Superius volumen cuncta digessit, quae nunc diligentius demonstranda
esse proposui. Itaque priusquam ad ea veniam, quae propriis rationibus
perdocenda sunt, pauca praemittam, quibus elucubratior animus auditoris
ad ea quae dicenda sunt accipienda perveniat.
II. Quid Pythagoras esse philosophiam constituerit.
Primus omnium Pythagoras sapientiae studium philosophiam nuncupavit,
quam scilicet eius rei notitiam ac disciplinam ponebat, quae proprie vereque
esse diceretur. Esse autem illa putabat, quae nec intentione crescerent,
nec deminutione decrescerent nec ullis accidentibus mutarentur. Haec autem
esse formas magnitudines qualitates habitudines ceteraque quae per se speculata
inmutabilia sunt, iuncta vero corporibus permutantur et multimodis variationibus
mutabilis rei cognatione vertuntur.
III. De differentiis quantitatis et quae cui sit
disciplinae deputata.
Omnis vero quantitas secundum Pythagoram vel continua vel discreta est.
Sed quae continua est, magnitudo appellatur, quae discreta est, multitudo.
Quorum haec est diversa et contraria paene proprietas. Multitudo enim a
finita inchoans quantitate crescens in infinita progreditur, ut nullus
crescendi finis occurrat; estque ad minimum terminata, interminabilis ad
maius, eiusque principium unitas est, qua minus nihil est. Crescit vero
per numeros atque in infinita protenditur nec ullus numerus, quominus crescat,
terminum facit. Sed magnitudo finitam rursus suae mensurae recipit quantitatem,
sed in infinita decrescit. Nam si sit pedalis linea vel cuiuslibet alterius
modi, potest in duo aequa dividi, eiusque medietas in medietatem secari
eiusque rursus medietas in aliam medietatem, ut nunquam ullus secandi magnitudinem
terminus fiat. Ita magnitudo, quantum ad maiorem modum, terminata est,
fit vero, cum decrescere coeperit, infinita. At contra numerus quantum
ad minorem modum finitus est, infinitus autem incipit esse, cum crescit.
Cum igitur haec ita sint infinita, tamen quasi de rebus finitis philosophia
pertractat, inque rebus infinitis repperit aliquid terminatum, de quo iure
posset acumen propriae speculationis adhibere. Namque magnitudinis alia
sunt inmobilia, ut quadratum vel triangulum vel circulus, alia vero mobilia,
ut sphera mundi et quicquid in eo rata celeritate convertitur. Discretae
vero quantitatis alia sunt per se, ut tres vel quattuor vel ceteri numeri,
alia vero ad aliquid, ut duplum, triplum aliaque quae ex comparatione nascuntur.
Sed inmobilis magnitudinis geometria speculationem tenet, mobilis vero
scientiam astronomia persequitur, per se vero discretae quantitatis arithmetica
auctor est, ad aliquid vero relatae musica probatur obtinere peritiam.
IIII. De relativae quantitatis differentiis.
Ac de ea quidem quantitate discreta, quae per se est, in arithmeticis sufficienter diximus. Relatae vero ad aliquid quantitatis simplicia quidem genera sunt tria, unum quidem multiplex, aliud vero superparticulare, tertium superpartiens. Cum vero multiplex superparticulari superpartientique miscetur, fiunt aliae ex his duae, id est multiplex superparticularis et multiplex superpartiens. Horum igitur omnium talis est regula: Si unitatem cunctis in naturali numero volueris comparare, ratus multiplicis ordo texetur. Duo enim ad unum duplus est, tres ad eundem triplus, quattuor quadruplus et in ceteris eodem modo, ut subiecta descriptio docet.
I. I. I. I. I. I. II. III. IIII. V. VI. VII.Si vero superparticularem proportionem quaeras, naturalem sibi compara numerum detracta scilicet unitate, ut tres duobus--sesqualter est enim--quattuor tribus, qui sesquitertius est, quinarium quaternario, qui sesquiquartus est, et in ceteris eodem modo, quod monstrat subiecta descriptio.
sesqualter, sesquitertius, sesquiquartus, sesquiquintus. sesquisextus, II. III. IIII. V. VI. VII.
Superpartientes autem tali modo repperies. Disponas naturalem numerum a ternario scilicet inchoantem. Si unum igitur intermiseris, superbipartientem effici pernotabis; quod si duo, supertripartientem; quod si tres, superquadripartientem, idemque in ceteris.
superbipartiens, supertripartiens, superquadripartiens, III. IIII. V. VI. VII. VIII. VIIII.
Ad hunc vero ordinem spectans et compositas ex multiplici et superparticulari
vel multiplici et superpartienti proportiones lector diligens speculabitur.
Sed de his tamen omnibus in arithmeticis expeditius dictum est.
V. Cur multiplicitas ceteris antecellat.
Sed in his illud est considerandum, quod multiplex inaequalitatis genus
longe duobus reliquis videtur antiquius. Naturalis enim numeri dispositio
in multiplicibus unitati, quae prima est comparatur, superparticularis
vero non unitatis comparatione perficitur, sed ipsorum, qui post unitatem
sunt dispositi, numerorum, ut ternarii ad binarium, quaternarii ad ternarium
et in ceteris ad hunc modum. Superpartientium vero longe retro formatio
est, quae nec continuis numeris comparatur, sed intermissis, nec semper
aequali intermissione, sed nunc quidem una, nunc vero duabus, nunc vero
tribus, nunc quattuor, atque ita in infinita succrescit. Amplius: multiplicitas
ab unitate incipit, superparticularitas a binario, superpartiens proportio
a ternario initium capit. Sed de his hactenus. Nunc quaedam, quae quasi
axiomata Graeci vocant, praemittere oportebit, quae tunc demum, quo spectare
videantur, intellegemus, cum de uniuscuiusque rei demonstratione tractabimus.
VI. Quid sint quadrati numeri, deque his speculatio.
Quadratus numerus est, qui gemina demensione in aequa concreverit, ut bis duo, ter tres, quater quattuor, quinquies .V., sexiens .VI., quorum est ista descriptio:
II. III. IIII. V. VI. VII. VIII. VIIII. X. IIII. VIIII. XVI. XXV. XXXVI. XLVIIII. LXIIII. LXXXI. C.Superius igitur dispositus numerus naturalis est latus quadratorum inferius descriptorum. Continui enim naturaliter sunt quadrati, qui sese in subiecto ordine consequuntur, ut IIII. VIIII. XVI. et ceteri. Si igitur continuum quadratum minorem a continuo quadrato maiore sustulero, quod relinquitur, tantum erit, quantum est, quod ab utrorumque quadratorum lateribus iungitur. Ut si quattuor auferam novenario, .V. sunt reliqui, qui ex duobus et tribus, qui sunt utrorumque quadratorum latera, coniunguntur. Item novenarium aufero de eo, qui sedecim numeris adscriptus est, septem sunt reliqui, qui scilicet ex ternario quaternarioque coniunctus est, qui praedictorum quadratorum latera sunt; idemque est in ceteris. Quod si non sint continui quadrati, sed unus inter eos transmissus sit, fit eius quod relinquitur medietas id, quod ex utriusque lateribus efficitur. Ut si quaternarium de sedecim quadrato auferam .XII. relinquuntur. Quorum .XII. medietas est is numerus, qui ex utrorumque lateribus convenit. Sunt autem utrorumque latera duo et quattuor, quae senarium iuncta perficiunt. Atque in ceteris idem modus est. Sin vero duo intermittantur, tertia pars erit eius quod relinquitur id, quod utrorumque latera coniungunt. Ut si quattuor de .XXV. auferam intermissis duobus quadratis, reliqui .XXI. sunt. Eorum vero latera sunt duo et quinque, qui efficiunt septem, qui sunt pars tertia numeri .XXI. Atque haec est regula, ut, si tres intermissi sint, pars quarta sit id, quod ex utrorumque lateribus efficitur, eius, quod subtracto minore a maiore relinquitur; sin quattuor transmittantur, quinta, atque uno plus vocabulo numeri partes venient, quam fit intermissio numerorum.
Est autem, quemadmodum unitas pluralitatis numerique principium, ita aequalitas proportionum. Tribus enim praeceptis, ut in arithmetica dictum est, multiplices proportiones ex aequalitate producimus, ex conversis vero multiplicibus superparticulares habitudines procreamus. Item ex conversis superparticularibus superpartientes comparationes efficimus. Ponantur enim tres unitates vel tres binarii vel tres ternarii vel quilibet aequi termini et sit primus primo aequus in sequenti scilicet ordine constitutus, secundus vero primo ac secundo, tertius primo, duobus secundis ac tertio. Ita enim numero progresso fit duplex, multiplicitatis prima proportio, ut descriptio monet:
I. I. I. I. II. IIII.Nam unitas in secundo ordine constituta aequa est primae unitati in superiore loco dispositae. Item binarius aequus est primae unitati ac secundae unitati; item quaternarius aequus est unitati primae ac duabus unitatibus secundis atque unitati tertiae, et est I. II. IIII. dupla proportio. Quod si de his idem feceris, tripla comparatio procreabitur, ac de tripla quadrupla; de quadrupla quincupla, ac deinceps talis currit habitudinum procreatio. Rursus isdem tribus praeceptis superparticulares fient, ut uno probemus exemplo. Convertamus nunc et priorem maiorem numerum disponamus IIII. II. I. Ponatur igitur primus primo aequus, id est .IIII., secundus primo scilicet et secundo, id est .VI., tertius primo, duobus secundis et tertio, id est .VIIII., quibus dispositis sesqualtera notatur esse proportio.
IIII. II. I. IIII. VI. VIIII.Atque id si de triplis fiat, sesquitertia, si de quadruplis, sesquiquarta, consimilibusque in alterutra parte vocabulis proportionalitas ex multiplicitate nascetur. Ex superparticularitate vero conversa ducitur superpartiens habitudo. Disponatur enim conversim sesqualtera comparatio VIIII. VI. IIII. Ponatur igitur primus primo aequus, id est .VIIII., secundus primo ac secundo, id est .XV. tertius primo, duobus secundis et tertio, id est .XXV. Ac disponantur in ordinem hoc modo:
VIIII. VI. IIII. VIIII. XV. XXV.Superbipartiens igitur ex conversis sesqualteris habitudo producta est. Quod si quis ad hanc speculationem diligens scrutator accedat, ex sesquitertiis conversis supertripartientem producit ceterisque similibus vocabulis adaequatis cunctas ex superparticularitate superpartientes species procreari mirabitur. Ex non conversis autem superparticularibus, sed ita, ut ex multiplici procreati sunt, manentibus necesse est multiplices superparticulares creari. Ex manentibus vero superpartientibus ita, ut ex superparticularibus prodierunt, non alii nisi multiplices superpartientes procreabuntur. Ac de his quidem hactenus; diligentius enim in arithmeticis libris de hac comparatione est disputatum.
Saepe autem accidit, ut tres vel quattuor vel quotlibet aequas superparticularium proportiones de musica disputator inquirat. Sed ne id casu atque inscitia facientes error ullus difficultatis inpediat, hac regula quotlibet aequas proportiones ex multiplicitate ducemus. Unusquisque multiplex ab unitate scilicet computatus tot superparticulares habitudines praecedit suae scilicet in contrariam partem denominationis, quotus ipse ab unitate discesserit, hoc modo ut duplex sesqualteras antecedat, triplex sesquitertias, quadruplex sesquiquartas, ac deinceps in hunc modum. Sit igitur duplorum terminorum subiecta descriptio.
I. II. IIII. VIII. XVI. III. VI. XII. XXIIII. VIIII. XVIII. XXXVI. XXVII. LIIII. LXXXI.In superiore igitur descriptione binarius primus multiplex unum ad se ternarium habet, qui possit facere sesqualteram proportionem. Ternarius vero non habet, qui ei possit esse sesqualter, quoniam medietate deficit. Rursus quaternarius secundus est duplex. Hic duos sesqualteros antecedit, senarium et novenarium, qui medietate caret; atque idcirco nullus ei in habitudine sesqualtera comparatur. Et in ceteris idem est. Tripli vero eodem modo sesquitertios creant. Sit enim similis in triplo descriptio:
I. III. VIIII. XXVII. LXXXI. IIII. XII. XXXVI. CVIII. XVI. XLVIII. CXLIIII. LXIIII. CXCII. CCLVI.In superiore igitur descriptione sesquitertias proportiones ita natas videmus, ut primus triplex unum sesquitertium antecedat, secundus duos, tertius tres, semperque pars tertia in ultimo numero naturali quodam fine claudatur. Quod si quadruplum statueris, eodem modo sesquiquartos invenies, si quincuplum sesquiquintos ac deinceps. Singuli denominatione multiplices tot superparticulares praecedunt, quoto loco ipsi ab unitate discesserint. Unam vero tantum quadrupli dispositionem ponemus, ut in ea, sicut in ceteris, lector diligens acumen mentis exerceat.
I. IIII. XVI. LXIIII. CCLVI. V. XX. LXXX. CCCXX. XXV. C. CCCC. CXXV. D. DCXXV.Haec igitur speculatio ad hanc utilitatem videtur inventa, ut, quotienscunque quattuor vel .V. vel quotlibet sesqualteros vel sesquitertios vel sesquioctavos vel quotlibet alias proportiones quis investigare voluerit, nullo errore labatur; utque non ei numero primo tales proportiones quaerat aptare, qui, quanti sunt propositi, tot praecedere et post se habere non possit, sed disponat potius multiplices videatque quantos superparticulares requirit, eumque multiplicem respiciat, qui eo loco ab unitate recesserit; ut in superioribus descriptionibus si tres sesqualteros fortasse quaesierit, ut non a quaternario ingrediatur investigationem--hic enim, quoniam secundus est duplus, duos tantum praecedit, tertiumque ei aptare non poterit--sed ut ab octonario medietates temptet apponere. Hic enim, quoniam tertius est, tres, quas quaerit, sesqualteras proportiones efficiet. Et in ceteris eodem modo. Est etiam alia augendi proportiones via hoc modo. Radices proportionum dicuntur in eisdem comparationibus minimae proportiones. Disponatur enim numerus naturalis unitate mulctatus: II. III. IIII. V. VI. VII. Minimae igitur proportiones sunt sesqualtera .III. ad .II., sesquitertia .IIII. ad .III., sesquiquarta .V. ad .IIII., et deinceps in infinitum, et quaecunque se proportiones unitate praecesserint. Propositum igitur sit, duas sesqualteras proportiones continua comparatione producere. Sumo radicem sesqualteram eamque dispono: .II. et .III. Multiplico igitur binarium per binarium, fiunt .IIII. Item ternarius per binarium crescat; erunt .VI. Rursus ternarium in semet ipsum ducemus; fiunt .VIIII. Qui disponantur hoc modo:
II. III. IIII. VI. VIIII.Inveniemus igitur duas propositas sesqualteras proportiones .VI. ad .IIII. et .VIIII. ad .VI. Sit nunc propositum tres invenire. Dispono eosdem numeros, quos supra in exquirendis duabus sesqualteris habitudinibus proposueram, ipsasque sesqualteras proportiones. Multiplico binario quaternarium, fiunt .VIII., rursus senarium binario, fiunt .XII., rursus novenarium binario, fiunt .XVIII., rursus novenarium ternario, fiunt .XXVII. Disponantur igitur hoc modo:
II. III. IIII. VI. VIIII. VIII. XII. XVIII. XXVII.Atque hic modus erit in ceteris. Ut si sesquitertias proportiones velis extendere, ponas sesquitertiorum radices, quae sunt quaternarius atque ternarius ad se invicem comparati. Atque ad hunc modum multiplices. Quodsi sesquiquartas sesquiquartorum dispones radices, eademque multiplicatione sesquiquartos quotlibet extendas. Quantum autem nobis hae considerationes prosint, sequens ordo monstrabit.
Si duos numeros eorum differentia integre fuerit permensa, in eadem sunt proportione numeri, quos sua differentia mensa est, in qua erunt proportione etiam hi numeri, secundum quos eos sua mensa est differentia. Sint enim numeri .L. .LV. Hi igitur ad se invicem sesquidecima habitudine comparantur, et est eorum differentia quinarius, qui scilicet est pars decima numeri .L. Hic igitur metietur quidem .L. numerum decies .LV. vero undecies. Secundum .X. igitur atque .XI. numeros .LV. et .L. propria differentia, id est quinarius permetietur, et sunt .XI. ad .X. sesquidecima comparatione compositi. In eadem igitur sunt proportione numeri, quos propria differentia integre permensa est, in qua sunt hi, secundum quos eos propria differentia permensa est. Quod si qua differentia numerorum ita eos numeros, quorum est differentia, metiatur, ut eandem mensuram numerorum pluralitas excedat idemque in utrisque sit excessus et sit deminutior differentiae mensura, quam est pluralitas numerorum, maiorem obtinebunt proportionem ad se invicem numeri, si eis illud, quod relinquitur post mensionem, retractum sit, quam fuerunt integri, cum eos propria differentia metiebatur. Sint enim numeri duo .LIII. et .LVIII. Hos igitur quinarius, qui est eorum differentia, metiatur. Metitur igitur .LIII. numerum quinarius decies usque ad .L. relinquit vero ternarium. Rursus .LVIII. numerum metitur idem undecies usque ad .LV. atque in eo iterum ternarium derelinquit. Auferatur igitur ex utrisque ternarius, fiunt .L. et .LV., qui disponantur hoc modo:
LIII. LVIII. L. LV.In hoc igitur manifestum est, maioris esse proportionis inter se .L. et .LV. quam .LIII. ad .LVIII. In minoribus enim numeris maior semper proportio repperitur; quod paulo posterius demonstrabimus. Sin vero illa differentiae permensio numerorum multitudinem supervadat eademque utrosque numeri pluralitate praetereat, minore erunt proportione numeri superius mensi cum additione eius summae, qua utrosque metiens supervadit, quam fuerunt ante, cum eos propria differentia metiebatur. Sint enim numeri .XLVIII. et .LIII. Horum quinarius differentia est. Metiatur igitur .XLVIII. numerum quinarius decies, fiunt .L. Supervadit igitur .L. numerus .XLVIII. numerum binario. Idem .LIII. undecies metiatur, fiunt .LV. qui eisdem rursus duobus .LIII. numerum supervadit. Addatur utrisque binarius et disponantur hoc modo:
XLVIII. LIII. L. LV.Minore igitur sunt proportione .L. ad .LV. comparati cum additione scilicet binarii, quo differentia eos metiens supervadit, quam .XLVIII. et .LIII. numeri, quos eadem quinarii differentia mensa est. Maiores vero et minores proportiones hoc modo intelleguntur. Dimidia pars maior est quam tertia, tertia pars maior est quam quarta, quarta pars maior est quam quinta, ac deinceps eodem modo. Unde fit, ut sesqualtera proportio maior sit sesquitertia et sesquitertia sesquiquartam vincat. Atque idem in ceteris. Hinc evenit, ut in numeris minoribus maior semper videatur proportio superparticularium numerorum. Quod apparet in numero naturali. Disponatur enim numerus naturalis I. II. III. IIII. V. Binarius igitur ad unitatem duplus est, ternarius ad binarium sesqualter est, quaternarius vero ad ternarium sesquitertius. Maiores vero sunt numeri ternarius et quaternarius, minores ternarius et binarius et unitas. In maioribus igitur minor et in minoribus maior proportio continetur. Hinc apparet, quodsi aliquibus numeris proportionem continentibus superparticularem aequa pluralitas addatur, maiorem esse proportionem ante aequae pluralitatis augmentum, quam postea quam eis pluralitas aequa sit addita.
Illud etiam praemittendum videtur, quod paulo post demonstrabitur, si multiplex intervallum binario fuerit multiplicatum, id etiam, quod ex illa multiplicatione nascetur, multiplex esse; quodsi id, quod ex tali multiplicatione procreatum sit, non fuerit multiplex, tunc illud non esse multiplex, quod binario fuerit multiplicatum. Item si superparticularis proportio binario multiplicetur, id quod fit, neque superparticulare esse neque multiplex. Quod si id, quod ex tali multiplicatione nascetur, neque multiplex est neque superparticulare, tunc illud, quod binario multiplicatum est, vel superparticularis vel alterius generis, non vero multiplicis.
XI. Qui superparticulares quos multiplices efficiant.
His illud addendum est, duos primos superparticulares primam efficere multiplicem proportionem. Ut si sesqualter et sesquitertius coniungantur, duplicem creant. Sint enim numeri II. III. IIII. Ternarius ad binarium sesqualter, .IIII. ad .III. sesquitertius, .IIII. ad .II. duplus. Rursus primus multiplex primo additus superparticulari secundum multiplicem creat. Sint enim numeri II. IIII. VI. Quattuor namque ad .II. duplex est, primus scilicet multiplex, sex ad .IIII. sesqualter est, qui est primus superparticularis, .VI. ad .II. triplus, qui secundus est multiplex. Quodsi triplum sesquitertio addas, quadruplus efficietur, si quadruplum sesquiquarto quincuplus, atque in hunc modum iunctis proportionibus multiplicium ac superparticularium in infinitum multiplices procreantur.
XII. De arithmetica geometrica harmonica medietate.
Quoniam vero de proportionibus quae erant interim tractanda praediximus, nunc de medietatibus est dicendum. Proportio enim est duorum terminorum ad se quaedam comparatio. Terminos autem voco numerorum summas. Proportionalitas est aequarum proportionum collectio. Proportionalitas vero in tribus terminis minimis constat. Cum enim primus ad secundum terminum eandem retinet proportionem, quam secundus ad tertium, dicitur haec proportionalitas, estque inter .III. terminos medius, qui secundus. Has igitur proportiones medii termini coniungentis trina partitio est. Aut enim aequa est differentia minoris termini ad medium et medii ad maximum, sed non aequa proportio, ut in his numeris I. II. III. Inter .I. quippe ac .II. et inter .II. ac .III. tantum unitas differentiam tenet; non est autem aequa proportio; .II. quippe ad .I. dupli sunt, .III. ad .II. sesqualter. Aut est aequa in utrisque proportio non vero aequalibus differentiis constituta, ut in his numeris I. II. IIII. Nam .II. ad .I. ita sunt dupli, quemadmodum quaternarius ad binarium. Sed inter quaternarium binariumque binarius, inter binarium atque unitatem unitas differentiam facit. Est vero tertium medietatis genus, quod neque eisdem proportionibus neque eisdem differentiis constat, sed quemadmodum se habet maximus terminus ad minimum, ita sese habet maiorum terminorum differentia ad minorum differentiam terminorum, ut in his numeris III. IIII. VI. Nam .VI. ad .III. duplus est, inter .VI. vero et .IIII. binarius interest, inter quaternarium vero ac ternarium unitas. Sed binarius comparatus ad unitatem rursus duplus est. Ergo ut est maximus terminus ad minimum, ita maiorum differentia ad minorum differentiam terminorum. Vocatur igitur illa medietas, in qua aequae sunt differentiae, arithmetica, illa vero, in qua aequae proportiones, geometrica, illa autem, quam tertiam descripsimus, harmonica. Quarum haec subiciamus exempla:
Arithmetica. Geometrica. harmonica. I. II. III. I. II. IIII. III. IIII. VI.Non vero ignoramus esse alias quoque proportionum medietates, quas quidem in arithmeticis diximus. Sed ad praesentem tractatum hae sunt interim necessariae. Sed inter has tres medietates proportionalitas quidem proprie et maxime geometrica nuncupatur idcirco, quoniam aequis proportionibus tota contexitur. Sed tamen eodem utemur promiscue vocabulo proportionalitates etiam ceteras nuncupantes.
Sed in his alia continua est proportionalitas alia disiuncta. Continua
quidem ut superius disposuimus; unus enim idemque numerus medius nunc quidem
maiori subponitur, nunc vero minori praeponitur. Quotiens vero duo sunt
medii, tunc disiuncta proportionalitas nuncupatur, ut in geometrica hoc
modo: I. II. III. VI. Nam ut est binarius ad unitatem, ita senarius ad
ternarium; et vocatur haec disiuncta proportionalitas. Unde intellegi potest,
continuam quidem proportionalitatem in tribus minimam terminis inveniri,
disiunctam vero in quattuor. Potest autem in quattuor et in pluribus continua
esse proportionalitas, si quidem hoc modo sit: I. II. IIII. VIII. XVI.
Sed hic non erunt duae proportiones, sed plures, semperque una minus, quam
sunt termini constituti.
XIIII. Cur ita appellatae sint digestae superius
medietates.
Idcirco autem una earum medietas arithmetica nuncupatur, quod inter
terminos secundum numerum aequa est differentia. Geometrica vero secunda
dicitur, quod similis est qualitas proportionis. harmonica autem vocatur,
quoniam est ita coaptata, ut in differentiis ac terminis aequalitas proportionum
consideretur. Ac de his quidem diligentius in arithmeticis disputatum est,
nunc vero, ut commemoremus tantum, ista percurrimus.
XV. Quemadmodum ab aequalitate supradictae processerint
medietates.
Sed paulisper quemadmodum istae proportionalitates ab aequalitate procreentur dicendum est. Praedictum est enim, quod in numero valet unitas, idem in proportionibus aequalitatem valere, et sicut numeri caput est unitas, ita proportionum aequalitatem esse principium. Quocirca hoc modo arithmetica medietas ab aequalitate nascetur. Positis enim tribus aequis terminis hi duo modi sunt, quibus haec proportionalitas producatur. Ponatur enim primus primo aequus, secundus primo ac secundo, tertius primo secundo ac tertio. Quod hoc monstratur exemplo. Sint unitates tres. Ponatur igitur primus primo aequus, id est unus, secundus primo ac secundo, id est .II., tertius primo secundo ac tertio, id est .III. eritque dispositio haec:
I. I. I. I. II. III.Rursus sint .III. binarii in aequalitate constituti II. II. II. Ponatur primus primo aequus, id est .II., secundus primo et secundo, id est .IIII., tertius primo secundo et tertio, id est .VI.; et erit dispositio haec:
II. II. II. II. IIII. VI.Rursus idem de ternario:
III. III. III. III. VI. VIIII.Sed in his hoc speculandum est, quod si unitas fuerit ad aequalitatis principium constituta, unitas etiam erit in differentiis numerorum, ipsi vero numeri inter se nullum intermittunt. Sin vero binarius teneat aequalitatem, binarius est differentia et unus inter terminos semper numerus intermittitur. Sin vero ternarius, idem differentia est, inter numeros vero duo naturaliter constituti intermittuntur, ac deinceps ad hunc modum. Est etiam alia proportionalitatem arithmeticam procreandi via. Ponantur enim tres aequi termini, constituanturque primus primo ac secundo aequus, secundus primo ac duobus secundis, tertius primo, duobus secundis et tertio. Ut si sint tres unitates. Sit primus primo ac secundo aequus, id est .II., secundus vero primo ac duobus secundis, id est .III., tertius autem primo, duobus secundis et tertio, id est .IIII.
I. I. I. II. III. IIII.Hic igitur terminorum differentiam unitas tenet. Inter binarium enim et unitatem atque inter ternarium ac binarium unitas interest. Nullus vero naturalis numerus intermittitur. Post unitatem enim mox binarius est, ac post binarium ternarius naturaliter constitutus. Idem rursus in binario fiat, sintque tres binarii et sit primus primo ac secundo aequus, id est quaternarius, secundus vero primo et duobus secundis, id est senarius, tertius autem primo, duobus secundis et tertio, id est octonarius.
II. II. II. IIII. VI. VIII.Hic quoque binarius tenet differentiam terminorum uno inter eos naturaliter intermisso. Nam inter .IIII. ac .VI. quinarius naturaliter, inter .VI. atque .VIII. septenarius collocatur. Quod si ternarius aequalitatis principium sit, fiet ternarius differentia uno minus semper numeris intermissis. Atque idem et in quaternario quinarioque perspicitur. Et quae nos propter brevitatem tacemus, isdem regulis ex semet ipso diligens lector inveniet. Geometrica vero proportionalitas tunc quemadmodum inveniri ab aequalitate possit ostendimus, quando, quemadmodum ab aequalitate omnis inaequalitas profluat, monstrabamus. Nisi tamen fastidium est, nunc quoque breviter repetendum est. Constitutis enim tribus aequis terminis ponatur primus primo aequus, secundus primo ac secundo, tertius primo, duobus secundis et tertio. Idemque fiat continue. Atque ita ex aequalitate geometrica proportionalitas principium sumat. Sed de harum proportionum proprietatibus perquam diligentissime in arithmeticis diximus. Quod si ad haec illis instructus lector accedet, nullo dubitationis errore turbabitur.
Armonica vero medietas, de qua nunc paulo latius tractandum est, hac ratione procreatur. Constituatur enim, si quidem duplices curamus effingere tribus aequis terminis positis primus primo ac duobus secundis aequalis, secundus duobus primis et duobus secundis, tertius semel primo, bis secundo et ter tertio. Atque hoc modo sint unitates:
I. I. I.Constituatur igitur primus primo ac duobus secundis aequalis, id est ternarius, secundus vero duobus primis et duobus secundis, id est .IIII., tertius vero primo, duobus secundis et tribus tertiis, id est .VI. Et si in binariis aequalitas constituatur vel in ternariis eadem ratio medietatis apparet, duplo a se terminis differentiisque distantibus, ut subiectae descriptiones monent.
I. I. I. II. II. II. III. III. III. III. IIII. VI. VI. VIII. XII. VIIII. XII. XVIII.Quodsi facienda est in extremitatibus tripla proportio tribus aequis terminis constitutis primus quidem faciendus est ex primo ac secundo, secundus vero ex primo ac duobus secundis, tertius autem ex primo, duobus secundis ac tribus tertiis, ut est subiecta descriptio:
I. I. I. II. II. II. III. III. III. II. III. VI. IIII. VI. XII. VI. VIIII. XVIII.
Sed ingressi harmonicam disputationem, quae de ea diligentius dici possunt, tacite praetereunda esse non arbitror. Conlocetur igitur harmonica proportionalitas inque ea descriptione superiore ordine terminorum inter se differentiae disponantur.
differentiae I. II. III. IIII. VI. termini.Videsne igitur, ut .IIII. ad .III. diatessaron consonantiam prodant, .VI. ad .IIII. diapente concordent, .VI. vero ad .III. diapason misceant symphoniam ipsaeque earum differentiae rursus eandem statuant consonantiam? Binarius enim ad unitatem duplus est, in diapason consonantia constitutus. Quodsi se extremitates multiplicent itemque medius sui multiplicitate succrescat, comparati numeri toni habitudinem concordiamque servabunt. Ter enim .VI. efficiunt .XVIII., quater .IIII. fiunt .XVI. Sed .XVIII. numerus .XVI. minoris parte octava transcendit. Rursus minimus terminus, si se ipse multiplicet, efficiet .VIIII. Quod si maior terminus sui multiplicatione concrescat, efficiet .XXXVI., qui sibimet comparati quadruplam, id est bis diapason concinentiam servant. Quod si haec diligentius inspiciamus, haec erit omnis vel differentiarum vel terminorum in se invicem multiplicatio. Minimus enim terminus medio multiplicetur, fient igitur .XII. Item minimus terminus maximo multiplicetur, fient .XVIII. Medius vero terminus maximi numerositate augeatur, fient .XXIIII. Rursus minimus terminus se ipso concrescat, fient .VIIII.; eodemque modo medius, fient .XVI. Senarius vero, qui est maximus, si se ipse multiplicet, .XXXVI. reddet. Haec igitur in ordinem disponantur:
XXXVI. XXIIII. XVIII. XVI. XII. VIIII.Sunt igitur diatessaron consonantiam resonantes .XXIIII. ad .XVIII. et .XII. ad .VIIII., diapente vero .XVIII. ad .XII. et .XXIIII. ad .XVI. et .XXXVI. ad .XXIIII., tripla autem, quae est diapason et diapente .XXXVI. ad .XII., quadrupla vero, quae est bis diapason .XXXVI. ad .VIIII., epogdous vero, qui tonus est, .XVIII. ad .XVI. comparatione servatur.
Solent autem duo termini dari proponique, ut inter eos nunc quidem arithmeticam, nunc vero geometricam, nunc harmonicam medietatem ponamus. De quibus in arithmeticis quoque diximus. Id tamen ipsum nunc etiam breviter explicemus. Si arithmetica medietas quaeritur, datorum terminorum videnda est differentia eaque dividenda ac minori termino adicienda. Sint enim .X. et .XL. altrinsecus termini constituti horumque medietas secundum arithmeticam proportionalitatem quaeratur. Differentiam prius utrorumque respicio, quae est .XXX. Hanc divido, fiunt .XV. Hanc minori termino, id est denario appono, fiunt .XXV. Si igitur hic inter .XL. ac .X. medius conlocetur, fit arithmetica proportionalitas hoc modo: X. XXV. XL. Item inter eosdem terminos medietatem geometricam conlocemus. Extremos propria numerositate multiplico, ut .X. in .XL., fiunt .CCCC. Horum tetragonale latus adsumo, fiunt .XX. Vicies enim .XX. efficiunt .CCCC. Hos igitur .XX. medios inter .X. ac .XL. si conlocem, fit geometrica medietas subiecta descriptione formata: X. XX. XL.
Si vero harmonicam medietatem quaeramus, sibimet ipsis copulamus extremos,
ut .X. et .XL.; fiunt .L. Eorum differentiam, quae est .XXX. in minorem
terminum multiplicamus, scilicet in denarium, ut fiant decies .XXX. qui
sunt .CCC. Hos secundum .L. partimur; fiunt .VI. Quos cum minori termino
addiderimus, redduntur .XVI. Hunc igitur numerum si inter .X. ac .XL. medium
conlocemus harmonica proportionalitas expeditur: X. XVI. XL.
XVIII. De consonantiarum merito vel modo secundum
Nicomachum.
Sed de his hactenus. Nunc illud videtur addendum, quemadmodum Pythagorici
probent consonantias musicas in praedictis proportionibus inveniri. In
qua re scilicet eis Ptolomaeus non videtur adsensus, de quo paulo posterius
dicemus. Haec enim ponenda est maxime esse prima suavisque consonantia,
cuius proprietatem sensus apertior conprehendit. Quale est enim unumquodque
per semet ipsum, tale etiam deprehenditur sensu. Si igitur cunctis notior
est ea consonantia, quae in duplicitate consistit, non est dubium, primam
esse omnium diapason consonantiam meritoque excellere, quoniam cognitione
praecedat. Reliquae vero hunc necessario secundum Pythagoricos ordinem
tenent, quem dederint multiplicitatis augmenta et superparticularis habitudinis
detrimenta. Monstratum quippe est, quod multiplex inaequalitas superparticulares
proportiones meriti antiquitate transcendat. Quocirca naturalis numerus
ab unitate usque ad quaternarium disponatur: I. II. III. IIII. Igitur uni
binarius comparatus proportionem duplicem facit et reddit diapason consonantiam
eam, quae est maxima et simplicitate notissima. Si vero unitati ternarius
comparetur, diapason ac diapente concordiam personabit. Quaternarius vero
unitati comparatus quadruplam tenet bis scilicet diapason efficiens symphoniam.
Quod si ternarius binario comparetur, diapente, si vero quaternarius ternario,
diatessaron concinentiam supplet. Isque est horum ordo cunctis ad se invicem
comparatis. Namque comparatio restat. Si quaternarium binario comparemus,
cadet in duplicem proportionem, quam tenebat ad unitatem binarius comparatus.
Itaque maxime distant soni in bis diapason, cum a se quadrupla intervalli
demensione discedunt. Minimum vero inter se esse consonantes videntur soni,
cum acutior graviorem tertia gravioris parte transcendit. Ac stat deinceps
concinentiarum modus, qui neque ultra quadruplam possit extendi, neque
intra partem tertiam coartari. Et secundum Nicomachum quidem hic consonantiarum
est ordo, ut sit prima diapason, secunda diapason et diapente, tertia bis
diapason, quarta diapente, quinta diatessaron.
XVIIII. De ordine consonantiarum sententia Eubulidis
et Hippasi.
Sed Eubulides atque Hippasus alium consonantiarum ordinem ponunt. Aiunt
enim multiplicitatis augmenta superparticularitatis deminutione rato ordine
respondere. Itaque non posse esse duplum praeter dimidium, nec triplum
praeter tertiam partem. Quoniam igitur sit duplum, ex eo diapason consonantiam
reddi, quoniam vero sit dimidium, ex eo quasi contrariam divisionem sesqualteram,
id est diapente, effici proportionem. Quibus mixtis, scilicet diapason
ac diapente, triplicem procreari, quae utramque contineat symphoniam. Sed
rursus triplici partem tertiam contraria divisione partiri, ex qua rursus
diatessaron symphonia nascetur. Triplicem vero atque sesquitertium iunctos
quadruplam comparationem proportionis efficere. Unde fit, ut ex diapason
ac diapente, quae est una consonantia, et diatessaron una concinentia coniungatur,
quae in quadruplo consistens bis diapason nomen accepit. Secundum hos quoque
hic ordo est: diapason, diapente, diapason ac diapente, diatessaron, bis
diapason.
XX. Sententia Nicomachi, quae quibus consonantiis
opponantur.
Sed Nicomachus non eandem esse eis arbitratur contrariam positionem, sed potius ut unitas in arithmeticis crementi erat deminutionisque principium, ita etiam diapason symphoniam reliquarum esse principium, illas vero sibi in contraria divisione posse constitui. Id vero facilius erit cognitu, si prius pervideatur in numeris. Constituatur igitur unitas, duaeque ab ea partes fluant, una multiplicis alia divisionis, sitque haec formula:
Et ad hunc modum ad infinita progressio est. Binarius enim unitatis duplus est; contraria vero eius pars eiusdem dimidium unitatis ostendit; tres triplus et contraria pars tertia; quattuor quadruplus parsque contraria quarta; atque ita crescendi et decrescendi in simplici est unitate principium. Idem igitur nunc ad consonantias convertamus. Erit igitur diapason quidem, quae dupla est, supremi loco principii, quae vero reliquae sunt, in contraria divisione hoc modo: sesqualter quidem triplo, sesquitertius vero quadruplo; quod tali argumentatione probabitur. Idem enim primus est sesqualter, qui primus triplus, scilicet principalis unitatis. Nam ternarius idem primus triplus est, si unitati, idem primus sesqualter, si binario comparetur. Rursus idem ternarius eius differentiae, quam ad binarium facit, cuius naturaliter positus probatur esse sesqualter, triplus est. Cum igitur iure sesqualter triplici opponatur, diapente consonantia diapente ac diapason consonantiae rationabiliter putatur opponi. Rursus quadruplus sesquitertii contrariam divisionem tenet. Nam qui est primus quadruplus idem rursus primus sesquitertius invenitur hoc modo. Quaternarius quippe primus est quadruplus, si unitati, primus sesquitertius, si ternario comparetur. Rursus eius differentiae, quam inter se ac ternarium tenet, ipse fit quadruplus. Unde fit, ut sesquitertia proportio, quae est diatessaron, quadruplae proportioni, quae est bis diapason, in contrarium dividatur. Dupla vero quoniam nullam habet oppositam proportionem nec ullius ipsa sesqualtera est, aut exstat numerus, cui possit binarius, qui primus est duplus, superparticulari proportione coniungi, talem formam contrariae proportionis excedit. Atque idcirco secundum Nicomachum diapason consonantiarum principium teneat hoc modo:
Diapason, Diapente diapason, Bis diapason, Diapente, Diatessaron
Sed quamvis ita sese habeat, inquit, melius tamen omnes multiplices
proportiones consonantiarum praecedere, superparticularitates sequi, sicut
paulo ante descripsimus. Cum igitur sit consonantia duarum vocum rata permixtio,
sonus vero modulatae vocis casus una intentione productus, sitque idem
minima particula modulationis, omnis vero sonus constet in pulsu, pulsus
vero omnis ex motu sit cumque motuum alii sint aequales, alii vero inaequales,
inaequalium vero alii sint multo inaequales, alii vero minus, alii vero
mediocriter inaequales: ex aequalitate quidem nascitur sonorum aequalitas,
ex inaequalitate vero ea, qua secundum mediocritatem distantiae inaequales
sunt, manifestae primaeque ac simpliciores eveniunt proportiones, quae
sunt scilicet multiplicis ac superparticularis, dupli, tripli, quadrupli,
sesqualteri atque sesquitertii consonantiae. Ex his vero quae in reliquis
proportionibus vel multimodis vel non ita claris vel longe omnino a se
distantibus inaequalitates fiunt, dissonantiae existunt, nulla autem sonorum
concordia procreatur.
XXI. Quid oporteat praemitti ut diapason in multiplici
genere demonstretur.
Hoc igitur ita distincto demonstrabitur diapason consonantia, quae cunctarum
optima est, in multiplici inaequalitatis genere et in duplicitatis habitudine
repperiri. Ac primum quidem illud demonstrandum, quemadmodum in multiplicitatis
genere diapason consonantia possit agnosci. Praecurrendum est igitur ad
breve quiddam, quo prius cognito facilior demonstratio fiat. Ab omni superparticulari
si continuam ei superparticularem quis auferat proportionem, quae est scilicet
minor, id quod relinquitur minus est eius medietate, quae detracta est,
proportionis. Ut in sesqualtera ac sesquitertia. Quoniam sesqualtera maior
est, sesquitertiam de sesqualtera detrahamus; relinquitur sesquioctava
proportio, quae duplicata non efficit integram sesquitertiam proportionem,
sed ea distantia minor est, quae in semitonio repperitur. Quodsi duplicata
sesquioctava comparatio non est integra sesquitertia, simplex sesquioctava
non est sesquitertiae proportionis plena medietas. Quodsi sesquiquartum
sesquitertio auferas, id, quod relinquitur, medietatem sesquiquarti non
efficit. Idemque in ceteris.
XXII. Demonstratio per inpossibile diapason in
multiplici genere esse.
Age nunc ad diapason consonantiam redeamus. Quod si ea non est in multiplici
genere inaequalitatis, cadet in superparticulare inaequalitatis genus.
Sit igitur superparticularis proportio diapason consonantia. Auferatur
ab ea continua consonantia, id est diapente, relinquitur diatessaron. Bis
igitur diatessaron minus est uno diapente et ipsum diatessaron non inplet
diapente consonantiae medietatem, quod est inpossibile. Monstrabitur enim
bis diatessaron tono ac semitonio consonantiam diapente transcendere. Quocirca
ne diapason quidem in superparticulari inaequalitatis genere poni potest.
XXIII. Demonstratio diapente, diatessaron et tonum
in superparticulari esse.
Restat igitur, ut diapente ac diatessaron et tonum in superparticularitate
ponenda esse monstremus. Nam etsi id in prima quoque probatione ea, qua
diapason in superparticulari genere non esse ponendam monstravimus, id
quoque quodam rationis modo perclaruit, singillatim tamen de eo ac diligentius
pertractemus. Nam si in superparticulari quis has habitudines ponendas
esse non dixerit, in multiplici genere fatebitur conlocandas. Nam in superpartienti
vel ceteris mixtis cur poni non possint, superius ut arbitror explanatum
est. Ponantur igitur, si fieri potest, in multiplici genere. Et quoniam
diatessaron consonantia minor est, diapente maior, diatessaron duplici
diapente vero triplici proportioni multiplicitatis aptetur. Verisimile
enim est, ut est consonantia diatessaron consonantiae diapente continua,
ita si diatessaron in duplici statuatur, diapente in continua duplicis
poni, id est triplici. Tonus autem, quoniam in habitudinibus musicis post
diatessaron locatur, nimirum in ea proportione ponatur, quae est minor
duplici. Haec autem in multiplicitatis genere non potest inveniri. Restat
igitur, ut in superparticularitatis habitudinem cadat. Sit igitur prima
id est sesqualtera toni proportio. Nam si duplicem auferamus triplici,
quod relinquitur sesqualter est. Quodsi diatessaron quidem duplex est,
diapente vero triplum sublatoque diatessaron a diapente tonus fit reliquus,
nullo modo dubitari potest, quin tonus in sesqualtera debeat proportione
constitui. Sed duae sesqualterae proportiones duplicem vincunt, quemadmodum
ex arithmeticis instructus sibi potest quisque colligere. Duo igitur toni
diatessaron superabunt, quod est inconveniens. Diatessaron enim duos tonos
semitonii spatio transcendit. Non igitur fieri potest, ut diapente ac diatessaron
in superparticulari inaequalitatis genere non conlocentur. Quod si quis
tonum quoque in multiplici genere esse perscribat, quoniam quidem tonus
minor quam diatessaron, diatessaron vero minus est quam diapente, diapente
quidem ponatur in quadrupla, diatessaron in tripla, tonus in duplici. Sed
diapente constat ex diatessaron et tono, quadruplum igitur secundum hanc
rationem constabit ex triplo ac duplo, quod fieri nequit. Rursus statuatur
diatessaron quidem in triplici et diapente in quadruplo. Si igitur auferamus
triplum a quadruplo sesquitertius relinquetur. Rursus si diatessaron diapente
consonantiae subtrahas, fit reliquus tonus. Tonus igitur secundum hanc
rationem in sesquitertia proportione constabit. Sed tres sesquitertii uno
triplici fiunt minores, tres igitur toni unum diatessaron nulla ratione
supplebunt, quod est falsissimum. Duo enim toni ac semitonium minus diatessaron
consonantiam supplent. Ex his igitur demonstratur diatessaron consonantiam
non esse multiplicem. Dico autem quoniam nec diapente consonantia in multiplici
genere poterit collocari. Nam si in eo statuatur, quoniam est ei minor
continua, id est diatessaron, non locabitur diapente in multiplici minimo,
id est in duplici, scilicet ut sit locus, quo diatessaron consonantia possit
aptari. Sed diatessaron consonantia multiplicis generis non est, quocirca
nec diapente in maiore habitudine multiplicis quam est dupla, quae minima
est, aptari potest. Sit igitur diapente in minima, scilicet dupla. Diatessaron
vero, quae minor est, in multiplici quidem aptari non potest--non est enim
quicquam minus a duplici--sit igitur sesqualtera, tonus vero sesquitertia;
in continua enim proportione locabitur. Sed duo sesquitertii ampliores
sunt uno sesqualtero. Duo igitur toni unam diatessaron consonantiam vincent,
quod nulla ratione continget. Ex his igitur approbatur, diapente ac diatessaron
in multiplici genere collocari non posse. Quocirca in superparticulari
inaequalitatis genere iure ponentur.
XXIIII. Demonstratio diapente et diatessaron
in maximis superparticularibus esse.
Illud quoque addendum est necessario, quoniam si diapente ac diatessaron
superparticulares proportiones tenent, in maximis superparticularibus proportionibus
collocantur. Sunt autem maximae sesqualtera et sesquitertia. Hoc vero approbatur
hoc modo. Nam si in minoribus proportionibus quam sesqualtera vel sesquitertia
diapente ac diatessaron consonantiae collocentur, non est dubium, quin,
sicut aliae quaelibet proportiones superparticulares praeter sesqualteram
ac sesquitertiam iunctae non efficiunt unum duplum, ita diapente ac diatessaron
unum diapason nulla ratione concludent. Quoniam enim diapason in duplici
proportione esse monstratum est, duplex vero proportio ex sesqualtero sesquitertioque
componitur, diapason vero ex diatessaron ac diapente copulatur, non est
dubium, quin, si totum diapason in duplici statuamus, diapente et diatessaron
in sesqualtera sesquitertiaque proportione sint locandae. Aliter enim non
poterunt diapason iunctae perficere, quae consonantia in duplici proportione
consistit, nisi in his duabus proportionibus steterint, sesqualtera scilicet
ac sesquitertia. Aliae enim proportiones superparticulares hanc nulla ratione
coniungent.
XXV. Diapente in sesqualtera, diatessaron in sesquitertia
esse, tonum in sesquioctava.
Dico autem, quoniam proprie diapente in sesqualtera, diatessaron in
sesquitertia proportione consistit. Quoniam enim inter utrasque proportiones,
sesqualteram scilicet et sesquitertiam, sesqualtera maior est et sesquitertia
minor, quoniamque in consonantiis diapente maior, diatessaron minor, apparet
maiorem proportionem maiori, minorem vero minori esse consonantiae aptandum.
Erit igitur diapente quidem in sesqualtera, diatessaron vero in proportione
sesquitertia collocanda. Quod si diatessaron a diapente consonantia subtrahamus,
relinquitur spatium, quod dicitur tonus. Sesquitertium vero si proportioni
sesqualterae minuamus, relinquitur sesquioctava proportio. Quo fit, ut
tonus in sesquioctava debeat comparatione constitui.
XXVI. Diapason ac diapente in tripla proportione
esse, in quadrupla bis diapason.
Sed quoniam demonstratum est, diapason quidem duplam, diapente vero
sesqualteram, iunctas vero duplam ac sesqualteram triplicem proportionem
creare, ex his etiam illud apparet, diapente ac diapason in triplici proportione
constitui, Sed si quis triplici proportioni sesquitertiam habitudinem iungat,
quadruplam facit. Igitur si diapente ac diapason consonantiis diatessaron
symphonia iungatur, fit quadruplum spatium vocum, quod bis diapason supra
esse monstravimus.
XXVII. Diatessaron ac diapason non esse secundum
Pythagoricos consonantias.
Sed in his illud diligens lector agnoscat, quod consonantiae consonantiis
superpositae alias quasdam consonantias effecerunt. Nam diapente ac diatessaron
iunctae diapason, ut dictum est, creant. Huic vero, id est diapason, rursus
si diapente symphonia iungatur, fit consonantia, quae ex utrisque vocabulis
nuncupatur, diapason scilicet ac diapente. Cui si diatessaron addatur,
fit bis diapason, quae quadruplam proportionem tenet. Quid igitur, si diatessaron
ac diapason consonantias iungamus, ullamne secundum Pythagoricos efficient
consonantiam? Minime. Mox enim in superpartiens inaequalitatis genus cadit,
nec servat vel multiplicitatis ordinem vel superparticularitatis simplicitatem.
Age enim, statuantur numeri, quibus id facilius approbemus. Sit enim ternarius,
cuius sit senarius duplus, scilicet in diapason consistens proportione.
Huic aptetur sesquitertia, quam diatessaron esse praediximus, ut octonarius.
Is enim ad senarium diatessaron proportionem tenet. Qui octonarius ad ternarium
comparatus habet eum bis, sed, ne sit multiplex, habet etiam eius aliquas
partes neque eas simplices. Duabus enim eum supervenit unitatibus, quae
sunt duae tertiae partes ternarii, quem primum terminum minimumque locavimus.
Sint igitur termini hi III, VI. VIII. Illud quoque, quod inter duas sibi
continuas consonantias cadit. Etenim neque duplum est integrum, ut diapason
consonantiam prodat, neque triplum, ut diapason ac diapente efficiat symphoniam.
Cui si tonus addatur, mox triplum modum proportionis efficiet. Quoniam
enim diapason ac diapente sibimet iunctae efficiunt triplum, diatessaron
vero et tonus diapente consonantiam iungunt, si diapason consonantiae addatur
diatessaron, inconsonum fit, quoniam inter duplicem ac triplicem nulla
potest naturaliter proportio multiplicitatis intellegi. Quod si ei adicio
tonumt, fiet diapason diatessaron et tonus, quod nihil distabit, utrum
diapason ac diapente sit. Diatessaron enim e, tonus diapente constituunt.
Sit enim diapason quidem .III. et .VI., diatessaron .VI. et .VIII. tonus
.VIII. et .VIIII. diapente .VI. et .VIIII. diapason ac diapente .III. ad
.VIIII. Erit igitur sic tripla proportio: III. VI. VIII. VIIII. Sed quamquam
de his multa Nicomachus, nos tamen, qua potuimus brevitate partim ea ipsa,
quae Pythagorici affirmant, promentes, partim ex isdem quaedam consequentia
argumentantes probavimus, si diatessaron consonantiae diapason addatur,
consonantiam ex his coniungi non posse. Quid vero de his sentiat Ptolomaeus,
posterius apponam. Sed de his hactenus. Nunc de semitoniis considerandum
est.
XXVIII. De semitonio, in quibus minimis numeris
constet.
Videntur enim semitonia nuncupata, non quod vere tonorum sint medietates,
sed quod sint non integri toni, huiusque spatii, quod nunc quidem semitonium
nuncupamus, apud antiquiores autem limma vel diesis vocabatur, hic modus
est. Cum enim ex sesquitertia proportione, quae diatessaron est, duae sesquioctavae
habitudines, quae toni sunt, auferuntur, relinquitur spatium, quod semitonium
nuncupatur. Quaeramus igitur duos tonos continua dispositione descriptos.
Sed quoniam hi, ut dictum est, in sesquioctava proportione consistunt,
duasque sesquioctavas proportiones continuas adhibere non possumus, nisi
multiplex ille, a quo hae derivari possint, repperiatur, sit unitas prima
eiusque octonarius octuplus primus. Ab hoc igitur unum sesquioctavum potero
derivare. Sed quia duos quaerimus, fiant octies octo atque ex eo .LXIIII.
explicentur. Erit igitur hic secundus octuplus, a quo possumus duas sesquioctavas
proportiones educere. Namque octo, quae est octava pars .LXIIII. unitatum,
eisdem additi totam summam .LXXII. perficiunt. His vero si sua octava similiter
apponatur, qui est novenarius, .LXXXI. reddunt. Eruntque duo hi toni continui
principali dispositione conscripti: LXIIII. LXXII. LXXXI. Nunc igitur .LXIIII.
unitatum sesquitertium conquiramus. Sed quoniam .LXIIII. probantur partem
tertiam non habere, si omnes hi numeri ternario multiplicentur, mox eis
pars tertia contingit et omnes in eadem proportione durabunt, qua fuerunt,
antequam his ternarius multiplicator accederet. Fiant igitur ter .LXIIII.,
id est .CXCII. Horum tertia .LXIIII. eisdem addita .CCLVI. reddet. Erit
igitur haec sesquitertia proportio, diatessaron consonantiam tenens. Nunc
igitur duas sesquioctavas proportiones ad .CXCII., duobus se numeris continentes,
rato ordine collocemus. Fiant igitur ter .LXXII. , id est .CCXVI.; rursus
ter .LXXXI., qui sunt .CCXLIII. Qui inter duos suprascriptos terminos collocentur
hoc modo: CXCII. CCXVI. CCXLIII. CCLVI. In hac igitur dispositione proportionum
primus numerus ad postremum diatessaron constituit consonantiam, idem vero
primus ad secundum et secundus ad tertium geminos continuant tonos. Constat
igitur spatium, quod relinquitur, ex .CCXLIII. ad .CCLVI., in quibus minimis
semitonii forma consistit.
XXVIIII. Demonstrationes non esse .CCXLIII.
ad .CCLVI. toni medietatem.
Approbo igitur .CCXLIII. ad .CCLVI. distantiam non esse integram toni medii demensionem. Etenim ducentorum .XL. trium et ducentorum .LVI. differentia .XIII. tantum unitatibus continetur, qui .XIII. minus quidem quam minoris octavam decimam, plus vero quam nonam decimam obtinent partem. Si enim octies decies .XIII. ducas, efficies .CCXXXIIII., qui .CCXLIII. nullo modo aequabunt, si decies novies multiplices, supervadent, cum oporteat omne semitonium, si tamen integrum toni dimidium tenet, inter sextam decimam partem ac septimam decimam collocari, quod posterius demonstrabitur, Nunc illud liquebit, talem semitonii distantiam sibimet geminatam unum toni spatium non posse conplere. Age enim, ut sese .CCLVI. ad .CCXLIII. habent, tales duas sibimet continuas proportiones secundum superius descriptam regulam disponamus. .CC. enim et .L. et .VI. in semet ipsos multiplicemus et sit maximus terminus LXV (macron supra lin.). DXXXVI. Item .CCXLIII. propria numerositate concrescant et sit minimus terminus LVIIII(macron supra lin.). XLVIIII. Rursus .CCLVI. ad .CCXLIII. multitudine concrescant. Erit igitur numerus LXII(macron supra lin.). CCVIII. Hic igitur medius collocetur hoc modo:
LXV(macron supra lin.). DXXXVI. LXII(macron supra lin.). CCVIII. LVIIII(macron supra lin.). XLVIIII.
In eadem igitur sunt proportione .CCLVI. et .CCXLIII., in qua LXV(macron
supra lin.).DXXXVI. ad LXII(macron supra lin.). CCVIII. Et item LXII(macron
supra lin.). CCVIII. ad LVIIII(macron supra lin.). XLVIIII. Sed maximus
eorum terminus, qui est LXV(macron supra lin.). DXXXVI., ad minimum, qui
est LVIIII(macron supra lin.).XLVIIII., unum integrum non efficiet tonum.
Quodsi primi ad secundum proportio, quae est aequa secundi ad tertium proportioni,
integri esse semitonii probaretur, duo dimidia iuncta unum necessario efficerent
tonum. Nunc autem cum non sit extremorum terminorum sesquioctava proportio,
manifestum est haec duo spatia proprie tonorum dimidia non videri. Quicquid
enim cuiuscunque est dimidium, id si duplicetur, illud efficit, cuius dicitur
esse dimidium. Si vero illud inplere non possit, geminata particula minus
est parte dimidia, si vero superfluat ac supervadat, plus est parte dimidia.
Praeterea probabuntur autem LXV(macron supra lin.). DXXXVI. non facere
sesquioctavam proportionem, si LVIIII(macron supra lin.). XLVIIII. unitatibus
comparentur, si octava pars LVIIII(macron supra lin.). XLVIIII. eisdem
secundum eas, quae in arithmeticis dictae sunt regulas aggeratur. Quae
quoniam in integris numeris non consistit, idcirco eandem octavam partem
relinquimus lectorum diligentiae computandam. Liquet igitur eam proportionem,
quae in .CCLVI. et .CCXLIII. est constituta, non esse integrum dimidium
toni. Quocirca id, quod vere semitonium nuncupatur, pars toni minor est
quam dimidia.
XXX. De maiore parte toni, in quibus minimis numeris
constet.
Reliqua igitur pars, quae maior est, apotome nuncupatur a Graecis, a nobis vero potest vocari decisio. Id enim natura fert, ut, quotiens aliquid secatur, ita ut non aequis partibus dividatur, quanto minor pars dimidio minor est, tanto maior pars eademque auctior dimidium vincat. Quantum igitur semitonium minus integro dimidio toni minus est, tantum apotome toni integrum superat dimidium. Et quoniam docuimus semitonium in .CCLVI. et .CCXLIII. principaliter stare, nunc ea, quae apotome dicitur, in quibus possit minimis constare numeris approbemus. Si igitur .CCXLIII. partem recipere octavam possent, cum ad eum sesquioctavus numerus compararetur, tunc .CCLVI. habitudo ad sesquioctavam summam minimi numeri comparata apotomen necessaria ratione monstraret. Nunc vero quoniam ei pars octava deesse monstratur, utrique numeri octies fiant. Et ex .CCXLIII. quidem octies multiplicatis fit numerus M(macron supra lin.).DCCCCXLIIII. Quibus si propria conferatur octava, qui sunt .CCXLIII., fient II(macron supra lin.). CLXXXVII. Rursus .CCLVI. per octonarium crescant; fient igitur II(macron supra lin.).XLVIII. Atque hic suprascriptorum terminorum in medio collocetur:
M(macron supra lin.).DCCCCXLIIII. II(macron supra lin.).XLVIII. II(macron supra lin.).CLXXXVII.
Tertius igitur terminus ad primum toni retinet proportionem, secundus
vero ad primum semitonii minoris, apotomes vero tertius ad secundum. Atque
in eisdem primis apotomes videtur constare proportio, cum semitonii in
.CCLVI. et .CCXLIII. minimis numeris spatium contineatur. Idcirco autem
M(macron supra lin.).DCCCCXLIIII. et II(macron supra lin.).XLVIII. in eadem
proportione sunt, qua .CCXLIII. ad .CCLVI., quoniam .CCLVI. et .CCXLIII.
octonario multiplicati sunt. Si enim unus numerus duos quoslibet numeros
multiplicet, qui ex ea multiplicatione nascuntur in eadem erunt proportione,
qua fuerint hi numeri, quos prior numerus multiplicavit.
XXXI. Quibus proportionibus diapente ac diapason
constent et quoniam diapason sex tonis non constet.
Sed quoniam de diatessaron consonantia latius diximus, brevius et paene puris numeris de diapason ac diapente consonantiis disseramus. Diapente enim constat ex tribus tonis ac semitonio, id est ex diatessaron et tono. Disponantur enim numeri, quos superior descriptio conprehendit: CXCII. CCXVI. CCXLIII. CCLVI. In hac igitur dispositione primus terminus ad secundum et secundus ad tertium tonorum retinent proportiones, sed tertius ad quartum semitonii minoris, ut supra monstratum est. Si igitur .CCLVI. octava eisdem, quorum octava est, apponatur, fient .CCLXXXVIII. qui .CXCII. comparati sesqualterum spatium proportionis efficiunt. Quocirca tres quidem toni sunt, si primus ad secundum, secundus ad tertium, quintus conferatur ad quartum. Semitonium vero minus tertii ad quartum terminum comparatio tenet. Quodsi diatessaron quidem duorum tonorum est ac semitonii minoris, diapente vero trium tonorum ac semitonii minoris, iunctae vero diatessaron ac diapente unum diapason videntur efficere: erunt .V. toni et duo spatia semitoniorum minora, quae unum tonum non videantur inplere. Non est igitur diapason consonantia constans sex tonis, ut Aristoxenus arbitratur. Quod in numeris quoque dispositum evidenter apparet. Sex enim toni in ordinem disponantur, scilicet in sesquioctavis proportionibus constituti. Sex vero sesquioctavae proportiones a sexto octuplo procreantur. Disponantur igitur sex octupli hoc modo:
I. VIII. LXIIII. DXII. IIII(macron supra lin.).XCVI. XXXII(macron supra lin.).DCCLXVIII. CCLXII(macron supra lin.).CXLIIII.
Ab hoc igitur ultimo numero sex toni in sesquioctava proportione constituti locentur hoc modo, dispositis primum octuplis terminis, ut octavae terminorum partes ipsorum terminorum lateribus adiungantur. Sit autem descriptio talis:
Huius igitur dispositionis haec ratio est. Continuus enim versus, qui limes dicitur, octuplos numeros tenet. A sexto vero octuplo sesquioctavae proportiones ducuntur. Ubi vero octavas partes scripsimus, octavae sunt eorum numerorum partes quibus adiacent. Quae si eisdem, quibus adiacent, apponantur, posteriores numeros creant. Ut in primo qui est CCLXII(macron supra lin.). CXLIIII., huius octava XXXII(macron supra lin.). DCCLXVIII. Hi sibimet si coniungantur, posteriorem efficiunt numerum, qui est CCXCIIII(macron supra lin.). DCCCCXII. Idemque in ceteris invenitur. Si igitur ultimus numerus, qui est DXXXI(macron supra lin.). CCCCXLI. duplus esset prioris numeri, qui est CCLXII[macron supra lin.]. CXLIIII., recte diapason sex tonis constare videretur. Nunc autem si minimi numeri, id est prioris, duplicem conquiramus, minor erit eo numero, qui est maximus ac supremus. Nam CCLXII(macron supra lin.). CXLIIII. numeri duplus est, qui ad eum scilicet diapason consonantiam tenet, DXXIIII(macron supra lin.). CCLXXXVIII. Hic igitur minor est eo numero, qui sextum retinet tonum, eo scilicet, qui est DXXXI(macron supra lin.).CCCCXLI. Minor est igitur diapason consonantia [-267-] sex tonis. Atque id, quod sex toni diapason consonantiam supervadunt, voco comma, quod constat in minimis numeris DXXIIII(macron supra lin.). CCLXXXVIII. et DXXXI(macron supra lin.). CCCCXLI. Sed de his, quid Aristoxenus sentiat, qui auribus dedit omne iudicium, alias commemorabo. Nunc voluminis seriem fastidii vitator adstringam.
Explicit de musica id est harmonica institutione liber secundus.