Hans
Zimmermann :
12 KÖRBE, Quellensammlung
: Honorius Augustodunensis : Imago Mundi : Zeitlehre
domum,
Index * link-Liste
* alte
Quellen * mittelalt.
Weltkarten * constitutum Constantini
Thomas
von Aquin: Summa
Theol. prima pars qu.2: IST Gott? Fünf
Gottesbeweise
Gervasius
von Tilbury: Otia Imperialia * Petrus
Comestor: Historia Scholastica
:
Honorius
Augustodunensis
Imago
Mundi
2
(Chronographie:
circuli, Monate, Jahreszeiten, Syzygienlehre, Kalender, Weltenjahr)
geringfügig geändert
nach der Ausgabe von Valerie I.J. Flint, Paris 1983;
reimprosaisch gegliedert
und ins Netz gestellt durch Hans Zimmermann März 2000
Quellengrundlage zu Gervasius
von Tilbury: OTIA IMPERIALIA
Erstes
Buch: Kosmographie, Erdkunde * Erstes
Buch: Kosmographie, Himmelskunde * Zweites
Buch: Zeitlehre * Drittes
Buch: Geschichte
Liber II
priori libello globum totius mundi oculis corporis representavimus
sequenti iam tempus in quo volvitur oculis cordis anteponamus.
1. evum.
evum est ante mundum
hoc ad solum deum pertinet
2. tempora eterna.
tempora eterna sub evo sunt
et hec ad archetipum mundum et angelos pertinent
qui ante mundum esse ceperunt
3. de tempore.
tempus autem mundi est umbra evi.
hoc cum mundo incipit et cum mundo desinet.
veluti si funis ab oriente in occidentem extenderetur
qui cottidie plicando collectus
tandem totus absumeretur.
per hunc extenduntur saecula
sub hoc universa in hoc mundo currunt posita.
hoc uniusquisque vita mensuratur.
hoc series dierum et annorum terminatur.
tempus autem a temperamento dicitur
et nichil aliud quam vicissitudo rerum intelligitur.
hocque in athomos ostenta momenta partes
minuta punctos horas quadrantes dies
ebdomadas menses vicissitudines annos
ciclos etates secula dividitur.
4. de athomo.
athomus dicitur insecabile
est enim minus quam illud quod volat in sole.
est autem minimum temporis spacium
sicut motio palpebre oculi
quod et ictus oculi dicitur
et est .ccc.lxxvi. pars unius ostenti.
5. de ostento.
ostentum est quod aliquid ostendit aspicientibus.
est autem .lx. pars unius hore
habens in se .ccc.lxxvi. athomos.
6. de momento.
momentum est motus siderum
unde et dicitur
et est .xl. pars hore continens ostentum et dimidium.
7. de partibus.
partes a partitione zodiaci dicuntur
qui in tricenos dies per singulos menses partitur.
est autem .xv. pars hore
habens in se .ii. momenta et .ii. partes momenti.
8. de minutis.
minutum est minus intervallum in horologio.
est autem .x.pars hore
continens partem unam et dimidiam.
9. de punctis.
punctus est parvus transcensus puncti in horologio.
est autem .iiii. pars in luna
aliquando .v. hore habens .ii.minuta et dimidium.
10. de hora.
hora est terminus cuiusque rei.
est autem hora quandiu stans aqua a iactu lapidis movetur
et est .xii. pars diei
constans ex .iiii.punctis
minutis .x.
partibus .xv.
momentis .xl.
ostentis .lx.
athomis .xxii.d.lx.
hora autem dicitur series vel umbra
et est certus limes temporis in horologio.
11. de quadrante.
quadrans est .iiii. pars diei
naturalis autem diei .vi.horas.
12. de die.
dies
est .vii.pars abdomade vulgaris
dicitur autem dies a discernendo
eo quod lucem ac tenabras discernet.
est autem dies aer sole illustratus.
cum enim est sol super terram est hic dies
cum sub terra est ibi dies.
13. longi dies et breves.
cum aquilonalem partem celi circuit
nobis in divexo terre positis citius surgit et tardius occidit
et ideo longiores dies facit.
cum vero australem perambulat
nobis tardius surgere et citius occidere videtur
quia tumor medie terre que rotunda est visui nostro obicitur.
et tunc quidem nobis dies breviores
illi autem parti longissimos facit.
14. de zodiacis signis sole et diebus.
zodiacus namque ex .xii.signis constans
ab aquilone in austrum porrectus
flexuoso lapsu celum cingit
sub quo sol currens mundum in .viii.parallelos id est circulos dividit
quibus singulis diversum diem fecit.
longitudo autem zodiaci in .ccc.lx. partes secatur
latitudo eius in .xii.dividitur.
partium autem sectio nichil aliud est quem solis unius diei progressio.
unum quodque ergo signum per .il. horas oritur
per .ii.occidit
et in unoquoque sol .xxx.diebus inmoratur.
qui dum flexuoso draconis meatu sub signis obliqui zodiaci currit
mundum in .viii.circulis distinguit.
15. primus circulus.
primus circulus ab India versus austrum
per Mare Rubrum et Affricam ad columnas Herculis pervenit.
Hercules enim orbem pertransiens ibi columnes fixit
ubi finem mundi esse putavit.
in hoc ergo circulo equinoctii die medio
gnomen id est radius horologii .vii.pedum umbram .iiii.pedum longam
reddit.
dies longissimus .xliii.horas equinoctiales habet.
16. secundus circulus.
secundus ab occasu Indie per Medos vadit
et Perses Arabiam Siriam Ciprum
Cretam Lilibeum Montem Sicilie
et septentrionalia Africe pertingit.
umbilicus equinoctio .xxxv.pedum umbrem xxiii. pedum longam reddit.
dies maxima est .xiiii.horarum et .v.parte unius hore.
17. tertius circulus.
tertius oritur ab Indis Imavo proximus
et per Caspias portas
Thaurum Pamphiliam Rhodum Cicladas
Siracusas Catinam et per Gades tendit.
gnomines cuncte umbram .xxxviii. unciarum faciunt.
longissima dies horerum .xiiii.et dimidie ac trigesima unius hore.
18. quartus circulus.
quartus ab altero latere Imavi per Ephesum Mare Cicladum septentrionalia
Sicilie
Narbonensis Gallie exortiva Africe maritima tendit ad occasum.
gnomen .xxv.pedum facit umbram .xx.pedum.
longissima dies habet .xiiii.horas et tercias duas unius hore.
19. quintus circulus.
quinto circulo ab introitu Caspii maris continentur Bactria Armenia
Macedonia
Tarentum Tuscum mare Hispania Media.
gnomen .vii. pedum umbram .vi.reddit.
maximus dies horarum .xv.
20. sextus circulus.
sextus amplectitur Caspias gentes Caucasum Sautraciam Illiricos Campaniam
Etruriem Massiliam Hispaniam Terraconensem Mediam
et inde per Lusitaniam vadit.
gnomini pedes .viiii. umbre .viiii..
longissima dies horis .xv.ac nona parte hore.
21. septimus circulus.
septimus ab altera Caspii maris hora incipit
et per traciem aversa Venetiam Cremonam Ravennam
transalpinam Galliam Pireneum Celtiberium vadit.
gnomini .xxxv.pedum umbre .xxxvi.
amplissime dies horarum .xv.et quintarum partium hore trium.
22. octavus circulus.
octavus a Tanai per Meotium lacum et Sarmatas
Dacos partemque Germanie Gallias
longissima dies horarum .xvi.
gnomen ut supra.
23. quatuor circuli.
extra hos facit sol .iiii.circulos
.ii.in austro et ii.in aquilone.
unum in austro per insulam Meroen
et Ptholomaidam Rubri Maris urbem
ubi longissima dies est horarum .xii. dimidia hora amplior
alterum per Syenem Egypti qui est horarum .xiii.
unum in aquilone per Yperboreos montes et Brittanniam horarum .xvii.
alterum Cyticum a Ripheis iugis in Thilien
in quo .vi.mensibus est dies .vi.aliis nox.
24. de varia umbra dierum.
adhuc in aliis terrarum locis variat sol umbram.
nam umbilici qui gnomen dicitur
umbra in Egypto equinoctiali die meridie paulo plus quam dimidiam gnominis
mensuram efficit.
in Roma none pars gnominis deest umbra.
in Ancuna superest quinta tricesime.
in Venetia hisdem horis umbra gnomini par fit.
in Syene solsticiali die medio nulle fit umbre
ibique puteus e philosophis ad hoc ipsum factus totus interius illuminatur.
in meridie sunt populi Fiscii dicti qui umbram ex utroque latere mittunt.
in India super flumen Hypesim in solsticiali die umbra absumitur.
apud Trogoditas .xlv.diebus ante solsticium
et totidem postea umbra penitus absumitur
et his .xc.diebus umbra in meridiem iacitur.
in Meroe insule Nili bis in anno absumitur umbra
cum sol est in .xii.parte tauri et in .xiiii. leonis.
in India sunt loca Ascia dicta
ibi non sunt umbre et septentrio ibi non videtur.
25. de orizonte.
orizon est quantum aspectus cuiusque in circuitu circumscribit
et celum undique terre immire putatur
quod in lato mari melius dinosci potest
ubi nullum obstaculum se offert.
extenditur autem orizon in spacium longitudinis .ccc.lx. stadiorum.
centum enim et .lxxx.stadia non excedit acies contra videntis
sed visus cum ad hoc spacium venerit
deficiens in rotunditatem recurvatur.
hic numerus geminatus in ante et retro orizontem efficit.
26. de tribus divisionibus diei.
dies vulgaris habet tres divisiones
mane ab ortu solis usque ad quartam horam dictum a mano
quod est bonum nichil enim melius luce
vel e manibus id est diis infemalibus
qui diem tota nocte inclusum mane emittunt.
meridies est media dies et dicitur quasi mera id est pura dies.
supremum ab hora nona usque ad solis occasum.
et dicitur inde quod supprimat solis cursum.
Hebrei Chaldei et Perse diem a mane inchoantes in mane finiunt.
Egyptii ab occasu usque ad occasum.
Romani a medio noctis usque in medium.
Umbri et Athenienses a meridie usque in meridiem.
Christiani a vespera usque in vesperam.
27. de nominibus dierum.
sic autem hebrei nominabant dies.
una sabbati vel sabbatorum vel prima sabbati.
secunda sabbati tertia sabbati quarta sabbati
quinta sabbati sexta sabbati.
pagani vero sic.
dies Solis dies Lune dies Martis dies Mercurii
dies Iovis dies Veneris dies Satumi.
sed cum hec nomina a planetis habeant
videndum cur non eundem ordinem servent.
sed hec causa est.
dies naturalis dividitur in .xxiiil.horas.
ex quibus si unicuique planete per circuitum ter una hora tribuitur
expensis omnibus cui planete prima iterum obvenerit
huic et nomen diei ascribitur.
Christiani autem sic dies nominant.
dominica dies secunda feria tertia feria
quarta feria quinta feria sexta feria
28. de nocte.
nox
dicitur a nocendo
est autem nox solis absentia terre umbra.
fit autem umbra a corpore et luce.
dum enim lux solis est sub terra corpus terre umbram superius parit
que usque ad lunam pertingit.
dicitur autem umbra quasi ob radium scilicet solis.
ubi lux par est corpori par est et umbra.
ubi lux maior corpore ibi umbra deficit.
ubi lux corpore exilior ibi umbra in infinitum crescit.
cum sol australem celi plagam perlustrat nobis noctem prolonget.
cum vero aquilonalem eam nobis breviat.
29. de eclipsi.
cum luna umbram noctis incidit a luce deficit
et hic defectus eclipsis dicitur.
sol vero obiectu lune eclipsin patitur
dum videlicet luna sub sole in eadem linea graditur.
30. de .vii.temporibus noctis.
habet autem nox .vii.tempora
videlicet crepusculum vesperum conticinium
intempestum gallicinium matutinum diluculum.
crepusculum est dubia lux
creperum enim dicitur dubium.
est autem inter tenebras et lucem.
vesperum a stella que Vesper nominatur.
conticinium cum omnia conticent id est silent.
intempestum media nox cum non est tempus operandi.
gallicinium cum galli cantant.
matutinum cum mane aurora adventat.
diluculum incipiens diei lux.
31. de ebdomada.
ebdomada est .iiii.pars lunaris mensis.
dicitur autem Grece e septenario numero. epta enim dicitur .vii.
latine autem dicitur septimana quasi .vii.manes id est .vii.dies.
prima ebdomada est divina
in qua deus .vi.diebus cuncta condidit et in .vii. requievit.
secunda est in qua hic mundus volvitur
in qua nos exemplo Dei .vi.diebus operamur in .vii.requiescimus.
tercia est .vii. ebdomada insimul post quas Pentecostes celebretur.
in quo lex Iudeis Spiritus sanctus Christianis datur.
quarta est .vii.mensium
post quos festivitas tabemaculorum servabatur.
quinta est .vii. annorum post quos annus remissionis agabatur
in quo populus ab opere cessare iubebetur.
sexta est septies .vii. annorum
post quos Iubileus annus feriabatur.
septima est septuagies
.vii.annorum
post quos Christus nasci Daniele immo ab angalo promittebatur.
32. de mensibus.
mensis est .xii.pars anni.
dicitur autem a mensura vel a Mene quod est Luna.
lunaris autem mensis .xxviiii.diebus et .xii.horis impletur.
solaris vero .xxx.diebus ac .x. semis horis.
33. lunaris mensis.
lunaris mensis est a nova luna usque ed novam.
Luna autem pervolat zodiacum .xxix. diebus et .xii.horis.
bis .xii.sunt .xxiiii.quod est integer dies.
hic quia non potest dividi uno mensi ascribitur.
inde est quod unus mensis habet tricesimam
alter vicesimam nonam luna.
34. solaris.
solaris mensis est unius signi progressio.
Sol in unoquoque signo moratur .xxx. diebus et dimidium
qui dimidius in duobus signis efficit integrum diem.
hic quia non potest in .ii. partiri uni ascribitur mensi.
et ideo habet unus mensis .xxxi diem alter .xxx.
35. de nominibus mensium.
hebrei auctore Moyse sic menses nominant
incipientes ab Aprili in qua Pascha celebrant.
Nisan Iar Siuan Thamul Dab Elul
Thesseri Maresuan Casleu Thebet Sabath Adar.
Egyptii vero auctore Abraham menses a Septembri computant
Thoth Faosi Athir Choeac Tybi Mechir
Femenoth Farmuthi Pachom Paudi Episi Mesori.
Greci autem Foroneo auctore a Decembri menses inchoant
Apuleios Cydinios Pytios Distros Xanticus Artemesios
Deseos Panemos Loos Gorpieos Hyperbetheos Dios.
36. de mensibus Romanorum.
Romulus Romanis .x.menses ordinavit
quorum primum Martium a Marte qui in hoc mense in frigia natus est
nominavit
cuius se filium falso predicavit.
decimus vera Decembrem appellavit.
Numa vero
Pompilius .ii. Ianuarium scilicet et Februarium adiecit.
sunt autem menses Romanorum ab idolis a rebus a regibus a numeris dicti.
37. Ianuarius.
primus Ianuarius dicitur a Iano deo principii
eo quod hic mensis est principium anni.
dicitur et a Ianua eo quod per eum intret annus.
38. Februarius.
secundus Februarius a Februo id est Plutone deo infernali
cui hoc mense sacrificabant
dum civitatem in eius honore luminibus lustrabant.
dicitur etiam a febre id est a frigore
quia frigidum est illud tempus.
39. Martius.
tertius Martius a Marte deo belli Patre Romuli auctoris Romane gentis
cui Marti milites hoc mense sacrificabant.
dicitur etiam a maribus eo quod cuncta animantia tunc mares desiderent.
40. Aprilis.
quartus Aprilis ab Afrodisi vel Afrili id est Venere dea amoris
cui consecratus erat hic mensis.
dicitur etiam quasi aperilis eo quod aperiat terram in flores.
41. Maius.
quintus Maius a Maio id est Iove quasi a maiestate
sive a Maia matre Mercurii cui mercatores hoc mense sacrificabant.
dicitur etiam a maioribus scilicet principibus Romanorum
qui hoc mense Iovi immolabant.
42. Iunius.
sextus est Iunius
a Iunone dea regni dictus cui erat consecratus.
dicitur etiam a iunioribus qui armis Romam defendebant
et regni fastigium a Iunone affectabant.
43. Iulius.
septimus est Iulius
a Iulio Cesare qui in hoc mense imperator creatus et in deum est relatus.
hic prius Quintilis dicebatur eo quod quintus esset a Martio
qui primus erat institutus a Romulo.
44. Augustus.
octavus Augustus ab Augusto Cesare qui in hoc mense victor exstitit
et Romanum imperium adauxit
ideoque deitatem promeruit.
hic prius Sextilis est dictus
eo quod a primo Martio esset sextus.
45. September.
46. October.
47. November.
48. December.
duodecimus December
sunt enim hi menses pluviales
et ideo nomen a numero et imbre habentes.
49. de kalendis.
kalende a verbo kalo quod est voco dicuntur.
pontifex namque novam lunam regi nuntiare debuit
post cuius sacrificium kalo quinquies vel sexies clamavit.
per hocque signum populum in curiam ob hoc Calabriam dictam ad sacrificium
convocavit.
et ab hoc verbo kalo primam diem mensis kalendas vocari placuit.
50. de nonis.
inde post .viiii. dies vulgus de rure convacatum in urbem Romam convenit
et ibi feriarum servendarum scita a rege vel pontifice accepit.
dicuntur etiam a nundinis id est mercimoniis
que vel in urbem deferebant
51. de idibus.
idus dicuntur dies qui menses dividunt ab iduare quod est dividere.
dicuntur etiam ab idea quod est species
quia lunam plenam sui speciem in medio mense monstrat.
Hebrei et Egyptii et Greci nec kalendas nec nonas nec idus observant
sed tantum dies a nova luna ed novam computant.
52. de vicissitudine.
vicissitudo in .iiii.tempora dividitur
et unumquodque tribus mensibus distinguitur.
dicta autem vicissitudo quia vices mutat in mundo.
53. ver.
ver est quarta pars anni constans tribus mensibus.
dicitur autem a vernando quia tunc prata virent
hoc est humidum et calidum
et in hoc fit equinoctium.
54. estas.
estas est quarta pars anni constans tribus mensibus
et dicitur ab estu id est calore.
hec et messis vocatur
et in hac solsticium celebratur.
55. autumnus.
autumnus est quarta pars anni habens tres menses.
et dicitur ab autumno id est colligo scilicet fructus terre.
hic est siccus et frigidus.
hic etiam vindemia nominatur
et in hoc equinoctium libra equatur.
56. hiemps.
hiemps quarta pars anni tribus mensibus perficitur.
et a rigore vel a sterilitate dicitur.
est enim frigida et humida.
et in hac agitur solsticialis dies.
57. inequalitas temporis.
hec autem vicissitudo in nostris tantum partibus agitur.
in India vero ubi sunt alii ortus siderum
sunt bine in anno estates.
bine messes in medio hiemps placida.
in Egypto quaque natura media hieme campus herbis floribus silve frondibus
vestitur
queque arbor pomis onustatur.
58. elementa et tempora.
quatuor quoque elementa qualitatibus .iiii. temporum connectuntur.
terre namque sicce et frigida autumno
aqua frigideaet humida hiemi
aer humidus et calidus veri
ignis calidus et siccus estati colligatur.
59. de homine microcosmo.
hisdem qualitatibus est humanum corpus temperatum
unde et microcosmus id est minor mundus appellatur.
sanguis namque qui vere crescit est humidus et calidus.
et hic viget in infantibus.
colera rubea crescens in estate est calida et sicca.
et hec habundat in iuvenibus.
melancolia id est colera nigra crescens autumno
flegmata que hieme dominantur
60. quatuor qualitates.
in quibus sanguis pollet
sunt hilares misericordes ridentes loquaces.
in quibus colera rubea
sunt macilenti voraces veloces audaces iracundi agiles.
in quibus nigra colera
stabiles graves compositi moribus et dolosi sunt.
in quibus flegmata
tardi somnolenti obliviosi sunt.
61. de anno.
annus dicitur ab innovando
eo quod cuncta transeuntia innovat.
dicitur etiam annus quasi
anulus
quod in se revolvitur ut circulus.
annus autem multis modis accipitur.
62. lunaris.
primo lunaris quinquefarie dicitur.
primus lunaris annus est cum luna omnia signe zodiaci pervolat
qui .xxvii.diebus et .viii.horis constat.
secundus .ii.diebus
et .iiii.horis prolixior
post quos luna a sole reaccenditur
qui proprie mensis nominatur.
63. communis.
tertius qui dicitur communis
qui .xii. huiusmodi mensibus in .ccc.liiii.diebus conficitur.
quartus qui embolismalis
dicitur
id est superaugmentum et habet .xiii.menses et dies .ccc.lxxxiiii.
qui uterque apud Hebreos a Pascali mense incipit
a Romanis autem a Ianuario luna inchoatur
quintus est lunaris
sive decennovenalis
cum luna post .xviiii.annos ad easdem recurrit etates.
64. solaris.
sextus est solaris
cum sol omnia zodiaci signa perlustrat
qui .ccc.lxv.diebus et .vi.horis constat.
65. bissextilis.
septimus
est bissextilis dum quarto anno bissextus item inseritur
et uno die longior priori cognoscitur.
66. solaris.
octavus est item solaris
cum post .xxviii.annos circulum concurrentium complet.
67. Mercurius.
nonus est mercurius
qui .ccc.xxxix.diebus completur.
68. Venus.
decimus est Veneris
qui .ccc.xlviii.diebus perficitur.
69. Mars
undecimus est Martis
qui .ii.solaribus annis constat.
70. Iovis.
71. Saturnus.
tertius decimus Satumi
quartus decimus qui vocatur magnus annus
qui .d.xxxii. annis revolvitur.
extra hos sunt .ii. legales anni
unus qui dicitur remissionis annus
habens curricula .vii. annorum.
alter iubileus .l. annorum.
72. de varis annis.
annum civilem id est solarem
Hebrei ab equinoctio verno
Greci a solsticia
Egiptii ab autumno
Romani a bruma incipiunt.
apud Indos unus mensis
apud Egiptios vero olim erat annus .iiii. mensium
apud Acarnanas .vi. mensium
apud Lavinos .xiii. mensium
apud quosdam unumquodque tempus
scilicet
ver et alia pro anno computabatur.
73. de bissexto.
annus solaris
ut in horoscopo horologii est investigatum
.ccc.lxv. diebus et quadrante conficitur.
quadrans autem est quarta pars diei
in .iiii.autem annis .iiii.quadrantes .xxiiii.horas conficiunt
hic ergo dies in quarto anno .vi. kalendis Martii interkalatur
hunc Iulius Cesar interposuit
et totius compoti errorem per hunc correxit.
hunc Egiptii et Greci in fine anni subponunt
Romani autem in Februario eo quod ceteris brevior est interserunt.
ideo autem non post finem mensis
sed infra mensem quia olim integer mensis interkalabatur.
ideo vero non ante .vi. kalendas Martii
quia .vii. kalendis Martii magno tripudio civitatem lustrabant
et nichil eis incipere ante transactam festivitatem licebat.
74. de cicla.
ciclus bissextilis
ciclus indictionalis
ab Octobri incipiens xv. annis.
ciclus decennovenalis
a Paschali luna incipiens .xviiii. annis.
ciclus lunaris
a Ianuario inchoans .xviiii. annis.
ciclus solaris
a Martio inchoans .xxviii. annis.
ciclus magnus
.d.xxxii.annis perficitur.
75. de olimpiade.
olimpias sunt .iiii.anni.
apud Elidem civitatem Grecie est institutum
post .iiii. annos ad Olimpium montem convenire
et ibi palestrales ludos agere
et inde dicuntur olimpiades.
76. de lustris.
lustrum vero sunt .v. anni.
Romanis enim ab omnibus gentibus solvebatur tributum
et semper post quinquennium ad Romam veniebant
et unumquodque quinquennium lustrum dicitur.
77. de Indictionibus.
omnes autem simul indictiones ab indicendo dicuntur
quia semper post .xv.annos ad primum censum id est es revertebatur.
78. de etate.
etas vel generatio est vita uniuscuiusque hominis vel .c. anni.
est etiam etas cum nullus superfuerit qui nunc vivit.
sunt quoque .vi. etates hominis.
prima infantia ad .vii. annos.
secunda puericia ad .xiiii. annos.
tercia adolescentia ad .xxi. annum.
quarta iuventus ad .l. annum.
quinta senectus ad .lxx.annum.
sexta decrepita ad .c. annos vel usque ad mortem.
sunt nichilominus .vi. etates mundi.
prima ab Adam ad Noe.
secunda a Noe ad Abraham.
tercia ab Abraham ad David.
quarta a David ad transmigrationem Babilonis.
quinta inde ad Christum.
sexta usque in finem mundi.
79. de seculis.
seculum sunt mille anni.
dicitur autem seculum quod se sequitur.
seculum tempus Grece
seculi tempus legis.
inde et secula seculorum.
secula tempora Christianorum
seculorum Iudeorum et paganorum.
est et seculi seculum regnum celorum
quod sequitur istud seculum
sicut scribitur
beati qui habitant in domo tua
in seculum seculi laudabunt te (Ps 83,5).
80. ciclus decennovenalis.
deconnovenalis ciclus dicitur
quasi .xviiii. annorum circulus.
per tot enim annos peragit luna cursum suum
nitens contra firmamentum.
dividitur autem in .ii.
in .xii. communes et .vii. embolismales annos.
81. communes.
communes dicuntur
cum .ii. equales scilicet .xii. mensium lunarium
a Pascha ad aliud Pascha concurrunt.
82. embolismus.
embolismus qui supercrescens dicitur
est is qui a Pascha ad aliud Pascha .xiii. menses
id est .xiii. novas lunas habet.
hoc totum ideo fit
quia Pascha ante equinoctium et ante .xiiii. lunam Aprilis
qui apud Hebreos primus est agi non licet.
83. ogdoas et endecas.
dividitur adhuc in ii.
in ogdoadem et endecadem.
ogdoas sunt .viii. anni.
duo enim communes
semper precedunt tercium embolismum.
in octavo autem loco precedit unus communis embolismum
et hic numerus ogdoas appellatur.
deinde iterum .ii. communes preerunt tercium embolismum.
in undecimo quinto loco unus tantum precedit embolismum
et hic numerus endecas vocitatur.
84. solaris ciclus.
solaris autem ciclus .xxviii. annis peragitur
oportet enim ut bissextus singulos dies septimane tangat
et sic per eosdem recurrat.
septies autem .iiii. fiunt .xxviii.
bissextus enim in quarto tantum anno interponitur.
85. de numero articulorum.
lunarem cursum sic in articulis adiunctis unguibus computabis.
a radice pollicis leve manus inipe
et per singulos articulos et ungues numera
et in fine minimi digiti novemdecimum annum habebis.
solarem autem sic in articulis utriusque manus absque unguibus computabis.
a minimo digite leve manus inchoa
et per transversum in .iiii. digitis numera
in .iiii. semper bissextum nota
in altera manu similiter.
et habebis annos .xxiiii.
deinde utroque pollice binos annos
qui prioribus iuncti reddunt .xxviii. annos.
geminus est autem solaris cursus
unus qua cottidie ab oriente in occidentem firmamentum sequitur
alter qua contra firmamentum nitens .xxviii.annis graditur.
86. magnus.
87. de ciclis planetarum.
Mercurius autem quodque signum .xxviii. diebus et vi. horis
totum zodiacum .ccc.xxxviiii. diebus permeat.
Venus vero quodlibet signum .xxviii.diebus
et .v. horis totum signiferum .ccc.xlviii. diebus circuit.
sol .xxx.diebus ac .x. horis et semisse singula signa lustrat
omnem zodiaci ambitum .ccc.lxv. diebus et .vi. horis transvolat.
Mars quodque signum .lx. diebus et .xxi. horis
omnia signa .ii.annis perlabuntur.
Iovis stella singulis signis annum unum inmoratur.
omnia enim .xii. annis pervagatur.
Saturnus in unoquoque signo .ii. annos et .clxxxii. dies et .xv. horis
id est dimidium annum inmoratur
totum autem signiferi circulum .xxx. annis
propter nimiam altitudinem contra celum sicut alii currens perlabitur.
88. de scriptoribus cicli.
ciclum Eusebius Cesariensis primus composuit
postea Theophilus Alexandrinus episcopus rogatu Leonis pape lucidius
exposuit
deinde Dionisius abbas ut hodie habetur scripto protulit.
89. de equinoctiis et solsticiis.
equinoctia et solsticia faciunt .iiii.zodiaci signa
in modum crucis equali spacio locata.
nam signum arietis in quo sol est creatus
in oriente est positum
quod facit vernale equinoctium.
libra in qua est luna condita
est in occidente opposita
et facit autumnale equinoctium.
cancer est versus aquilonem
tenet celum ubi altissimum est
et facit estivale solsticium.
capricomus vero versus austrum premit celum
ubi est humillimum
et facit hiemale solsticium.
90. vernale equinoctium.
equinoctium dicitur ab equa et nocte
Grece vera isemeria
ab equa et die quasi equidies.
vernale equinoctium non .viii.
sed .xii. kalendis Aprilis habendum
lex et evangelium clamant
et horologii manifeste inspectio probat.
secundum legem enim non licuit
Pascha ante equinoctium celebrari.
qui autem Evangelium diligenter legerit
Dominum non octavo sed decimo kalendis Aprilis passum videbit.
si ergo .viii. kalendis Aprilis est equinoctium
tunc Dominus contra legem Pascha ante equinoctium celabravit
qui legem non solvere sed implere venit.
sed et Iudei contra patrium morem gesserunt
qui Pascha in inconvenienti termino egerunt.
verumtamen cum horum neutrum fuerit
transacto .xii.kalendis Aprilis equinoctio Dominus solito more
Pascha cum Iudeis .xi. kalendis Aprilis celebravit
Paschali die quod erat .x. kalendis suo sanguine nos redemit
.viii.kalendis resurrexit.
91. autumnale equinoctium.
autumnale quoque equinoctium non .viii.
sed .xii. kalendis Octobris habendum
92. estivale solsticium.
solsticium non ideo dicitur quod sol stet
sed quod alcius celum scandere non valens
estivale solsticium non .viii.
sed .xii. kalendis Iulii horoscopus horologii clamat habendum
quod noctem brevissimam diem facit longissimum
cum sol scanderit Cancri signum.
93. hiemale solsticium.
hiemale quoque solsticium
non .viii. sed .xii. kalendis Ianuarii habendum
eadem ratione probatur
cum sol in Capricorno positus
brevissimum diem et longissimam noctem facere non ignoratur.
94. de saltu lune.
luna a sole recedens
post .xxviiii. dies et horas .xii. iterum eum consequitur
sed hora .xii. nondum peracta a sole reaccenditur.
restant enim ex hora per singulos menses .iiii. momenta
hec per singulos annos augmentata
post .xviiii. annos integrum diem perficiunt.
qui dies numero lune subtrahitur.
dum prima pro .xxx. computatur
isque saltus lune nominatur.
ideo autem in .xviiii. anno
et in Iulio mense fit lune saltus
quia et hoc facit mater astronomie Egiptus.
95. de minutis.
quis hic sepius minutie ponuntur
que forsitan a pleris minus sciuntur
sciendum quod uncia est .xii. pars cuiusque rei in .xii. divise.
semis vel semisse dimidia pars cuiusque rei in .ii. divise.
bisse due partes alicuius rei in .iii.partite
tercia sublata.
quelibet autem pars illarum .iii. dicitur triens.
rei in .iiii. partes divise
quarta pars dicitur quadrans
96. de regularibus feriarum et concurrentium.
regulares feriarum et concurrentes a Martio sumunt initium
a quo Romani habuerunt anni principium.
a Romanis enim sunt inventi.
regulares inde dicuntur quod calculatores regant
concurrentes vero inde quod regularibus concurrant.
regulares habent tale exordium.
solaris annus .ccc.lxv. diebus peragitur
sol autem per singula .xii. signa .xxx. diebus immoratur.
duodecies ergo .xxx. vel tricies .xii. sunt .ccc.lx.
quinque remanent.
hi sunt regulares Marcii.
in ceteris mensibus sic oriuntur.
precedentis mensis dies cum regularibus in .vii.equas partes partire
quod remanet da sequenti mensi pro regularibus.
Martius habet dies .xxxi. et .v. regulares
quod sunt septies .v. et remanet unus.
hic erit regularis Aprilis.
aliter.
quota feria primo anno fuerit in kalendis mensium
tot erunt regulares mensium.
in kalendis Martii est feria quinta
kalendas Aprilis prima feria et unus regularis.
concurrentes autem habent hoc exordium.
solaris annus habet ebdomadas .lii.et .i. diem.
hic .i. dies erit primo anno solaris cicli concurrens
quia concurrit regularibus.
ad inveniendam feriam in kalendis mensium
singulis annis adde unum usque ad .vii.
quarto anno bissextus pro concurrente accipitur
ideo .v. anno una concurrens transilitur.
bissextili anno utere in Ianuario et Februario bissexto pro concurrente
in reliquis mensibus concurrentibus.
primus annus in creatione mundi fuit
quota feria fuerit in .viiii. kalendis Aprilis vel .vi. kalendis Martii
tot erunt concurrente illo anno.
concurrentes iunge regularibus
si infra .vii. fuerit talis erit feria in kalendis cuiusque mensis.
si .vii. excesserit .vii.sublatis
hi enim regulares atque concurrentes
septenarium numerum non excedunt.
97. de regularibus et epactis.
regulares lune et epacte a Septembri sumunt initium
quem Egiptii ponunt anni principium.
ab ipsis enim sunt inventi.
hi regulares simile habent exordium ut superiores.
et ideo September habet .v.
in reliquis mensibus sic inveniuntur.
precedentis mensis dies cum regularibus sume.
si trigesimam habet lunam .xxx. tolle.
quod remanet tribue sequenti mensi pro regularibus.
si vero .xxviiii.
his sublatis quod remanet erunt regulares.
aliter.
quota luna in primo anno in kalendis fuerit
.xi. sublatis
quot remanent tot erunt regulares lune.
in kalendis September luna erit .xvi.
98. de epactis.
epacte autem sic oriuntur.
annus solaris habet dies .ccc.lxv.
lunaris vero .ccc.liiii.
qui numerus ab alio superatur .xi. diebus.
hi .xi. epacte
id est adiectiones nominantur
quia singulis annis regularibus mensium ad inveniendam lunam adiciuntur.
singulis ergo annis adice .xi.
si infra .xxx. fuerit numerus
ipse erunt epacte presentis anni.
si ultra tolle .xxx.
quod remanet erunt epacte.
primo anno .xi.
secundo iterum .xi. erunt .xxii..
tercium iterum .xi. erunt .xxxiii..
sublatis .xxx.
regulares adde epactis
si infra .xxx. fuit numerus
talis erit luna in kalendis mensium.
si ultra tolle .xxx.
nono decimo anno
scilicet .xviii. epacte
his .xi. et dies saltus lune adduntur
et erunt .xxx. epacte primo anno.
primus annus ergo decennovenalis habet .xxx. epactas
sed ideo dicitur quod nullas habeat
quia in singulis mensibus .xxx. reiciuntur
et luna solis regularibus invenitur.
quota luna fuerit in .xi. kalendarum Aprilis
tales erunt epacte anni illius.
99. quod horis luna luceat.
luna prima lucet punctis .iiii.
et sic usque ad plenilunium cottidie .iiii. puncti adiciuntur
in decrescendo similiter cottidie .iiii. auferuntur.
in plenilunio tota nocte lucet cum est trigesima nichil.
in lunari computo .v. puncti faciunt unam horam.
de unaquaque ergo die .iiii. punctis acceptis
et .v. unicuique hore distributis
quot horis luna in nocte luceat cicius videbis.
notandum quod ligna in decrescente luna
vel post Iulium et Augustum mensem precisa
a vermibus termitibus et carie manebunt illesa.
100. quod partibus luna a sole distet.
etatem quamcumque lune quater multiplica
huncque numerum ter ducito
et quod in summa reperies.
tot partibus zodiaci lunam a sole noveris
et solem post totidem dies ad eundem locum venturum.
101. in quo signo luna sit.
sol cuilibet signo .xxx. diebus inmoratur.
vide ergo in quo signo sit
et quod dies in eo adhuc moraturus erit
tot ex predicta summa eidem signo tribue
reliquos qui de eadem summa superfuerint
sequentibus signis per .xxx. disperties
et cui signo .xxx. defuerint
in eo lunam esse noveris.
102. annus Domini.
ad inveniendum annum Domini
ordines indictionum ab incarnatiane eius
qui sunt .lxx. per .xv. multiplica
addens .xii. quia .iii. indictiones annum nativitatis Christi precesserant
his adde indictionem presentis anni
103. indictiones.
ad indictionem inveniendam
transactos annos Domini cum .iii. indictionibus
que eius nativitatem precesserant
quot remanserint
si nichil remanserit
104. epactas.
ad inveniendas epactas
annos Domini per .xviiii. divide
quot remanserit
si infra .xxx. fuerit
si ultra .xxx. sublatis
quod remanet pro epactis habebis.
quando natus est Dominus
105. solaris annus.
ad inveniendum solarem annum
annis Domini adde .viiii.
quia tot anni solaris cicli eius nativitatem precesserant.
hanc summam per .xxviii. divide
si nichil remanet
106. concurrentes.
ad inveniendas concurrentes
et propter numerum bisexti
quartam partem totius numeri eis adice
.iiii. regulares adde
quia tot concurrentes Christi nativitatem precesserant.
hunc totum numerum per .vii. divide
et quod supersunt illius anni concurrentes erunt.
si nichil
107. bissextus.
ad inveniendum bisextum
annos Domini per .iiii. divide
quot remanserint totus annus est a bisexto.
si nichil remanserit bisextus erit.
similiter
solarem ciclum sublato uno
qui remanet annus
108. ciclus lunaris.
ad inveniendum lune ciclum
de annis Domini .ii. sublatis
qui eo nato de eodem ciclo restabant
ceteros per .xviiii. divide
qui superfuerint
annus lunaris cicli erunt.
si nichil remanserit
hic proprie est Romanorum
sicut decennovenalis Hebreorum.
et sicut per istum Pascha
ita per illum cognosciturque lunaris ascensio.
109. decennovenalis.
ad inveniendum docennovenalis cicli annum
annis Domini semper adde .i.
quia secundo eius anno natus est Dominus
ac per .xviiii. divide.
qui remanserit
si nichil remanserit
110. de annis et ciclis mutandis.
annos ab initio mundi muta in .xv. kalendis Aprilis
quia ibi est primus dies seculi.
annos Domini muta in .viii. kalendis Ianuarii.
ciclum lunarem in kalendis Ianuarii.
ciclum solarem ibidem.
ciclum decennovenalem in nova luna Aprilis.
concurrentes in kalendis Martii.
epactas in kalendis Septembris.
indictiones in kalendis Octobris.
111. de clavibus inveniendis.
ad claves terminarum inveniendas
sume annos decennovenalis cicli et .vii. dies ebdomade
qui simul iuncti fiunt .xxvi.
secundo vero anno iunge .xviiii. cum prima clave
fiunt .xlv..
tolle .xxx.
remanent .xv.
et hec est secunda clavis.
sic fac per singulos annos usque ad .xviiii. annum.
in .xviiii. anno iunge .xviii. propter saltum lune
hic autem memor esto
ut cum numerus supradictus .xl. exercuit .xxx. recisis
remanens est clavis.
112. terminus Paschalis.
terminus est Paschalis .xiiii. luna Aprilis
ergo post vernale equinoctium
ubicumque .xiiii. luna occurrerit
ibi absque dubio terminus Paschalis erit
et in sequenti dominica nostrum Pascha constabis.
si terminus in dominica obvenerit
in sequenti dominica Pascha celebrandum erit.
hunc terminum per versus none Aprilis
sed et ferias eius facillime reperire poteris.
termini autem a .xii. kalendis Aprilis usque ad .xiii.kalendas Maii sunt
requirendi.
quos etiam sic invenire poteris.
terminum precedentis anni pone in primo articulo pollicis leve manus
et per singulos articulos unguesque digitorum eiusdem manus
qui iterum ad primum articulum occurrerit
vel aliter.
a termino cuiusque anni inchoa
et retro usque ad .xii. litteram calcula
et habebis terminum sequentis anni si communis est annus.
si autem embolismus est
in ante computa usque ad .xx. litteram
a termino primi anni qui est nonas Aprilis retro numera
et in .xii. littera
quod est .viii. kalendarum Aprilis
terminum secundi anni qui est communis habebis.
ab hinc usque in .xx. litteram in antea quod est idus Aprilis computa
et terminum tertii anni qui est embolismus habebis.
aliter.
a radice pollicis inchoa
et per singulos articulos .iii. digitorum retro calcula
et in .iiii. digito terminum habebis.
primo anno die nonas Aprilis
kalendas Aprilis
.ii. kalendas
.iii. kalendas
.iiii. kalendas
.v. kalendas
.vi. kalendas
.vii. kalendas
et .viii. kalendas occurrit terminus.
113. de regularibus.
regulares eiusdem termini sic invenies.
kalendas Aprilis pro prima feria pone
et sic usque ad terminum eiusdem anni dies numera.
quota feria erit terminus
kalendas Aprilis da dominicam
et none Aprilis obvenient quinte ferie.
quinque ergo erunt regulares
porro si terminus est ante kalendas retro calcula
si post kalendas in antea computa.
retro hoc modo
in antea autem hoc modo
114. terminus septuagesimalis.
post .vii. idus Ianuarii ubicumque .x. luna occurrerit
terminus septuagesime erit.
quot diebus terminus Paschalis a kalendis Aprilis sive retro sive in ante
abest
tot diebus terminus septuagesimalis a .v. kalendis Februarii vel in
ante vel retro erit.
115. terminus quadragesimalis.
post .viii. idus Martii
ubi luna .ii.obvenerit
terminus quadragesime erit
quem a .xii.kalendis Martii ad instar Pasche distare comperies.
bissextili anno septuagesimam a .iiii. kalendis Februarii
quadragesimam ab .xi. kalendis Martii require.
septuagesima quidem omni bissextili anno
quadragesima tunc tantum cum terminus ante bissextum evenerit.
116. terminus rogationum.
terminus rogationum est .xx. luna Maii.
hunc require a nonis Maii ut supra.
117. terminus pontecostes.
terminus pentecostes est .iiii. luna Iunii.
hunc vero a .xiii. kalendis Iunii require per omnia ut supra.
ad inveniendam feriam terminorum
concurrentes presentis anni regularibus iunge
si infra .vii. fuerit numerus
si ultra sublatis .vii. quod remanet
118. adventum Domini.
a .v. kalendis Decembris usque ad .iii. nonas eiusdem
ubicumque dominica occurrerit
119. de embolismis.
primus embolismus .iiii. nonis Decembris
luna prima in .ii.anno decennovenalis cicli.
secundus embolismus .iiii. nonis Septembris
tertius embolismus .ii. nonis Martii
in .viii. anno.
eodem anno in kalendis Maii ita erit luna .c.xxvii.
et in kalendis Iulii .xxviiii. epactis intervenientibus.
quartus embolismus .iii. nonis Ianuarii
in .x. anno.
eodem anno erit luna .xxviii. in kalendis Martii
epactis intervenientibus nisi sit bissextus.
quintus embolismus .iii. nonis Novembris
sextus embolismus .iiii. nonis Augusti
septimus embolismus .iii. nonis Martii
eodem anno luna erit .xxviii.
et .iii. in kalendis Augusti contra epactas lune
quod si .iii. nonis Martii embolismi lunatio neglegitur
in .xviiii. anno terminus Paschalis .xv. kalendis Maii illo anno non
erit.
120. dies Egiptiaci.
dies Egiptiaci ideo dicuntur
quia ab Egiptils sunt inventi.
et quia Egiptus dicitur tenebre
ipsi tenebrosi inde nominantur
eo quod incautos ad tenebras mortis perducere affirmantur.
per descriptum volubile tempus
sic volvitur volubilis mundus.
sed nos temporis volubilitatem iam postponamus
et ad stabilitatem evi mente tendamus.
explicit liber secundus.
zum
Schaltpult mit links zu allen Gervasius-Seiten (= Startseite der Otia imperialia)
Gervasius
von Tilbury: Otia Imperialia * constitutum Constantini
* Petrus Comestor: Historia Scholastica
Hans
Zimmermann :
12 KÖRBE, Quellensammlung
: Honorius Augustodunensis : Imago Mundi : Zeitlehre