fatebimur moveri quidem,
sed apto sibi motu,
cur hoc animae negemus,
ut motu essentiae suae conveniente moveatur?
18. haec et alia valide dicerentur
etiam si hoc motus genere moveri anima non posset:
cum vero et corpus animet accessu
et a corpore certa constituti temporis lege discedat,
quis eam neget etiam in locum ut ita dicam moveri?
19. quod autem non saepe sub uno tempore accessum variat et recessum,
facit hoc dispositio arcana et consulta naturae,
quae ad animalis vitam certis vinculis continendam tantum animae iniecit
corporis amorem,
ut amet ultro quo devincta est,
raroque contingat ne finita quoque lege temporis sui maerens et invita
discedat.
20. hac quoque obiectione ut arbitror dissoluta,
ad eas interrogationes quibus nos videtur urguere veniamus.
si movet, inquit, se anima,
aliquo motus genere se movet.
dicendumne est igitur animam se in locum movere?
ergo ille locus aut orbis aut linea est.
an se pariendo seu consumendo movetur?
sene auget an minuit?
aut proferatur, ait, in medium aliud genus motus quo eam dicamus moveri.
21. sed omnis haec interrogationum molesta congeries ex una eademque
defluit
male conceptae definitionis astutia.
nam quia semel sibi proposuit
omne quod movetur ab alio moveri,
omnia haec motuum genera in anima quaerit
in quibus aliud est quod movet,
aliud quod movetur,
cum nihil horum cadere in animam possit,
in qua nulla discretio est moventis et moti.
22. quis est igitur, dicit aliquis, aut unde intellegitur animae motus,
si horum nullus est?
sciet hoc quisquis nosse desiderat vel Platone dicente vel Tullio:
quin etiam ceteris quae moventur
hic fons hoc principium est movendi.
23. quanta sit autem vocabuli huius expressio,
qo anima fons motus vocatur,
facile reperies,
si rei invisibilis motum sine auctore
atque ideo sine initio ac sine fine prodeuntem et cetera moventem mente
concipias,
cui nihil similius de visibilibus quam fons potuerit reperiri,
qui ita principium est aquae,
ut cum de se fluvios et lacus procreet,
a nullo nasci ipse dicatur,
nam si ab alio nasceretur,
non esset ipse principium.
24. et sicut fons non semper facile deprehenditur,
ab ipso tamen qui funduntur aut Nilus est aut Eridanus aut Hister aut
Tanais,
et ut illorum rapacitatem videndo admirans et intra te tantarum aquarum
originem requirens
cogitatione recurris ad fontem,
et hunc omnem motum intellegis de primo scaturriginis manare principio:
ita cum corporum motum,
seu divina seu terrena sint,
considerando quaerere forte auctorem velis,
mens tua ad animam quasi ad fontem recurrat,
cuius motum etiam sine corporis ministerio testantur cogitationes,
gaudia, spes, timores.
25. nam motus eius est boni malique discretio,
virtutum amor,
cupido vitiorum,
ex quibus effluunt omnes inde nascentium rerum meatus;
motus eius est quicquid irascimur et in fervorem mutuae collisionis
armamur,
unde paulatim procedens rabies fluctuat proeliorum;
motus eius est quod in desideria rapimur,
quod cupiditatibus alligamur.
sed hi motus si ratione gubernentur, proveniunt salutares,
si destituantur, in praeceps et rapiuntur et rapiunt.
26. didicisti motus animae quos modo sine ministerio corporis,
modo per corpus exercet.
si vero ipsius mundanae animae motus reqiures,
caelestem volubilitatem et sphaerarum subiacentium rapidos impetus
intuere,
ortum occasumve solis,
cursus siderum tel recursus,
quae omnia anima movente proveniunt.
immobilem vero eam dicere quae movet omnia,
Aristoteli non convenit,
qui quantus in aliis sit probatum est,
sed illi tantum,
quem vis naturae,
quem ratio manifesta non moveat.
17
1. edocto igitur atque adserto animae motu,
Africanus exercitio eius utendum sit in haec verba mandat et praecipit:
2. hanc tu exerce optimis in rebus!
sunt autem optimae curae de salute patriae,
quibus agitatus et exercitatus animus
velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit;
Diese übe in den besten Dingen!
Die besten Mühen sind aber die um das Wohlergehen der Heimat,
von denen angetrieben und in denen geübt die Seele
schneller zu diesem Thron und in ihren Palast hinauffliegen wird;
idque ocius faciet, si iam tum,
cum erit inclusus in corpore,
eminebit foras
et ea, quae extra erunt, contemplans
quam maxime se a corpore abstrahet.
und sie wird dies um so schneller tun, wenn schon dann,
wenn sie noch im Körper eingeschlossen ist,
über ihn hinausragt
und das, was außerhalb ist, betrachtend
so weit wie möglich vom Körper sich abzieht.
3. namque eorum animi, qui se corporis voluptatibus dediderunt
earumque se quasi ministros praebuerunt
impulsuque libidinum voluptatibus oboedientium
deorum et hominum iura violaverunt,
corporibus elapsi circum terram ipsam volutantur
nec hunc in locum
nisi multis exagitati saeculis revertuntur.'
Denn die Seelen derer, die sich den Begierden des Körpers hingegeben
haben,
sich gleichsam als deren Gehilfen erwiesen haben
und durch den Antrieb der Lüste, die den Begierden gehorchen,
die Rechte der Götter und Menschen verletzt haben,
werden, wenn sie aus den Körpern gleiten, rings um die Erde selbst
gewälzt
und kehren an diesen Ort erst zurück,
nachdem sie viele Jahrhunderte herumgetrieben worden sind."
4. in superior huius operis parte diximus alias otiosas,
alias negotiosas esse virtutes,
et illas philosophis,
has rerum publicarum rectoribus convenire,
utrasque tamen exercentem facere beatum.
hae virtutes interdum dividuntur,
non numquam vero miscentur,
cum utrarumque capax et natura et institutione animus invenitur.
5. nam siquis ab omni quidem doctrina habeatur alienus,
in re publica tamen et prudens et temperatus et fortis et iustus sit,
hic a feriatis remotus eminet tamen actualium vigore virtutum,
quibus nihilo minus caelum cedit in praemium.
6. siquis vero insita quiete naturae non sit aptus ad agendum,
sed solum optima conscientiae dote erectus ad supera,
doctrinae supellectilem ad exercitium divinae disputationis expendat,
sectator caelestium, devius caducorum,
is quoque ad caeli verticem otiosis virtutibus subvehetur.
7. saepe tamen evenit
ut idem pectus et agendi et disputandi perfectione sublime sit,
et caelum utroque adipiscatur exercitio virtutum.
8. Romulus nobis in primo genere ponatur
cuius vita virtutes numquam deseruit,
semper exercuit;
in secundo Pythagoras,
qui agendi nescius fuit artifex disserendi
et solas doctrinae et conscientiae virtutes secutus est;
sit in tertio ac mixto genere apud Graecos Lycurgus et Solon,
inter Romanos Numa, Catones ambo, multique alii
qui et philosophiam hauserunt altius
et firmamentum rei publicae praestiterunt:
soli enim sapientiae otio deditos,
ut abunde Graecia tulit,
ita Roma nescivit.
9. quoniam igitur Africanus noster,
quem modo avus praeceptor instituit,
ex illo genere est quod et de doctrina vivendi regulam mutuatur
et statum publicum virtutibus fulcit,
ideo ei perfectionis geminae praecepta mandantur.
10. sed ut in castris locato ac sudanti sub so armis primum virtutes
politicae suggeruntur bis verbis:
sunt autem optimae curae de salute patriae
quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum
suam pervolabit.
11. deinde quasi non minus docto quam forti viro philosophis apta subduntur
cum dicitur,
idque ocius faciet si iam tunc cum erit inclusus in corpore,
eminebit foras
et ea quae extra erunt contemplans quam maxime se a corpore abstrahet.
12. haec enim illius sunt praecepta doctrinae
quae illam dicit mortem philosophantibus appetendam,
ex qua fit ut adhuc in corpore positi corpus
ut alienam sarcinam, in qnantum patitur natura, despiciant;
et facile nunc atque opportune virtutes suadet,
postquam quanta et quam divina praemia virtutibus debeantur edixit.
13. sed quia inter leges quoque illa imperfecta dicitur
in qua nulla deviantibus poena sancitur,
ideo in conclusione operis poenam sancit extra haec praecepta viventibus,
quem locum Er ille Platonicus copiosius executus est saecula infinita
dinumerans,
quibus nocentum animae in easdem poenas saepe revolutae sero de tartaris
permittuntur emergere
et ad naturae suae principia quod est caelum,
tandem impetrata purgatione remeare.
14. necesse est enim omnem animam ad originis suae sedem reverti,
sed quae corpus tamquam peregrinae incolunt cito post corpus velut
ad patriam revertuntur,
quae vero corporum illecebris ut suis sedibus inhaerent,
quanto ab illis violentius separantur,
tanto ad supera serius revertuntur.
15. sed iam finem somnio cohibita disputatione
faciamus hoc adiecto quod conclusionem decebit,
quia cum sint totius philosophiae tres partes,
moralis, naturalis et rationalis,
et sit moralis quae docet morum elimatam perfectionom,
naturalis quae de divinis corporibus disputat,
rationalis cum de incorporeis sermo est quae mens sola complectitur,
nullam de tribus Tuilius in hoe somnio praetermisit.
16. nam illa ad virtutes amoremque patriae et ad contemptum gloriae
adhortatio
quid aliud continet nisi ethicae philosophiae instituta moralia?
cum vero vel de sphaerarum modo vel de novitate sive magnitudine siderum
deque principatu Solis et circis Caelestibus
cingulisque Terrestribus et Oceani situ loquitur
et harmoniae superum pandit arcanum,
physicae secreta commemorat;
at cum de motu et immortalitate animae disputat,
cui nihil constat inesse corporeum,
cuiusque essentiam nullus sensus sed sola ratio deprehendit,
illic ad altitudinem philosophiae rationalis ascendit.
17. vere igitur pronuntiandum est nihil hoc opere perfectius,
quo universa philosophiae continetur integritas.
.....
.....
.....