in puritate plenitudine perfectione amplius
et latius
existens radix et causa omnium
Diese Verneinungen bedeuten nach Johannes von Damaskus, im 1. Buch,
in Gott den Überschwang der Bejahung.
Nichts folglich streite ich Gott ab, was ihm von Natur zukommt.
Ich behaupte nämlich, daß Gott alles im voraus in sich enthält
in Reinheit, Fülle und Vollkommenheit, weit und groß,
da er Wurzel und Ursache aller Dinge ist.
et hoc voluit dicere cum dixit
ego sum qui sum
Und das wollte er sagen, als er sprach:
'ich bin, der ich bin'.
Equardus
Eckhart.
1 S. Thomas Aqu., Summa theol. I. qu. 26 a. 2:
In Deo autem non est aliud esse et intelligere
secundum rem
sed tantum secundum intelligentiae rationem
2 S. Thomas Aqu., Summa contra gent. 1.I. c. 45.
3 Idem, Summa theologiae I. qu. 14 a. 4.
4 Thomas, 1. c.:
intelligere enim est actus intelligentis in ipso
existens
non in aliquid extrinsecum transiens
sicut calefactio transit in calefactum
non enim aliquid patitur intelligibile ex hoc
quod intelligitur sed intelligens perticitur
quidquid autem est in Deo est diuina essentia
intelligere ergo Dei est diuina essentia et diuinum
esse est ipse Deus
nam Deus est sua essentia et suum esse
5 Thomas, 1. c.:
intelligere comparatur ad intellectum sicut esse
ad essentiam
sed esse diuinum est eius essentia ut supra probatum
est
ergo intelligere diuinum est eius intellectus
intellectus autem diuinus est Dei essentia alias
esset accidens Deo
oportet igitur quod intelligere diuinum sit eius
essentia
6 Thomas, l. c.:
actus secundus est perfectior quam actus primus
sicut consideratio quam scientia
scientia autem uel intellectus Dei est ipsa eius
essentia si est intelligens ut ostensum est
cum nulla perfectio conueniat ei participatiue
sed per essentiam ut ex superioribus patet
si ergo sua consideratio non sit sua essentia
aliqud erit sua essentia nobilius et perfectius
et sic non erit infinitae perfectionis et bonitatis
unde non erit primum
7 Thomas, l. c.:
intelligere est acttis intelligentis
si igitur Deus est intelligens et non sit suum
intelligere
oportet quod comparetur ad ipsum sicut potentia
ad actum
et ita potentia erit in Deo et actus
quod est impossibile ut supra probatum est
8 Thomas, 1. c.:
omnis substantia est propter suam operationem
si igitur operatio Dei sit aliquid aliud quam
diuina substantia erit finis eius aliquid aliud ab ipso
et sic Deus non erit sua bonitas cum bonum cuiuslibet
sit finis eius
9 Thomas, 1. c.: ...
intelligere non est actio progrediens ad aliquid
extrinsecum
sed manet in operante sicut actus et perfectio
eius prout esse est perfectio existentis
sicut enim esse sequitur formam ita intelligere
sequitur speciem intelligibilem
in Deo autem non est forma quae sit aliud quam
suum esse...
unde cum ipsa sua essentia sit etiam species
intelligibilis ut dictum est ex necessitate sequitur
quod ipsum eius intelligere sit eius essentia
et eius esse
10 M. Echard., Opus trip., Denifle, Archiv für Lit.-
u. Kirchengesch. des Mittelalters II (1886) 555,8-12:
sic ignis per formam suam et proprietatem caloris
generat ignem et calefacit
quodsi equaliter haberet formam aque et proprietatem
abluendi siue refrigerandi
simul et equaliter generaret ignem et aquam simul
calefaceret ablueret et refrigeraret
sed Deus naturaliter prehabet omnes formas et
omnium
omnia quae a Deo sunt facta dicuntur esse Dei
creaturae
creatio autem terminatur ad esse
prima enim rerum creatarum est esse ut habetur
in libro de causis
cum ergo quiditas rei sit praeter esse ipsius
uidetur quod quiditas rei non sit a Deo
Ad hoc S. Thomas respondet:
ex hoc ipso quod quiditati esse attribuitur non
solum esse sed ipsa quiditas creari dicitur
quia antequam esse habeat nihil est
nisi forte in intellectu creantis ubi non est
creatura sed creatrix essentia
Cf. etiam: Thomas, S.th.I. q.45 a.4:
uidetur quod creari non sit proprium compositorum
et subsistentium
dicitur enim in libro de causis
prima rerum creatarum est esse
sed esse rei creatae non est subsistens...
ad hoc respondetur
cum dicitur prima
rerum creatarum est esse ly esse non importat substantiam creatam
sed importat propriam rationem obiecti creationis
nam ex eo dicitur aliquid creatum quod est ens
non ex eo quod est hoc ens
cum creatio sit emanatio totius esse ab ente
universali ...
et similis modus loquendi sicut si diceretur
quod primum uisibile est color
quamuis illud quod proprie uidetur sit coloratum
15 id est: "creata" ad "saecula" trahendum
est. Cf. Pfeiffer, Meister Eckhart, IV. unver. Aufl., photomech. Neudruck,
Göttingen 1924, 190,28:
Ez sprichet ein schrift: vor der gemachten welte
bin ich.
16 Cf. Denifle, 606,6:
ratio creabilitatis est esse secundum illud "prima
rerum creatarum est esse"
unde res producta a Deo quamuis sit ens uiuens
et intelligens ratione tamen solius esse est creabilis
unde si quid esset uiuens aut intelligens non
habens aliquod esse preter et extra uiuere et intelligere
ipsum esset ut sic increabile
Cf. Denifle, 567,16:
... substantie ut sic ... non est capax hic mundus
nec dignus set solus intellectus
nec hic inquantum natura nec ens nature set inquantum
altius quid natura
17 Cf. Karrer (Das Göttliche in der Seele bei Meister
Eckhart, Würzburg 1928, 19f.): In Joh. (Cues 91,20 s.):
notandum primo
hec tria, uiuere esse et intelligere euacuant
siue complent totum ens
secundo sciendum quod alius est ordo istorum
in abstracto puta
cum dicimus esse uiuere et intelligere
alius in concreto puta cum dicimus ens uiuens
intelligens
in abstracto enim esse est perfectius inter tria
ipsi enim esse nullus modus siue perfectio essendi
deesse potest ...
pari ratione uiuere est nobilius intelligere
In concreto uero opposito modo se habet
esse enim infimum tenet locum uiuens secundum
intelligens supremum
et est ratio: nam in concreto sunt participata
...
Pfeiffer, 262,29:
Ein meister sprichet, daz edelste daz sî
wesen unde leben,
unde bekanntnisse ist hoeher denne leben und
edeler denne wesen,
wan in dem, daz ez bekennet, sô hât
ez leben unde wesen.
Aber dar nâch ist leben edeler denne wesen,
als der boum, der lebet; sô hât der stein ein wesen.
Nû nemen wir wider wesen blôz unde
lûter, als ez in im selber ist,
so ist wesen hoeher denne bekanntnisse oder leben,
wan in dem, daz ez wesen ist,
sô hat ez bekanntnisse unde leben. –
cum tria sint haec esse uiuere et intelligere
...
teneamus etiam id esse in his tribus praestantius
quod homo cum duobus ceteris habet id est intelligere
quod habentem sequitur et esse et uiuere.
18 Arist., Metaph. 996 a 29, secundum translationem
Guilelmi de Moerbeke:
unde et in mathematicis nihil per hanc ostenditur
causam
neque est demonstratio ulla eo quod melius aut
deterius
Cf. Denifle, 604,1-5.
19 1027 b 25:
non est autem uerum et falsum in rebus ut quod
quid bonum uerum
quod autem malum falsum sed in mente
Thomas ad hunc locum:
uerum et falsum quae sunt obiecta cognitionis
sunt in mente
bonum uero et malum quae sunt obiecta appetitus
sunt in rebus
Cf. Thomas, S. theol. I. q.82. a.3.
20 Cf. Thomas, De pol. q. 3 a. 5:
intellectus noster potest aliquid intelligere
non intelligendo illud esse a Deo
21 Etiam hanc propositionem L et G male interpretati
sunt.
Pro ,"haec" in codice legi potest "hic", et tunc omnes
difficultates tolluntur. Germanice: "Drittens nehme ich an, daß uns hier unsere
Einbildungskraft im Stiche läßt."
22 Denifle, 554,3:
nostra enim operatio sicut et scientia a rebus
oritur
propter quod a rebus dependet et mutatur rebis
mutatis
23 Denifle, 565,14:
... sapientia Dei notat sui puritatem
24 Denifle, 604,18:
res in sua causa essentiali siue originali nun
habet esse
similiter nec in arte sua nec in intellectu
domus enim in mente domus non est calor in sole
calor non est
esse autem domus uel esse caloris formale accipit
inquantum extra producitur et educitur a causa
et per causam efficientem
omnia autem sunt in Deo tamquam in causa prima
intellectualiter et in mente artificis
igitur non habent esse suum aliquod formale nisi
causaliter educantur et producantur extra ut sint
25 Arist., Metaph. IV c.2. 1003 a 33sqq.
Denifle, 588,2:
equiuoca diuiduntur per diuersas res significatas
uniuoca uero per diuersas rei differentias
analoga uero non distinguuntur per res set nec
per rerum differentias
set per modos unius eiusdemque rei simpliciter
uerbi gratia sanitas una eademque que est in
animali ipsa est non alia in dieta et urina
ita quod sanitas ut sanitas nichil prorsus est
in dieta et urina non plus quam in lapide
set hoc solo dicitur urina sana quia signat illam
sanitatem eandem numero que est in animali
sicut circulus (=
Reifen) uinum qui nichil uini in se habet
ens autem siue esse et omnis perfectio maxime
generalis
puta esse unum uerum bonum lux iustitia et huiusmodi
dicuntur de Deo et creaturis analogice ...
analogata nichil in se habent positiue radicatum
forme secundum quam analogantur
set omne ens creatum analogatur Deo in esse ueritate
et bonitate
igitur omne ens creatum habet a Deo et in Deo
non in se ipso ente creato esse uiuere sapere
positiue et radicaliter ...
26 Arist., De an. 418 b 27; 429 a 24.
27 Joh. Damasc., De fide orth. I. c.12. PG 94, 846-847.